Obrázky na stránke
PDF
ePub

venit: sed cadaver, et hæc verba exarata: Nisi turpis lucri studiosus esses, et te inexplebilis pecuniæ cupiditas teneret, mortuorum sepulchro non violásses. Herodot. l. i.

4. Refert Diodorus Siculus hunc apud veteres Ægyptios morem fuisse, ut mortui regis corpus non antè sepulchro conderetur, quàm cuncta ejus facta expensa essent. Volenti cuique facultas dabatur defunctum accusandi. Instituebatur judicium : et si plura malè fecisse rex coargueretur, carebat sepulchro. Cujus dedecoris timore factum est ut multi pie justèque imperaverint. Diod. Sic.l.l.

CAPUT XX.

Viro forti fortiter ferendus est dolor.

1. Inter mnes hoc constat, non doctos homines solùm, sed etiam indoctos, virorum esse fortium toleranter dolorem pati. Nec verò quisquam fuit, qui cum non laudandum putaret, qui ita pateretur. Itaque dolorem aut extimescere venientem, aut non ferre præsentem, nonne turpe est ? Cic. 3 Iu8c. n. 43.

In dolore cogitandum nobis est, quid fortitudine, quid magnitudine animi dignum sit: et maximè providendum, ne quid abjectè, ne quid timidè, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterve faciamus. Ingemiscere viro concessum est, idque rarò: ejulari, ne mulieri quidem. 2 Tusc. n. 53. 58.

2. Dolorem placidè et sedatè feres, si cogites quàm id honestum sit. Sumus enim naturâ studiosissimi appetentissimique honestatis, pro quâ nihil est quod non parati simus et facere et perpeti. Hinc pericula adeuntur in prehis. Non sentiunt viri fortes in acie vulnera ; vel sentiunt, sed mori malunt quàm tantillum modò ab eo, quod eos decet, dimoveri. Fulgentes gladios hostium videbant Decii, cùm in aciem eorum irruebant: his levabat omnem vulnerum metum ac dolorem nobilitas mortis et gloria. Num tum ingemuisse Epaminondam putas, cùm unà cum sanguine vitam effluere sentiret? Minimè sanè: patriam enim suam Lacedæmoniis imperantem relinquebat. Hæ sunt solatia, hæc fomenta summorum dolorum. 2 Tusc. ibid.

3. Acerrimus virtuti adversarius esse videtur dolor : is ardentes faces intentat, is fortitudinem animi se debilitaturum minatur. Huic igitur succurbet virtus ? Quàm turpe, ô Dii boni, futurum esset. Pueri Spartiatæ non ingemiscunt verberibus laniati. Adolescentium greges Lacedæmone vidimus ipsi, inquit Cicero, incredibili contentione certantes pugnis, calcibus, unguibus, morsu denique, ita ut exanimarentur priùs, quàm se victos falerenĮ tur. In Indiâ ii, qui sapientes habentur, nudi ætatem

agunt, et Caucasi nives perferunt, cúmque ad flammam se applicuerint, sine gemitu aduruntur. Mulieres verò, cùm est cujusque earum vir mortuus, in certamen judiciumque veniunt, quamplurimùm ille dilexerit: plures enim uno marito solent esse nuptæ. Quæ est victrix, ea lata, prosequentibus suis, unà cùm viro in logum imponitur: victæ mæstæ discedunt. Quantò magis dolorem non formidabit sapientis et constantis viri virtus? t'ic. 5 Tusc. n. 76. Vide infrà lib. v.

CAPUT XXI.

Dolorem ferri fortiter posse, multorum exem

pla docent.

1. Ut lubentiùs dolori obssistere possimus, obversentur animo fortium virorum exempla. Zeno proponatur Eleates, qui perpessus est omnia potiùs, quàm conscios delendæ Nearchi tyrannidis indicaret. De Anaxarcho Democritio cogitetur, qui cùm Cypri in manus Nicocreontis regis incidisset, nullum genus supplicii deprecatus est. Conjectus in mortarium saxeum, ibique ferreis malleis contusus, Tunde, inquiebat, Anaxarchi culeum (sic corpus vocabat) tunde : Anaxarchum verò ipsum non tundes. Ad ultimum amputationem linguæ tyranno minitante, protinus eam dentibus abscissam et comminutam in os illius irâ tumidum conspuisse dicitur. Cic. 2 Tusc. n. 52. Valer. 1. iii. c. 3. Diog. Laërt. in Anar.

2. Romam obsidebat rex Porsena, seque urbem prop. ter frumenti inopiam expugnaturum spem habebat, cùm C. Mucius adolescens nobilis audaci aliquo facinore patriam esse à periculo liberandam ratus est. Itaque penetrare in hostium castra constituit. Sed metuens ne,

consulum injussu et omnibus ignaris iret, pro transfuga haberetur: senatum adiit. Transire Tiberim, inquit, patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non futurus predo, neque postulationum hostilium ultor. Majus, si Dii juvant, in animo est facinus. Approbant patres. Abdito "intra vestem ferro proficiscitur. Ubi in hostium castra venit, in confertissimâ turbâ prope regium tribunal constitit. Tum fortè stipendium militibus dabatur, qui propterea adibant scribam cum rege pari ferè ornatu sedentem, et multa agentem. Timens Mucius sciscitari uter eorum, qui sedebant, Porsena esset, ne talia interrogando se Romanum esse aperiret : re fortunæ permissâ, scribam pro rege obtruncavit.

Inde cùm viam sibi cruento mucrone per trepidam turbam faceret, comprehensus à regiis satellitibus, ad tribunal adductus est. Tum ille nihil metuens : Romanus sum, inquit, civis: C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui; nec ad mortem ferendam minus animi est, quàm ad coedem patrandam fuit. Et facere et frati fortia, Romanum est. Addidit deinde, non se unum occidendi Porsena gloriam petere: idem periculum, easdemque insidias, et imminere à juventute Romana. Cùm rex irâ percitus, periculoque conterritus, circumdari ignes juberet, nisi properè et clarè expromeret eas, quas minabatur, Romanæ juventutis insidi. as: Vide, inquit Mucius, quàm vile corpus iis, qui magnam gloriam spectant. Dextramque accenso ad sacrificium igni injecit. Quam cim velut sine ullo doloris sensu torreret, attonitus rei miraculo rex ab sede suâ prosiluit, amotumque ab igne juvenem dimisit inviolatum: simulque Romam missi legati ad pacis conditioncs offerendas. Livius, 1. ii. c. 12.

Cùm peteret regem decepta satellite dextra,

Injecit sacris se peritura focis.
Sed tam sæva pius miracula non tulit hostis,

Et raptum flammis jussit abire virum.
Urere quàm potuit contempto Mucius igne,

Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Major deceptæ fama est, quàm gloriæ dextræ :
Si non peccasset, fecerat illa minus.

Martial. l. i. Epig. 22. Vetusto Macedonum more, regi Alexandro sacrificanti præstò erant nobilissimi pueri. E quibus unus, cùm thuribulum tenens ante regem astitisset, in ipsius bra

sumus.

chium carbo ardens delapsus est: quo etsi ita adurebatur, ut adustæ carnis odor ad circumstantium nares perveniret ; tamen et dolorem silentio pressit, et brachium immobile tenuit, ne sacrificium ullo gemitu impediret. Valer. l. jii. c. 3.

C. Marius rusticanus vir, sed planè vir, cùm ei varices in crura secarentur non sine acri doloris morsu, vetuit se alligari. Nos, si pes, si dens condoluit, ferre non pos

Cic. 2 Tuscul. n. 35. 52. 3. Ex Syriâ decedens, confecto Mithridatico bello cùm Rhodum venisset Pompeius, nobilissimum Stoicæ disciplinæ philosophum Posidonium cupiit audire. cùm diceretur graviter tunc æger esse, quòd doloribus podagræ cruciabatur maximis ; voluit saltem visere, quem audire de rebus philosophicis disserentem non licebat. Quem ut vidit, et salutavit, honorificisque verbis est prosecutus ; molestè se ferre dixit, quòd eum non posset audire. At ille, Tu verò, inquit, potes ; nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustrà tantus vir ad me venerit. Itaque cubans, graviter et copiosè disputavit de hoc Stoicorum dogmate : Nihil esse bonuin, nisi quod hones

Cùmque quasi faces doloris ei admoverentur, sæpe dixit: Nihil agis, dilur: quamvis sis molestus, nun. quam te esse confitebor malıım. Illud enim Stoici negabant malum dici posse, quod turpe non esset.

Ibid. n. 61. . Etsi Peripatetici dolorem dicebant malum esse, de co tamen fortiter ferendo eadem præcipiebant quæ Stoici. Et quidem Arcesilas Peripateticus, cum arderet podlagræ doloribus, visitassetque hominem Carneades, et tristis exiret : Mane, queso, inquit, Carneade noster : nihil illinc huc pervenit. Ostenditque pedes et pectus. 5 de Fin.

tum esset.

n. 64.

4. Consuotudo laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. Fere laborem, contemnere vulnus et dolorem, consuetudo docet. Est enim consuetudinis magna vis. l'ernoctant venatores in montibus et in vivibus. Pugiles cæstibus contusi, ne ingemiscunt quidem. Gladiatores, perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt? Tantum exercitatio et consuetudo valet. Ergonc hoc poterit homo vilissimus? Vir natus ad gloriam et honestatum àni. mum tall mollem habebit, ut eum non meditatione et ratione corroboret adversus dolorem ? 2 Tusc. il. 55, Sie

5. Doloruin patientia in omni genere se æquabilem præbeat. Sæpe multi, qui aut propter gloriæ cupiditatem, aut ut jus suum et libertatem tuerentur, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, iidem dolorem morbi ferre non possunt: Neque enim ratione et sapientiâ vulnerum dolorem tulerant, sed gloriæ et proprii commodi studio. Nihil autem potest esse æquabile, quod non à ratione proficiscitur. Itaque barbari ferro decertare acerrimè possunt; ægrotare viriliter non queunt. Sic Cimbri et Celtiberi in prælio exsultant, lamentantur in morbo. Ibid. n. 66.

CAPUT XXII.

Quæ dura sunt, fiunt leviora patientia.

1. Cuivis dolori remedium est patientia.

Miseriarum portus est patientia. P. Syrus.

Nihil tam infestum tranquillitati animi, quàm nihil pati posse. Itaque id summoperè studendum, ut damna, quàm minimè fieri poterit, sentiamus : etiam adversa benignè interpretemur. Nunciato naufragio, Zeno cùm omnia sua audiret submersa : Jubet, inquit, me fortuna expeditiùs philosophari. Senec. de Tranq. c. 14.

Lacana quædam, cùm filium, quem in prælium miserat, interfectum audisset ; Idcirco, inquit, genueram, ut pro patria non dubitaret occumbere. Cic. 1 Tusc. n. 102.

Anaxagoram quoquè ferunt, auditâ morte filii, id unum dixisse ; Sciebam me genuisse mortalem. Quotidie præter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, multi tamen homines, ut rerum aliarum, sic vitæ insatiabiles, indignantur se suosque inde exire, quò ad tempus tantùm admissi sunt. Quantò ille justior, qui nunciatam filii mortem non tanquam novum nuncium accepit ! Quid est enim novi hominem mori, cujus tota vita nihil aliud quàm ad mortem iter est? Itaque id quod necesse est, nunquam timeamus : quod incertum est, semper expectemus. 3 Tu&c. n. 30.

Senec. ad Polyb. No 29, 30.

2. Xenophon Socratus discipulus, eique facundiâ proximus, cùm solemne sacrum faceret, è duobus filiis. majorem natu, nomine Gryllum, cognovit cecidisse in prælio apud Mantineam ; nec ideò inceptum Deorum cula

« PredošláPokračovať »