Obrázky na stránke
PDF
ePub

sed aliquando latitudinis. Moderari verò et animo et rationi, cùm sumus irati, aut etiam tacere, etsi non est perfecte sapientiæ, tamen est non mediocris ingenii. Cic. 2 Epist. ad fratr.

Cùm apud Philippum regem præ vino dormitantem dixisset causam mulier, fuissetque immeritò damnata; -se ab ejus judicio provocare exclamavit. Ad quem ergo provocas? inquit rex iratus. A. Philippo, respondit illa, bene poto et dormitante, ad Philippum sobrium et vigilantem. Excussit regi crapulam et somnolentiam tam liberum mulierculæ responsum: et non modò in eam non est acerbiùs invectus, sed etiam, causâ ejus diligentiùs inspectâ, justiorem sententiam tulit. Valer. l. vi. c. 2.

CAPUT XXXII.

Quantò superiores sumus, tantò nos submissiùs geramus.

Cic. 1 Offic. n. 90.

1. In rebus prosperis, et ad voluptatem nostram fluentibus, superbiam, fastidium, arrogantiam magnoperè fugiamus. Nam ut adversas res, sic secundas immoderatè ferre, levitatis est. Philippum quidem Macedonum regem rerum gestarum gloriâ video superatum à filio; at facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Ingenti clade apud Cheronæam Athenienses ac Thebanos affecerat Philippus, et magnos propter tam claram victoriam animos gerere posse videbatur. Verùm ille quo die parta est victoria, non in convivio risit, non ludos inter epulas adhibuit, non coronas aut unguenta sumpsit: et quantum in illo fuit, ita vicit, ut victorem nemo sentiret. Atheniensibus, quos passus infestissimos fuerat, captivos gratis remisit, et bello consumptorum corpora sepulturæ reddidit. Denique adeò nihil superbè, nihil insolenter egit, ut voluerit sibi deinceps ab uno è servis suis singulis diebus in memoriam revocari, se hominem esse. Itaque nec foràs ipse prodibat, nec ad eum quisquam manè priùs intrabat, quàm famulus ei ter acclamâsset: Philippe, homo e8. Ibid. Justinus, 1. ix. c. 4. Elian. viii. c. 15.

2. Quàm dispar Philippo patri Alexander fuit! Superato Dario Persarum rege, Jovis filium non dici tantùm se, sed etiam credi, voluit: tanquam perinde animis imperare posset ac linguis. Itaque Macedones ipsum salutare, prosternentes humi corpora, jussit. Scripsit quoque Græciæ populis, ut se Deum esse publicis edictis confiterentur. Aliis alia in ejus honorem decernentibus Lacedæmonii hujusmodi decretum fecerunt: Quoniam Alexander Deus esse vult, esto Deus: Laconicâ libertate et bre vitate redarguentes vecordiam Alexandri. Q. Curt. l. vii. c. 5. Elian. l. ii. c. 19.

3. Cùm solitus esset Epaminondas, uncto corpore hilarique vultu prodire in publicum, postridie ejus diei, quo feliciter pugnatum erat in Leuctris, processit squalidus, et tristis. Sciscitantibus igitur amicis, ecquid illi molesti accidisset: Nihil, inquit, sed her sensi me animo fuisse, quàm par sit, elatiore. Quocirca hesternæ lætitiæ intemperantiam hodierná tristitiâ castigo. Plin. Apoph.

Vo

4. Postquam victum, et ad pedes suos summittentem se, regem Perseum consolatus est victor Paulus Æmilius, sermone ad circumstantes Romanos converso, dixit: Exemplum insigne cernitis mutationis rerum humanarum. bis hoc præcipuè dico, juvenes. Ideò in secundis rebus nihil in quemquam superbè ac violenter consulere decet, nec prasenti credere fortune: quum quid vesper ferat, incertum sit. Is demum vir erit, cujus animum fortuna nec prospera statu suo efferet, nec adversa infringet. Livius, 1. xlv. c. 8.

Modum imponere secundis rebus, nec nimis credere serenitati præsentis fortunæ, prudentis hominis et meritò felicis est. Idem, l. xlii. c. 62.

Mos erat Romanis in adversis vultum secundæ fortunæ gerere, moderari animos in secundis.

Ibid.

5. Agathocles, qui in Siciliâ regnavit, ad regiam majestatem ex humili et sordido genere pervenerat. Nam in Siçiliâ patre figulo natus, ipse figulinam artem primùm exercuit; postquam rerum potitus est, solebat in mensâ pocula fictilia inter aurea ponere, et palam fateri se quondam ejusmodi poculorum fuisse artificem. Justin. 1. xxii. c. 1.

Longè alio animo fuit Tiberius. Nam inter initia principatûs dicenti cuidam, Meministine? antequam ille plures nota familiaritatis veteris proferret, Non memini, inquit, quid fuerim. Aversabatur nempe omnium veterum amicorum et æqualium notitiam: et illam solam præsentem

fortunam suam aspici, illam solam cogitari et narrari volebat. Contrà Vespasianus mediocritatem pristinam neque dissimulavit, et sæpè declaravit: quin et conantes quosdam originem ipsius ad comitem quemdam Herculis referre irrisit. Senec. l. v. Benef. c. 25. Sueton. in Vesp.

c. 12.

CAPUT XXXIII.

Ne assentatoribus patefaciamus aures.

1. In secundissimis rebus maximè est utendum consilio amicorum, hisque etiam major, quàm antè, tribuenda est, auctoritas. Iisdemque temporibus cavendum est, .ne assentoribus patefaciamas aures nec adulari nos sinamus. In quo falli facile est; tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur. Hinc nascuntur innumerabilia peccata. Cic. 1 Qffic. n. 91.

Cità nobis placemus. Quidquid in nos adulatio sine pudore congessit, tanquam debitum prendimus: adeòque indulgemus nobis, ut laudari velimus de iis, quibus contraria maximè facimus. Senec. Ep. 59.

Adulatoribus ne aures præbeas. Habent hoc in se naturale blanditiæ, etiam cùm rejiciuntur, placent; sæpè excluse, novissimè recipiuntur. Ibid. 4 Quest, prooem.

Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem cantûs, quæ mentem ad seria non patitur intendi; sic aduJatorum et prava laudantium sermo, diu postquam auditus est, hæret, nec facile est illum animo excutere. Ideò claudendæ sunt aures blandis vocibus. Ibid. Ep. 123.

2. Alexandro cœlestes honores concupiscenti non deerat adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes sæpiùs assentatio, quàm hostis, evertit. Græci quidam, non ingenii solùm, sed etiam nationis vitio, adulatores, veris amicis et maximis exercituum ducibus à rege præferebantur. Hi tum cœlum illi aperiebant; Herculemque et Liberum et cum Castore Pollucem novo numini cessuros esse jactabant- Quæ adulationes Alexandro mirè placebant. Q. Curt. 1. viii. e. 5 et 8. Etenim :

[ocr errors]

-Nihil est quod credere de se

Non possit, cùm laudatur Diis æqua potestas. Juvenal, Sat. iv. Admonebat contrà Calisthenes, vir haudquaquam aulæ et assentantium accommodatus ingenio, ne rebus felicissimè gestis invidiam contraheret ascitâ Dei appellatione. At gravitas viri, et loquendi libertas invisa erat regi, quasi solus Macedones paratos ad tale obsequium moraretur: fuitque propterea in eum iræ pervicacis. Cujus explendæ occasionem ubi invenit, virum præditum optimis moribus, indictâ causa, excruciatum necavit. Quam crudelitatem sera pœnitentia secuta est. Certè nullius cades majorem apud philosophos invidiam Alexandro excitavit. Hinc illa Seneca: Fuit Callistheni ingenium no-bile et furibundi regis impatiens. Ejus mors crimen Alexandri æternum est, quod nulla virtus, nulla bellorum fe·licitas redimet. Nam quoties quis dixerit, Occidit Persarum multa millia: opponetur, Et Callisthenem. Quoties -dictum erit, Occidit Darium, penès quem tunc magnum regnum erat: opponetur, Et Callisthenem. Quoties dictum erit, Omnia oceano tenus vicit, ipsum quoque tentas vit novis classibus, et impérium è Macedoniâ usque ad orientis terminos protulit: dicetur, Sed Callisthenem occidit. Denique ex his quæ fortiter feliciterque fecit, nihil -tantam ei gloriam afferet, quantum dedecus cædes Callist-henis. Senec. l. vi. Quæst. c. 3.

2. Darius adversus Alexandrum in Ciliciâ pugnaturus, coëgerat undique penè innumerabilem militum multitudinem. Cujus aspectu cùm admodum lætus esset, spem quoquè ejus inflabat adulatorum turba, certam de Alexandro victoriam pollicitantium. Conversus tum ad Charidemum, virum belli peritum, qui Athenis, jubente Alexandro, expulsus, ad Darium confugerat, percontari cœpit: -Satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem? At ille, et suæ sortis, et regiæ superbiæ, oblitus, libere admonuit: Illam ex omnibus orientis partibus excitam hominum multitudinem, purpurá, argento, auroque fulgentem, futuram esse imparem Macedonibus, qui paupertate magistrá usi, militarem disciplinamididicissent; et non decora arma, sed fortitudinem animi ad prælium afferrent. Itaque suasit, ut argentum atque aurum illud, quo ejus exercitus frustrâ fulgeret, in conducendis è gente bellicosâ militibus insumeretur.

Erat Dario naturâ mite ac tractabile ingenium: sed naturam plerumquè fortuna corrumpit. Itaque veritatis impatiens, hospitem tunc maximè utilia suadentem abstrahi jussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: Habeo, inquit, paratum mortis meæ ultorem. Expetat à te poenas mei consilii spreti ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem licentia regni subitò mutatus, documentum eris posteris, homines, cùm se permisere fortunæ, etiam naturam dediscere. Hac vociferantem ii, quibus erat imperatum, jugulant. Sera deinde pœnitentia subiit regem: et Charidemum vera dixisse confessus, eum sepeliri jussit. Q. Curt.l. iii. c. 2.

4. Non defuit Caio Cæsari Caligula familiaritas hominum, vitia ejus assentatione alentium. Etenim magnæ fortunæ semper comes est adulatie. Patercul. l. ii.

c. 102.

Ptolemæus rex Egypti aliquandiu cum laude imperavit. Postea verò adulatoribus corruptus, Aristomenem, qui tutor ipsius fuerat, qui cuncta negotia prudenter administraverat, quem instar patris diu coluerat, tandem odio prosequi cœpit, ob illius in loquendo libertatem, ac postremò epoto cicuta poculo mori coëgit. Exinde magis ac magis efferatus, et tyrannicâ sævitiâ, non regiâ utens potestate, in odium Egyptiorum venit, parumque abfuit quin regno excideret. Diod. Sic. l. xxvi.

5. Duplex exemplum ex ingenti turbâ profertur, unde dicere licet quò prorumpat aliquando præpotentum hominum ira; et quàm turpiter iis assententur adulatores. Senec. l. iii. de Irá, c. 14, 15.

Somnio quodam et deinde hariolorum responso territus Medorum rex Astyages, natum è filiâ suâ filium (qui postea Cyrus est dictus) Harpago amico necandum tradiderat. Quod cùm ille facere neglexisset, et infans inter pastores adolevisset; Astyages filium Harpagi, in ultionem servati nepotis, interfecit: et cùm ignaro patri edendum apposuisset in mensâ, identidem quærebat. An placeret conditura? Deinde ubi illum scelestis epulis saturatum vidit, caput aliasque occisi reliquias misero patri jussit afferri: quas agnoscentem interrogavit, Que modo esset acceptus? Harpagus, dissimulato dolore, crudeli regi turpiter adulari non dubitavit, et, Apud regem, inquit, omnis coena jucunda est. Herodet. 1. i. Justin. 1 i. c. 4, 5. Senec. ibid.

« PredošláPokračovať »