Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XXX.

Minimis rebus exasperari insania est.

1. Diligenter cavendum est ne minimis rebus exasperemur. Parum agilis est puer, aut mensa negligentiùs posita? ad ista irâ concitari insania est. Æger et infelicis valetudinis est, quem levis aura lædit : imbecilli oculi sunt, quos candida aut rubra vestis obturbat. Ubi animum simul et corpus voluptates corrupêre, multa intoJerabilia videntur: non quia dura illa sunt, sed quia nos molles. Nulla res magis iracundiam alit, quàm luxuria intemperans et impatiens. Durè tractandus est animus, ut ictum non sentiat, nisi gravem. Senec, l. ii. de Irá, c. 25, 26.

2. Insania quoquè est adversus inanima et non sensura irasci.

Senec. h. iii. de Irá, c. 21. Cum Babylonem oppugnaturus festinaret Cyrus, Gnydum latè fusum amnem vado transire tentavit : quod vix tutum est etiam cùm æstatis calorem sensit, et ad minimum deductus est amnis. Ibi unus ex equis albis, qui trahere regium currum solebant, aquis abreptus, vehementer commovit regem. Juravit itaque eò se redacturum amnem illum, ut transiri calcarique etiam à fæminis posset : et tamdiu assedit operi, donec alveum in trecentos et sexagiata rivos dispergeret, et sic cum relinqueret. At hinc rebus magnis jactura evenit: et militum ardor, quem inutilis labor fregit : et occasio aggrediendi imparatos; dum ille. bellum indictum hosti gerit cum flumine.

Xerxes, ut ex Asia in Europam trajiceret, pontem in Hellesponto fecit. Qui cùm tempestate et Auctibus esset quassatus ac disjectus, jussit trecentos flagellorum ictus ponto infligi, stigmata inuri, compedes dari. Hero. dot. l. vii.

T 2

[ocr errors]

CAPUT XXXI.

Lingua diligentissimè continenda.

1. Rectum est, etiam in illis contentionibus, quæ cum inimicissimis fiunt, licèt nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam repellere. Quæ enim cum aliquâ perturbatione fiunt, ea constantiæ adversantur, nec ab iis, qui adsunt, possunt probari. Cic. 1. Offic. n. 137.

Periclem in foro publica negotia tractantem improbus et petulans homo maledictis insectabatur. Quæ cùm ille patienter ferret, nec ullum ad ea verbum reponeret ; diem totum perseveravit insectatio. Vesperi --vultu gressuquè placido domum reversus est Pericles, insequente eodem nebulone, et omnibus contumeliis eum impetente. Ædes ingressurus, cùm jam nox esset, uni è servis suis mandavit, at accenso lumine hominem comitaretur ac reduceret domum. Plut. in Pericle.

Dionem Academicum è convivio redeuntem maledi. cus quidam insectabatur, nulla non convicia in eum fundens. Tacebat interea Dion; cui jam 'domum ingressuro cùm conviciator dixisset : Nihilne ad hæc responder ? Nihil prorsùs, inquit Dion. Stob. serm. xix.

Cum Lacedæmoniorum legatus Geloni Syracusanorum.regi quædam dixisset, quibus offendi posse videbatúr: Spartane hospes, inquit Gelon, contumeliæ homini factæ solent ejus iram accendere. Verüm tu, contumeliosis licet in me verbis sic invectus, non tamen induces me ad vicem tibi contra decus reddendam. Herod. l. vii.

2. Magni animi mansuetique est moderatè ferre objecta crimina, et contemptum : non celeriter rapi in ultionem, nec facilè moveri ad iram : sed moribus comem esse mitemque, ingenio quieto et constanti.

Stob. serm. xix.

Illud te admoneo, dicebat olim Cicero fratri suo, viro iracundiori, ut quotidie meditere resistendum esse iracundiæ; cúmque ea maximé animum movet, tum tibi esse diligentissimè linguam continendam. Quæ quidem mihi virtus non interdum minor videtur, quàm omnino non irasci. Etenim non irasci, non semper gravitatis est,

sed aliquando latitudinis. Moderari verò et animo et rationi, cùm sumus irati, aut etiam tacere, etsi non est perfectæ sapientiæ, tamen est non mediocris ingenii. Cic. 2. Epist. ad fratr,

Cum apud Philippum regem præ vino dormitantem dixisset causam mulier, fuissetque immeritò damnata ;

se ab ejus judicio provocare exclamavit. Ad quem ergo provoca8? inquit rex iratus. A. Philippo, respondit illa, bene poto et dormitante, ad Philippum sobrium et vigilantem. Excussit regi crapulam et somnolentiam tam liberum mulierculæ responsum : et non modò in eam non est acerbiùs invectus, sed etiam, causâ ejus diligentius inspectâ, justiorem sententiam tulit. Valer. l. vj. c. 2.

CAPUT XXXII.

Quantò superiores sumus, tantò nos submis

siùs geramus. Cic. 1 Offic, n. 90.

1. In rebus prosperis, et ad voluptatem nostram fluentibus, superbiam, fastidium, arrogantiam magnoperè fugiamus. Nam ut adversas res, sic secundas immoderatè ferre, levitatis est. Philippum quidem Macedonum regem rerum gestarum gloriâ video superatum à filio; at facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Ingenti clade apud Chæronæam Athenienses ac Thebanos affecerat Philippus,' et magnos propter tam claram victoriam animos gerere posse videbatur. Verùm ille quo die parta est victoria, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit : et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, captivos gratis remisit, et bello consumptorum corpora sepulturæ reddidit. Denique adeò nihil superbè, nihil insolenter egit, ut voluerit sibi deinceps ab uno è servis suis singulis diebus in memoriam revocari, se hominem esse. Itaque nec. foràs ipse prodibat, nec ad eum quis. quam mane priùs intrabat, quàm famulus ei ter acclamâsset : Philippe, homo. es. Ibid. Justinus, l. ix. C. 4. Ælian. viii. C. 15.

[ocr errors]

2. Quàm dispar Philippo patri Alexander fuit ! Superato Dario Persarum rege, Jovis filium 'non dici tantùm se, sed etiam credi, voluit: tanquam perinde animis imperare posset ac linguis. Itaque Macedones ipsum salutare, prosternentes humi corpora, jussit. Scripsit quoque Græciæ populis, ut se Deum esse publicis edictis confiterentur. Aliis alia in ejus honorem decernentibus Lacedæmonii hujusmodi decretum fecerunt: Quoniam Alexander Deus esse vult, esto Deus : Laconicâ libertate et bres vitate redarguentes vecordian Alexandri. Q. Curt. l. vii. C. 5. Ælian, l. ii. c. 19.

3. Cùm solitus esset Epaminondas, uncto corpore hilarique vultu prodire in publicum, postridie ejus diei, quo feliciter pugnatum erat in Leuctris, processit squalidus, et tristis. Sciscitantibus igitur amicis, ecquid illi molesti accidisset : Nihil, inquit, sed her, sensi me animo fuisse, quàm par sit, elatiore. Quocirca hesternæ lætitiæ in. temperantiam hodierná tristitia castigo. Plin. Apoph.

4. Postquam victum, et ad pedes suos summittentem se, regem Perseum consolatus est victor Paulus Æmilius, sermone ad circumstantes Romanos converso, dixit : Exemplum insigne cernitis mutationis rerum humanarum. Vobis hoc præcipuè dico, juvenes. Ideò in secundis rebus nihil in quemquam superbè ac violenter consulere decet; nec presenti credere fortune : quum quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cujus animum fortuna nec prospera statu suo efferet, nec adversa infringet. Livius, 1. xlv. c. 8.

Modum imponere secundis rebus, nec nimis credere serenitati præsentis fortuna, prudentis hominis et meritò felicis est. Idem, l. xlii. c. 62.

Mos erat Romanis in adversis vultum secundæ fortu. næ gerere, moderari animos in secundis. Ibid.

5. Agathocles, qui in Sicilia regnavit, ad regiam majestatem ex humili et sordido genere pervenerat. Nam in Siciliâ patre figulo natus, ipse figulinam artem primùm exercuit ; postquam rerum potitus est, solebat in mensâ pocula fictilia inter aurea ponere, et palam fateri se quondam ejusmodi poculorum fuisse artificem. Justin. l. xxii. c. 1.

Longè alio animo fuit Tiberius. Nam inter initia principatûs dicenti cuidam, Meministine ? antequam ille plures nota familiaritatis veteris proferret, Non memini, inquit, quid fuerim. Aversabatur nempe omnium veterum ami. corum et æqualium notitiam : et illam solam præsentem

-

fortunam saam aspici, illam solam cogitari et narrari volebat. Contra Vespasianus mediocritatem pristinam neque dissimulavit, et sæpè declaravit : quin et conantes. quosdam originem ipsius ad comitem quemdam Herculis referre irrisit. Senec, l. v. Benef. c. 25. Sueton, in Vesp.

c. 12.

CAPUT XXXIII.

Ne assentatoribus patefaciamus aures.

1. In secundissimis rebus maximè est utendum consilio amicorum, hisque etiam major, quàm antè, tribuenda est, auctoritas, Iisdemque temporibus cavendum est, ne assentoribus patefaciamas aures nec adulari nos sinamus. In quo falli facile est ; tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur. Hinc nascuntur innumerabilia peccata. Cic. 1. Affie. n. 91.

Cità nahis placemus. Quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debitum prendimus: adeoque indulgemus nobis, ut laudari velimus de iis, quibus contraria maximè facimus. Senec. Ep.:59.

Adulatoribus ne aures præbeas. Habent hoc in se naturale blanditiæ, etiam cùm rejiciuntur, placent; sæpè exclusa, novissimè recipiuntur. Ibid. 4 Quæst. prooem.

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem can-tûs, quæ mentem ad seria non patitur intendi; sic adu. Jatorum et prava laudantium sermo, diu postquam auditus est, hæret, nec facile est illum animo excutere. Ideò claudendæ sunt aures blandis vocibus. Ibid. Ep. 123.

2. Alexandro cælestes honores.concupiscenti non deerat adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes sæpiùs assentatio, quàm hostis, evertit. Græci quidam, non ingenji solum, sed etiam nationis vitio, adulatores, veris amicis et maximis exercituum ducibus à rege præferebantur. Hi tum cælum illi aperiebant; Herculem que et Liberum et cum Castore Pollucem novo numini cessuros esse jactabant. Quæ adulationes Alexandro mirè placebant. Q. Curt. l. viii. c. 5 et 8. Etenim:

« PredošláPokračovať »