Obrázky na stránke
PDF
ePub

consulum injussu et omnibus ignaris iret, pro transfuga haberetur: senatum adiit. Transire Tiberim, inquit, patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non futurus prædo, neque postulationum hostilium ultor. Majus, si Dii juvant, in animo est facinus. Approbant patres. Abdito intra vestem ferro proficiscitur. Ubi in hostium castra venit, in confertissimâ turbâ prope regium tribunal constitit. Tum fortè stipendium militibus dabatur, qui propterea adibant scribam cum rege pari ferè ornatu sedentem, et multa agentem. Timens Mucius sciscitari uter eorum, qui sedebant, Porsena esset, ne talia interrogando se Romanum esse aperiret: re fortunæ permissâ, scribam pro rege obtruncavit.

Inde cùm viam sibi cruento mucrone per trepidam turbam faceret, comprehensus à regiis satellitibus, ad tribunal adductus est. Tum ille nihil metuens: Romanus sum, inquit, civis: C. Mucium vocant. Hostis hostem occidere volui; nec ad mortem ferendam minùs animi est, quàm ad coedem patrandam fuit. Et facere et pati fortia, Romanum est. Addidit deinde, non se unum occidendi Porsena gloriam petere: idem periculum, easdemque insidias, et imminere à juventute Romanâ. Cùm rex irâ percitus, periculoque conterritus, circumdari ignes juberet, nisi properè et clarè expromeret eas, quas minabatur, Romanæ juventutis insidias: Vide, inquit Mucius, quàm vile corpus iis, qui magnam gloriam spectant. Dextramque accenso ad sacrificium igni injecit. Quam cùm velut sine ullo doloris sensu torreret, attonitus rei miraculo rex ab sede suâ prosiluit, amotumque ab igne juvenem dimisit inviolatum: simulque Romam missi legati ad pacis conditiones offerendas. Livius, 7. ii. c. 12.

Cùm peteret regem decepta satellite dextra,
Injecit sacris se peritura focis.

Sed tam sæva pius miracula non tulit hostis,
Et raptum flammis jussit abire virum.
Urere quàm potuit contempto Mucius igne,
Hanc spectare manum Porsena non potuit.
Major deceptæ fama est, quàm gloriæ dextræ :
Si non peccasset, fecerat illa minus.

Martial. l. i. Epig. 22. Vetusto Macedonum more, regi Alexandro sacrificanti præstò erant nobilissimi pueri. E quibus unus, cùm thuribulum tenens ante regem astitisset, in ipsius bra

chium carbo ardens delapsus est: quo etsi ita adurebatur, ut adustæ carnis odor ad circumstantium nares perveniret; tamen et dolorem silentio pressit, et brachium immobile tenuit, ne sacrificium ullo gemitu impediret. Valer. l. iii. c. 3.

C. Marius rusticanus vir, sed planè vir, cùm ei varices in crura secarentur non sine acri doloris morsu, vetuit se alligari. Nos, si pes, si dens condoluit, ferre non possumus. Cic. 2 Tuscul. n. 35. 52.

3. Ex Syriâ decedens, confecto Mithridatico bello cùm Rhodum venisset Pompeius, nobilissimum Stoica discipline philosophum Posidonium cupiit audire. Sed cùm diceretur graviter tunc æger esse, quòd doloribus podagræ cruciabatur maximis; voluit saltem visere, quem audire de rebus philosophicis disserentem non licebat. Quem ut vidit, et salutavit, honorificisque verbis est prosecutus ; molestè se ferre dixit, quòd eum non posset audire. At ille, Tu verò, inquit, potes; nec committam, ut dolor corporis efficiat, ut frustrà tantus vir ad me venerit. Itaque cubans, graviter et copiosè disputavit de hoc Stoicorum dogmate: Nihil esse bonum, nisi quod honestum esset. Cùmque quasi faces doloris ei admoverentur, sæpe dixit: Nihil agis, delor: quamvis sis molestus, nunquam te esse confitebor malum. Illud enim Stoici negabant malum dici posse, quod turpe non esset. Ibid. n. 61. .

Etsi Peripatetici dolorem dicebant malum esse, de eo tamen fortiter ferendo eadem præcipiebant que Stoici. Et quidem Arcesilas Peripateticus, cùm arderet podagra doloribus, visitassetque hominem Carneades, et tristis exiret: Mane, quæso, inquit, Carneade noster: nihil illinc huc pervenit. Ostenditque pedes et pectus. 5 de Fin.

2. 64.

4. Consuetudo laborum perpessionem dolorum efficit faciliorem. Fere laborem, contemnere vulnus et dolorem, consuetudo docet. Est enim consuetudinis magna vis. Pernoctant venatores in montibus et in nivibus. Pugiles cæstibus contusi, ne ingemiscunt quidem. Gladiatores, perditi homines aut barbari, quas plagas perferunt? Tantum exercitatio et consuetudo valet. Ergone hoc poterit homo vilissimus? Vir natus ad gloriam et honestatum animum tam mollem habebit, ut eum non meditatione et ratione corroboret adversus dolorem? 2 Tusc. n. 35, &c.

5. Dolorum patientia in omni genere se æquabilem præbeat. Sæpe multi, qui aut propter gloriæ cupiditatem, aut ut jus suum et libertatem tuerentur, vulnera exceperunt fortiter et tulerunt, iidem dolorem morbi ferre non possunt: Neque enim ratione et sapientiâ vulnerum dolorem tulerant, sed gloriæ et proprii commodi studio. Nihil autem potest esse æquabile, quod non à ratione proficiscitur. Itaque barbari ferro decertare acerrimè possunt; ægrotare viriliter non queunt. Sic Cimbri et Celtiberi in prælio exsultant, lamentantur in morbo. Ibid. n. 66.

CAPUT XXII.

Que dura sunt, fiunt leviora patientiá.

1. Cuivis dolori remedium est patientia.
Miseriarum portus est patientia.

P. Syrus. Nihil tam infestum tranquillitati animi, quàm nihil pati posse. Itaque id summoperè studendum, ut damna, quàm minimè fieri poterit, sentiamus: etiam adversa benignè interpretemur. Nunciato naufragio, Zeno cùm omnia sua audiret submersa: Jubet, inquit, me fortuna expeditiùs philosophari. Senec de Tranq. c. 14.

Lacana quædam, cùm filium, quem in prælium miserat, interfectum audisset; Idcirco, inquit, genueram, ut pro patria non dubitaret occumbere. Cic. 1 Tusc. n. 102.

Anaxagoram quoquè ferunt, auditâ morte filii, id unum dixisse; Sciebam me genuisse mortalem. Quotidie præter oculos nostros transeunt notorum ignotorumque funera, multi tamen homines, ut rerum aliarum, sic vitæ insatiabiles, indignantur se suosque inde exire, quò ad tempus tantùm admissi sunt. Quantò ille justior, qui nunciatam filii mortem non tanquam novum nuncium accepit! Quid est enim novi hominem mori, cujus tota vita nihil aliud quàm ad mortem iter est? Itaque id quod necesse est, nunquam timeamus: quod incertum est, semper expectemus. 3 Tusc. n. 30. Senec. ad Polyb. n.

29, 30.

2. Xenophon Socratus discipulus, eique facundiâ proximus, cùm solemne sacrum faceret, è duobus filiis majorem natu, nomine Gryllum, cognovit cecidisse in prælio apud Mantineam; nec ideò inceptum Deorum cul

tum omittendum putavit, sed tantummodò coronam deponere contentus fuit. Percontatus deinde quonam modo occubuisset filius; ut audivit fortissimè pugnantem interiise: coronam capiti reposuit numina, quibus sacrificabat, testatus, majorem se ex virtute filii voluptatem, quàm ex morte dolorem, sentire. Alius removisset hostiam, abjecisset altaria, lacrymis thura respersisset. Xenophon et corpore et animo immobilis permansit. Dolori succumbere, ipsâ clade, quæ nunciata erat, tristius duxit. Valer. l. v. c. 10.

3. Æmilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissimum exemplum, ex quatuor filiis insignis formæ et egregiæ indolis, duos in Corneliam Fabiamque gentem adoptione transtulit, duos ei fortuna abstulit: quorum alter, quarto die antequampater triumpharet, funere est elatus: alter in triumphali curru conspectus, post diem tertium expiravit. Itaque qui liberis sic abundaverat, ut duos in alienas familias transmisisset, ad orbitatem subitò est redactus. Quem casum quo robore animi sustinuerit, nemini dubium esse potest. Nam orationi, quam ad populum de rebus à se gestis habuit, hanc clausulam adjecit: Cùm in tam prospero bellorum successu timerem, Quirites, ne quid mali contra nos fortuna moliretur: Deos precatus sum, ut si quid adversi populo Romano immineret, id totum in meam domum converteretur. Quapropter bene res habet: annuendo enim votis meis, id egerunt, ut vos potiùs meum casum doleatis, quàm ego vestro ingemiscam. Valer. 1. v. c. 10. Livius, 1. xiv. c. 41.

CAPUT XXIII.

Aliorum respice incommoda, ut mitiùs feras

tua.

1. Cùm ex amicis quemdam graviter moerentem videret Solon, in arcem Athenarum perduxit, hortatusque est, ut per omnia subjecta ædificia oculos circumferret. Quod ut factum animadvertit: Cogita nunc tecum, inquit, quàm multi luctus sub his tectis et olim fuerint, bodieque versentur, insequentibusque seculis sint habitaturi:

ac desine ea incommoda tanquam propria deflere, quæ sunt communia mortalium.

Idem Solon aiebat: Si in unum locum cuncti mala sua contulissent; futurum, ut quisque propria domum reportare mallet, quam ex communi miseriarum acervo portionem suam accipere. Unde colligebat non oportere nos, quæ fortuitò patimur, ea magìs intolerabilia judicare, quàm quæ alii patiuntur. Valer. 1. vii. c. 2.

2. Ciceroni mortem Tulliæ filiæ insolabiter lugenti, cùm multa alia, tum hæc scripsit Servius Sulpicius. Quæ res mihi non mediocrem consolationem attulit, volo tibi commemorare, si fortè eadem res tibi minuere dolorem possit. Ex Asia rediens cùm ab Ægina Megaram versùs navigarem, cœpi regiones circumcirca prospicere. Post me erat Egina, antè Megara, dextrâ Piræus, sinistrâ Corinthus. Quæ oppida quodam tempore florentissima fuerunt, nunc prostrata et diruta ante oculos jacent. Copi egomet mecum sic cogitare: Hem, nos homunculi indignamur, si quis nostrûm interiit, aut occisus est, quorum vita brevior esse debet; cùm uno loco tot oppidorum cadavera projecta jaceant? Visne tume, Servi, cohibere, et meminisse hominem te esse natum? Crede mihi: cogitatione eâ non mediocriter sum confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas. Modò uno tempore tot clarissimi viri interi runt: de imperio Romano præterea tanta diminutio facta est: omnes provincia conquassatæ sunt. In unius mulierculæ animula si jactura facta est, tantoperè commoveris? Que, si hoc tempore non diem suum obîsset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit: : quoniam homo nata fuerat.

Noli te oblivisci Ciceronem esse: et eum, qui aliis consueveris præcipere, et dare consilium. Neque imitare malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinæ scientiam, ipsi se curare non possunt : sed potiùs quæ aliis præcipere soles, ea tute tibi subjice, atque apud animum propone.

Nullus dolor est, quem non longinquitas temporis minuat ac molliat. Hoc te expectare tempus, tibi turpe est, ac non ei rei sapientiâ tuâ te occurrere. Vidimus aliquoties secundam pulcherrimè te ferre fortunam, magnamque ex eâ re te laudem adipisci. Fac aliquando intelliquando intelligamus, adversam quoque te æquè ferre posse, neque id majus, quàm debeat, tibi onus videri: ne

« PredošláPokračovať »