Obrázky na stránke
PDF
ePub

erunt Athenienses. Inimici prætercurrentes incessebant eum conviciis. Unus etiam inspuit in faciem ejus. Ibi fama est Phocionem conversum ad Archontas, id unum dixisse: An nemo hujus hominis compescet petulantiam ? Rogante quodam ex amicis, nunquid filio suo Phoco mandari velit! Maximè, inquit, jubeo enim eum populi Atheniensis injuriarum in me oblivisci. Quod mandatum qui non admiratur, is mihi nihil egregium sapere videtur, inquit Elianus. Corn. Nep. in Phoc. Elian. l. xii. c. 49.

Postquam in carcerem ventum est, et cicuta teri cœpta, Phocionem Nicocle amico fidissimo rogante, sibi ut permitteret priori venenum haurire: Ista quidem, inquit, Nicocle, molesta mihi valde et gravis est postulatio tua: verùm quia nihil tibi unquam denegavi, hoc quoque largiar. Ubi cæteri venenum biberunt, defecit: negavitque carnifex se aliam cicutam triturum, nisi duodecim drachmæ sibi essent numeratæ. Tum Phocion, accersito quodam amico, petiit ut carnifici illud pecuniæ daret: quoniam ne gratis quidem mori Athenis licebat.

3. Quum Canius Iulus, vir in primis magnus, cum Caio Cæsare Caligulâ fuisset altercatus; abeunti crudelis ille imperator dixit: Ne fortè ineptâ spe tibi blandiaris, ad mortem te duci jussi. Tum Canius magno animo: Gra-: tias, inquit, ago, optime princeps. Decem medios usque ad supplicium dies sine ullâ sollicitudine exegit. Vix credi potest, quæ interea dixerit, quæ fecerit, quàm in tranquillo fuerit. Ludebat latrunculis, cùm centurio trahens ad supplicium agmen hominum morte damnatorum, illum quoquè accersi jussit. Vocatus, numeravit calculos, et ei quicûm ludebat, Vide, inquit, ne post mortem meam mentiaris te vicisse. Tum centurionem compellans, Testis, inquit, eris, me uno calculo antecedere. O miram in mediâ tempestate tranquillitatem! Senec. de Tranq. c. 14.

4. Eorum qui mortem fortiter oppetiêrunt, exemplis incitati, mortem tandem vel optare incipiamus, vel certè timere desistamus. Nam cùm supremus ille dies non animi extinctionem sed commutationem tantum afferat loci: quid optabilius? Itaque si quid tale acciderit, ut à Deo nobis denunciatum videatur exire è vitâ; læti et agentes gratias pareamus, emittique nos è custodiâ, et levari vinculis arbitremur, ut in æternam, et planè in nostram domum remigremus. Mortem portum nobis et perfugium putemus. Cic. 1 Tusc.n. 116, &c.

Vir sapiens mortem, morbos, at alia, quæ in vitam humanam incurrunt, feret, non solum patienter, sed etiam libenter, ut pareat legi naturæ: quemadmodum bonus miles fert vulnera, et transverberatus telis, moriens amat eum, pro quo cadit, imperatorem. Habebit in animo illud vetus præceptum : Deum sequere. Senec. de Beat. c. 15.

CAPUT XVIII.

Humatio contemnenda in nobis, non negligenda in nostris.

1. Cùm Socrates jam jam moriturus esset, rogatus à Critone quemadmodum sepeliri vellet, hæc respondit, ut se ostenderet hâc de re nihil laborare. Diogenes durior, ut Cynicus, projici se jussit inhumatum. Tum amici: Volucribusne et feris? Menimè verò, inquit: Sed bacillum prope me, quo abigam, ponitote. Qui poteris? illi: non enim senties. Quid igitur mihi ferarum laniatus oberit nihil sentienti? Cic. 1 Tusc. n. 103, 109.

2. Minabatur Theodoro philosopho tyrannus mortem, et quidem sine sepulturâ, Cui Theodorus: O te ineptum, si putas interesse supra terram an infra, putrescam ! Magnus animus egressurus corpore nihil ad se judicat pertinere, quò illud conferatur, an ignis exurat, an feræ distrahant, an terra contegat. Senec. de Tranq. c. 14. Senec. Epist. c. 92.

Præclarè Anaxagoras: qui cùm Lampsaci moreretur, quærentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid ei accidisset, referri? Nihil necesse est, inquit, undique enim ad inferos tantundem via est. Rogantibus quoque civitatis principibus, num quid fieri post mortem mandaret? jussisse ferunt, ut pueri quotannis eo, quo è vivis abiisset, die, ludendi copiam haberent. Quod deinde Lampsaci observatum. Cic. 1 Tusc. n. 104. Diog.

Laert. in Anax.

3. De humatione unum tenendum est; contemnendam in nobis, non negligendam in nostris: ita tamen mortuorum corpora nihil sentire intelligamus. Quantum autem consuetudini famæque dandum sit, id curent vivi. Cic. 1 Tusc. n. 108.

CAPUT XIX,

Tollatur fortune discrimen in morte.

1. Maximè è naturâ est tolli fortunæ discrimen in morte et ut cæterorum sumptuum, sic etiam sepulchrorum, modus rectè requiritur. Credo minimam olim hujus rei fuisse cupiditatem: alioquin multa extarent exempla majorum. Nec hoc à sapientissimis legum scriptoribus neglectum. Athenis ille mos, jam à Cecrope ductus, diu permansit, corpora humandi terrâ, quam proximi injiciebant. Sequebantur epulæ, quas inibant coronati: et apud quas de mortui laude, cùm quid veri erat, prædicari solitum: Nam mentiri nefas habetur. Cùm deinde sumptuosa fieri funera et lamenta bilia cœpissent, Solonis lege sublata sunt. Cic. 2 de Leg.

n. 62.

2. Cyrus morti proximus filiis mandavit, ut postquam obiisset, corpus suum neque auro neque argento, neque ullâ aliâ re pretiosâ conderent, sed terræ quam primùm redderent. Xenoph. Cyrop. l. viii.

Alexander Asia fines ultimos victor peragrans, Cyri regis sepulchrum jussit aperiri, in quo erat conditum ejus corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque repletum esse crediderat? quippe Persæ ita vulgaverant. Sed præter clypeum ejus putrem, et arcus duos Scythicos, et acinacem, nihil reperit. Cæterùm amiculo suo loculum, in quo jacebat corpus, velavit, coronamque auream imposuit: miratus tanti nominis regem, tantis præditum opibus, haud pretiosiùs sepultum esse, quàm si fuisset è plebe. Q. Curt, l. x. c. 1.

3. Babyloniorum regina Nitocris, supra portam urbis celeberrimam, loco edito et conspicuo, sepulchrum sibi extrui jussit, atqui his verbis inscribi: Si cui regum, qui post me apud Babylonios imperium obtinebunt, pecuniæ inopia fuerit; aperto sepulchro, sumito quantum libuerit. Ne tamen aperito, nisi indiguerit; non enim proderet aperuisse. Hoc sepulchrum intactum permansit, donec regnum pervenit ad Darium Hydaspis filium: qui, reserato monumento, non quidem pecunias quas speraverat in

S

venit: sed cadaver, et hæc verba exarata: Nisi turpis lucri studiosus esses, et te inexplebilis pecuniæ cupiditas teneret, mortuorum sepulchro non violásses. Herodot. l. i.

4. Refert Diodorus Siculus hunc apud veteres Ægyptios morem fuisse, ut mortui regis corpus non antè sepulchro conderetur, quàm cuncta ejus facta expensa essent. Volenti cuique facultas dabatur defunctum accusandi. Instituebatur judicium: et si plura malè fecisse rex coargueretur, carebat sepulchro. Cujus dedecoris timore factum est ut multi piè justèque imperaverint.

Diod. Sic. l. 1.

CAPUT XX.

Viro forti fortiter ferendus est dolor.

1. Inter omnes hoc constat, non doctos homines solùm, sed etiam indoctos, virorum esse fortium toleranter dolorem pati. Nec verò quisquam fuit, qui cum non laudandum putaret, qui ita pateretur. Itaque dolorem aut extimescere venientem, aut non ferre præsentem, nonne turpe est? Cic. 3 Tusc. n. 43.

In dolore cogitandum nobis est, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignum sit: et maximè providendum, ne quid abjectè, ne quid timidè, ne quid ignavè, ne quid serviliter muliebriterve faciamus. Ingemiscere viro concessum est, idque rarò: ejulari, ne mulieri quidem. 2 Tusc. n. 53. 58.

2. Dolorem placidè et sedatè feres, si cogites quàm id honestum sit. Sumus enim naturâ studiosissimi appetentissimique honestatis, pro quâ nihil est quod non parati simus et facere et perpeti. Hinc pericula adeuntur in præhis. Non sentiunt viri fortes in acie vulnera; vel sentiunt, sed mori malunt quàm tantillum modò ab eo, quod eos decet, dimoveri. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, cùm in aciem eorum irruebant: his levabat omnem vulnerum metum ac dolorem nobilitas mortis et gloria. Num tum ingemuisse Epaminondam putas, cùm unà cum sanguine vitam effluere sentiret? Minimè sanè patriam enim suam Lacedæmoniis imperantem relinquebat. Hæ sunt solatia, hæc fomenta summorum dolorum. 2 Tusc. ibid.

3. Acerrimus virtuti adversarius esse videtur dolor: is ardentes faces intentat, is fortitudinem animi se debilitaturum minatur. Huic igitur succumbet virtus? Quàm turpe, ô Dii boni, futurum esset. Pueri Spartiatæ non ingemiscunt verberibus laniati. Adolescentium greges Lacedæmone vidimus ipsi, inquit Cicero, incredibili contentione certantes pugnis, calcibus, unguibus, morsu denique, ita ut exanimarentur priùs, quàm se victos faterentur. In Indiâ ii, qui sapientes habentur, nudi ætatem agunt, et Caucasi nives perferunt, cúmque ad flammam se applicuerint, sine gemitu aduruntur. Mulieres verò, cùm est cujusque earum vir mortuus, in certamen judiciumque veniunt, quamplurimùm ille dilexerit: plures enim uno marito solent esse nuptæ. Quæ est victrix, ea lata, prosequentibus suis, unà cùm viro in rogum imponitur: victa mæstæ discedunt. Quantò magis dolorem nou formidabit sapientis et constantis viri virtus? Cic. 5 Tusc. n. 76. Vide infrà lib. v.

CAPUT XXI.

Dolorem ferri fortiter posse, multorum exempla docent.

1. Ut lubentiùs dolori obssistere possimus, obversentur animo fortium virorum exempla. Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potiùs, quàm conscios delendæ Nearchi tyrannidis indicaret. De Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cùm Cypri in manus Nicocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est. Conjectus in mortarium saxeum, ibique ferreis malleis contusus, Tunde, inquiebat, Anaxarchi culeum (sic corpus vocabat) tunde: Anaxarchum verò ipsum non tundes. Ad ultimum amputationem linguæ tyranno minitante, protinus eam dentibus abscissam et comminutam in os illius irâ tumidum conspuisse dicitur. Cic. 2 Tusc. n. 52. Valer. l. iii. c. 3. Diog. Laërt. in Anax.

2. Romam obsidebat rex Porsena, seque urbem propter frumenti inopiam expugnaturum spem habebat, cùm C. Mucius adolescens nobilis audaci aliquo facinore patriam esse à periculo liberandam ratus est. Itaque penetrare in hostium castra constituit. Sed metuens ne,

« PredošláPokračovať »