Obrázky na stránke
PDF
ePub

3. Cùm Strato Sidonis rex urbis deditionem Alexandro fecisset magis civium voluntate, quàm sua sponte; ei visus est indignus regno, Hephæstionique est permissum, ut regem è Sidoniis constitueret eum, quem illo fastigio dignissimum arbitraretur. Erant Hephastioni hospites, juvenes inter suos clari : qui factâ ipsis ab Hephæstione potestate regnandi, negaverunt quemquam patrio more ad hanc dignitatem evebi posse, nisi regiâ stirpe ortum. Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent: O fortes ! 6 felices, inquit, juvenes ! qui primi intellexistis quanto majus esset reg. num fastidire, quàm accipere. Cæterùm date aliquem regiæ stirpis qui meminerit à vobis acceptum habere se regnum. At illi, cùm viderent multos avidâ regnandi cupiditate teneri, judicârunt neminem esse tanto honore digniorem, quàm Abdalonimum quendam, sterpi quidem regiæ an. nexum, sed qui ob inopiam suburbanum hortum exiguâ mercede coleret. Causa ei paupertatis, sicut plerisque, probitas erat : intentusque operi diurno, strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. Q. Curt. l. iv. c. 1.

Juvenes, de quibus, antè dictum est, cum regii veste hortum intrant, quem tum fortè, steriles herbas evellens, Abdalonimus repurgabat: et rege eo salutato, alter ex his: Vestis hæc, inquit, quam cernis in meis manibus, cum &qualidis istis pannis permutanda tibi est. Cape regis ani. mum, et in eam fortunam, quâ dignus es, istam continentiam profer. Atque cim in regali solio residcbis, vitæ necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris hujus stalús in quo accipis regnum, imo herculè propter quem.

Somnio similis res Abdalonimo videbatur: et à juvenibus quærebat, an sanæ mentis essent qui tam proterve sibi illuderent. Sed ut ei cunctanti squalor ablutus est, et injecta vestis purpurâ auroque distincta, et jurantibus seriam rem esse credidit: jisdem comitantibus in regiam pervenit. Admitti eum Alexander protinus jussit, diu que contemplatus : Corporis, inquit, tui habitus fame generis non repugnat. Sed velim scire, inopiam quá patientiâ tuleris. Tum ille ; Utinam, inquit, eodem animo regnum pati possim. He manus suffecere desiderio meo. Nihil habenti nihil defuit. Hoc responsum magnæ indolis specimen Alexandro est visum. Itaque non Stratonis modò regiam supelJectilem tribui Abdalonimo jussit, sed pleraque etiam ex

Persicâ prædå. Regionem, quoque Sidoni vicinam, ditioni ejus adjecit. Nec sanè quidquam ingenium Alexandri solidius et constantius habuit quàm admirationem veræ daudis et gloriæ. Quint. Curt. l. viii. c. 14.

CAPUT XIV.

Gloriæ et famæ jactura facienda est publice

utilitatis causá.

1. Inventi sunt multi, qui non modò pecuniam, šed etiam vitam, pro patriâ profundere parati essent; iidem gloriæ jacturam ne minimam quidem facere vellent, etiam republicâ postulante. Ut Callicratidas, qui, cùm Lacedæmoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello, multaque fecissit egregiè: vertit ad extremum omnia, cùm consilio non paruit eorum, qui classe cum Atheniensibus ne dimicaret, suadebant : Quibus ille respondit : Lacedemo. nios, classe illâ amissá, aliam parare posse; se fugere sine suo dedecore non posse : Quantò meliùs fecit Q. Fabius Maximus! de

quo

Ennius :
Unus homo nobis cunctando restituit rem :
Non ponebat enim rumores ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

Cic. 1 Offic. n. 84. Etenim adversus Annibalem callidum imperatorem toties victorem, dux à Romanis electus Q. Fabius, novem vincendi artem commentus est, non pugnare, et hostem morâ frangere. Unde Cunctator est dictus. Florus, l. ii. C. 6. Livius, l. xxii.

Non ignorabat suam .cunctationem Romæ infamem esse, seque timidum pro cauto, imbellem pro perito belli haberi. At maluit ut se hostis metueret, quàm stulti cives laudarent. Obstinatus in id quod videbat patriæ saluti futurum esse, eodem consiliorum tepore semper bellum gessit. Q. Minucium magistrum equitum jure imperii æquari Fabi dictatori jussit populus, veræ virtutis malus estimator. Quam legem omnes . qui Romæ aut in castris erant, æqui atque iniqui, præter ipsum dictatorem, in contumeliam ejus latam esse judicaverunt. Ipse quà gravitate criminantes se ad multitudinem inimicos tulerat.

cadem et populi in se sævientis injuriam tulit. Invictum tam à civibus quàm ab hoste animum retinuit, et patria consulere etiam famæ suæ dispendio non destitit.

Ea caritas patriæ esse debet, ut tam ignominiâ eam, quàm morte nostrâ, si opus sit, servemus. Livius, le ix. C. 4.

2. Et honores et contumeliæ vulgi in promiscuo habendi sunt; nec his dolendum, nec illis gaudendum. Alioquin multa timore aut tædio contumeliarum necessaria omittemus; et publicis privatisque officiis deerimus, dum muliebris nos cura anget aliquid contra animum audiendi. Senec, de Const. C. xix.

Vera et sapiens animi magnitudo honestum in factis positum esse, non in gloriâ, judicat. Qui ex imperitæ multitudinis judicio pendeat, hic in magnis viris non est habendus. Cicer. 1 Offic. n. 65.

Gloriam qui spreverit, veram habebit. Livius, lo xxii. C. 39.

3. Sunt qui, quod sentiunt, etiamsi optimum sit, tamen invidiæ inetu non audent dicere. Quod genus peccandi vitandum est in rebus urbanis; et T. Quintius Capitolinus vítavit. Cum Romæ patrum ac plebis certamina civitatem distraherent, Aqui Volscique papulabundi accessêre. Unde postquam prædas inulti egêre, tribunis delectum militum impedientibus; T. Quintius Capitolinus quartùm consul, populum ad concionem vocavit; eumque graviter objurgatum cùm liberè monuisset quæ agenda essent, hæc subjunxit : His ego gratiora alia dictu esse scio : sed me vera pro gratis loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. Vellem equidem vobis placere, Quirites: sed malo vos salvos esse, qualicunque erga me animo futuri 68tis. Cicer. 1 Offic. n. 84. Livius, l. iii..c. 68.

CAPUT XV.

Mortem ac dolorem contemnere fortis animi

est.

1. Fortitudinis munus duplex; maximum mortis dolorisque contemptio. Fungendum est utroque, si virtutis compotes, vel potiùs, si viri esse volumus. Cicer. 2. Tusce 12. 43,

Hoc meditatum ad adolescentiâ debet esse, mortem ut negligamus. Moriendum enim certè est: et id incertum, an eo ipso die. Qui autem id, quod vitari non potest, metuit, is vivere animo quieto nullo modo potest. De Senec, n. 20. 2 Tusc. n. 2.

Stultum est timere quod vitare non potes.
A morte semper homines tantundem absumus.
Homo vita commodatus, non donatus est.

P. Syrus. Non terret sapientem mors, quæ propter incertos casus quotidie imminet, propter brevitatem vitæ nunquam longè potest abesse. Dedit nobis natura usuram vitæ tanquam pecuniæ, nullâ præstitutâ die. Quid est igitur quod querare, si repetit cùm vult? eâ enim conditione acceperas. Quæ verò ætas longa est ? aut quid omnino homini longum ? Apud Hypanim fluvium, qui in Pontum influit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci, quæ unum diem vivant. Ex his igitur quæ horâ diei octavâ mortua est provectâ ætate mortua est ? quæ verò occidente sole, decrepita. Confer nostram longissimam ætatem cum æternitate, in majore brevitate, quàm illæ bestiolæ, reperiemur. 1 Tusc. n. 91. &c.

2. Contemnamus omnes ineptias, beatamque vitam in animi robore ac magnitudine, et in omnium rerum humanarum despicientii, ac mortis contemptione ponamus. Nunc quidem cogitationibus mollissimis sic effeminamur, ut si mors celeriùs opinione nostrâ adventet, spoliari magnis quibusdam bonis nobis videamur. Quod si, dum vivimus, expectando, desiderando, metuendo, pendemus animis, cruciamur, angimur: prô Dii immortales ! quàm inter illud jucundum esse debet, quo confecto, nulla reliqua cura, nulla sollicitudo futura sit. Ibid. n. 95.

Quàm me delectat Theramenes ! quam elato est animo! Etsi enim flemus, cùm ejus exitum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur. Qui cùm conjectus in carcerem jussu triginta tyrannorum Atheniensium, venenum, ut sitiens, bibisset ; reliquum sic è poculo ejecit, ut id resonaret: quo sonitu reddito, ridens, Propino, inquit, hoc pulchro Critiæ : qui in eum fuerat è tyrannis teterrimus. Græci enim in conviviis solebant nominare cui poculum tradituri essent. Tum servo publico, qui venenum præbuerat, poculum dedit præferendum. Critiæ.

Lusit vir egregius extremo spiritu, cùm jam præcordiis conceptam mortem contineret, veréque Critiæ mortem est eam auguratus, quæ brevì consecuta est. Valer. l. iii. c. 2.

CAPUT XVI.

Non quàm diu, sed quàm benè, vixeris, refert.

1. Nemo tam imperitus est, ut nesciat sibi aliquando moriendum. Tamen cùm ad mortem propè accesserit, tergiversatur, timet, plorat. Nonne tibi videretur stultissimus omnium, qui feret quòd antè annos mille non vixisset? Æquè stultus est, qui flet quòd post annos mille non vivet. Utrumque tempus alienum nobis est. Non eris, nec fuisti. Quid fles? Eò ibis, quò omnia eunt. Senec. Epist.-77.

Omnia debentur morti : paulùmque morati,
Seriùs aut citiùs sedem properamus ad unam:
Tendimus huc omnes, hæc est domus ultima.

Ovid. Metam. l. x. C. 32.
Fata manent omnes, omnes expectat avarus

Portitor, et turbæ vix satis una ratis.
Tendimus huc

omnes ; metam properamus ad

unam:

Omnia sub leges mors vocat atra suas.

Ad. Liviam, ver. 357. Lex universa est, quæ jubet nasci et mori. P. Syrus.

Ad hanc legem natus es: hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc majoribus, hocomnibus ante te: hoc omnibus post te accidit. Quantus te populus moriturorum sequetur! quantus comitabitur! multa millia hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam vario mortis genere emittunt. Quomodo fabula, sic vita : non quàm diu, sed quàm benè, acta sit, refert. Senec. ibid.

Quod cuique tempus ad vivendum datur, eo debet esse contentus. Breve tempus ætatis satis est longum ad. .benè honesteque vivendum. Cicer. de Senect. 8. 69, 70.

Stat-sua cuique dies; breve et irreparabile tempus
Omnibus est vitæ: sed famam extendere factis,
Hoc virtutis opus. Virg. Æn. X. ver. 497,

2. Major pars mortalium de naturâ conqueritur, quòd homini tam breve ad vivendum tempus detur. Verum

« PredošláPokračovať »