Obrázky na stránke
PDF
ePub

ra essent.

Cambysem regem Persarum nimis deditum vino Præxaspes unus ex amicis monebat, ut parciùs biberet, Turpem esse maximè regi ebrietatem, dicens: in quem omnium oculi conjicerentur, et cujus nec facta, nec dicta obscuAd hoc ille: Scies, inquit, quemadmodum semper mentis compos sim: et probabo jam oculos et manus post vinum etiam solitum officium præstare. Bibit deinde largiùs, quàm aliàs, capacioribus scyphis: et jam vino gravis, objurgatoris sui filium procedere ultra limen jubet, allevatâque super caput sinistrâ manu stare. Tunc intendit arcum, et ipsum cor adolescentis, quod petere se dixerat, figit, recisosque pectore, hærens in ipso corde spiculum ostendit. Tum respiciens patrem, an satìs certam habeat manum, interrogat, Ille, ejus rei laudator, cujus nimis erat spectatorem fuisse, negavit Apollinem potuisse certiùs sagittam mittere. O regem cruentum, et dignum in quem omnium suorum arcus tenderentur! & patrem animo magis quàm conditione, servum! Herodot. l. ii. Senec. ibid.

6. Ad Trajani aures omnis adulatoribus obstructus erat aditus filebant ergo, et quiescebant. Cùm non est, cui suadeatur, et qui suaedant, non sunt. Plin. Paneg.

Cùm Pescennio Nigro imperatori recens facto quidam panegyricum recitare vellet: dixit ei Niger: Scribe laudes alicujus ducis optimi vitâ functi, et dic quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. Nam viventes laudari irrisio est; maximè imperatores, à quibus aliquid sperari aut timeri potest. Ego verò vivus placere volo, mortuus etiam laudari. Spart. in Nigr. c. 11.

Quo tempore Solon ad Cræsum vocatus venit Sardes, erat in regiâ Æsopus nobilis fabularum scriptor: qui dolens vicem Solonis parùm benignè accepti, quòd Cræso interroganti liberè respondisset, his verbis eum admonuit: O Solon, cum regibus aut quàm minimè, aut quàm blandissimè, agendum est. Imò mehercule, inquit Solon, vel quàm minimè vel quàm optimè. Plut. in Solon.

CAPUT XXXIV.

Fortis et constantis animi est non perturbari in rebus asperis. Cicer. 1 Offic. n. 80.

1. Sapientem nec secunda evehunt, nec adversa demittunt. Senec. ad Helv. c. 5.

Rebus angustis animosus, atque

Fortis apparet

Horat. l. ii. Od. 10.

Quem res plùs nimio delectavere secundæ,
Mutate quatient.. i. Ep. 10.

Dicebat Bias eum verè infelicem esse, qui infelicitatem ferre non posset. Interrogatusque, quidnam esset difficile? Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius. Diog. Laërtes in Bian.

Qui ea mala, quibus alii opprimuntur, magno animo fert, ipsas miserias in gloriam vertit. Quoniam ita affecti sumus, ut nihil æquè apud nos admirationem occupet, quàm homo fortiter miser. Senec. ad Helv. c. 13.

2. Pulsus in exilium Seneca, refert ipse quo animo calamitatem exceperit. Viri sapientes, quibus me ab adolescentiâ dedi, me jusserunt omnes fortune impetus prospicere, antequam incurrant. Illis gravis est adversa fortuna, quibus est inexpectata: facilè eam sustinet, qui semper expectat. Quemadmodum repentinus hostium impetus imparatos prosternit, à paratis verò facilè excipitur.

Nunquam ego fortuna credidi, etiamsi videretur pacem agere. Dedi operam, ut quæ in me indulgentissimè conferebat, pecuniam et honores, ea posset à me repetere, ita ut nihil propterea mens mea moveretur. Ibid. c. 5.

Fortuna jus in homines, mores non habet. Nihil eripit fortuna, nisi quod et dedit. P. Syrus. Qui munera fortune amaverunt, seque propter illa suspici voluerunt; illi jacent et inerent, cùm eos mobilia ista oblectamenta destituunt. At ille, qui se lætis rebus non inflavit, non est abjecto animo mutatis: sicque ad versus utramque fortunam invictum animum tenet.

U

Ego in illis, quæ plerique mortalium optant, existimavi semper nihil verè boni inesse, atque ita inveni. In illis quoque, quæ mala vocantur, nihil tam terribile ac purum invenio, quàm vulgus opinatur. Senec, ubi suprà.

CAPUT XXXV.

Viri boni nati sunt in exemplar, et eos sibi præparat Deus.

1. Quæ verè mala dici possunt, à viris bonis removet Deus, scelera nempè et flagitia. Quare verò quædam dura patiuntur, paupertatem, exilium, et alia ejusmodi? Ut etiam alios pati doceant. Nati sunt in exemplar. Puta itaque Deum dicere: Quid habetis quod de me queri possitis vos, quibus recta placuerunt? Aliis bona falsa circumdédi: auro illo et argento et gemmis ornavi: intùs boni nihil est. Non est ista solida et sincera felicitas. Vobis dedi bona certa mansura. Concessivobis, quæ vulgò videntur metuenda, contemnere; quæ cupienda, fastidire. Non fulgetis extrinsecus: bona vestra intùs sunt. Quæ incidunt tristia, horrenda, dura toleratu, istis vos non subduxi: animos vestros adversus omnia armavi. Senec. de Prov. c. 6.

Quemcunque fortem videris, miserum neges.

Senec. Hercul. ver. 464.

2. Vir bonus non tantùm Dei discipulus, et æmulator est, sed etiam vera progenies. Eum parens ille magnificus, sicut severi patres, duriùs educat, disciplinâ tristi continet, experitur, indurat, sibi præparat. Non vides quantò aliter patres, aliter matres liberos educent? Illi excitari eos maturè jubent ad studia obeunda, feriatis quoque diebus non patiuntur esse otiosos, et sudorem illis et interdum lacrymas excutiunt. At matres fovere in sinu, continere in umbra volunt; nunquam flere, nunquam tristari, nunquam laborare. Patrium habet Deus adversus bonos viros animum, et illos fortiter amat. de Prov. c. 1. 2.

Senec.

CAPUT XXXVI.

Præclara est universa vita æquabilitas.

Nec

1. Si quidquam est decorum, nihil est profectò magis quàm æquabilitas in omni vitâ, et idem semper vultus, eademque frons. Ut de Socrate accepimus, quem prædicare solita erat uxor ejus Xantippe se vidisse semper eodem vultu exeuntem domo et revertentem. verò ea frons erat, que M. Crassi illius veteris, quem semel ait in omni vitâ rescisse Lucilius, Plinius nunquam; sed tranquilla et serena. Jure autem erat semper idem vultus, cùm mentis à quâ is fingitur, nulla fieret mutatio. Cicer. 1 Offic. n. 99. et 112. 3. Tusc. 31. Plinius, l. viii.

c. 19.

Ut omnia æquo animo feras, exemplum accipe Socratem per omnia aspera jactatum, invictum tamen et paupertate, et laboribus, tum quos militiæ pertulit, tum quibus domi est exercitus: cùm uxorem haberet moribus feram, linguâ petulantem: et liberos indociles, matri quàm patri similiores. Novissimè objecta illi est et religionum violatio, et juventutis corruptela, quam immittere in Deos, in parentes, in rempublicam dictus est. Post hæc carcer et venenum. Hæc adeò Socratis animum non moverunt, ut ne vultum quidem moverint. Illam mirabilem et singularem laudem usque ad extremum servavit. Non hilariorem quisquam, non tristiorem Socratem vidit: æqualis fuit in magnâ inæqualitate fortunæ. Senec. Ep. 104.

2. Q. Metellus Numidicus Româ pulsus, ut suprâ dictum est, in Asiam fecessit. In quâ, cùm ei fortè ludos Tralibus spectanti litteræ reddita essent, quibus scriptum erat, maximo senatûs et populi consensu reditum illi in patriam esse datum; nihil moveri visus est: non lætitiam proximè sedentibus ullâ ex parte ostendit; eum. que constat pari vultu in exilium abiisse, et fuisse restitutum. Adeò moderationis beneficio et animi firmitate immotus inter secundas et adversas res permansit. Valer. l. iv. c. 1.

3. Brutus, in eo libro quem de virtute composuit, ait se vidisse M. Marcellum Mitylenis exulantem, et quantum natura homines pateretur, beatissimè viventem,

neque unquam bonarum artium cupidiorem, quàm illo tempore. Bene ergo exilium tulit: necquicquam in animo ejus mutavit loci commutatio, quamvis eam et paupertas sequeretur. Senec. ad Helv. c. 9.

4. P. Rutilii Rusi verbis et factis admirabile inerat robur, quod nullâ unquam re inflecti ac debilitari potuit. Cùm esset ille vir exemplum innocentiæ, et illo nemo neque integrior Roma esset, neque sanctior; reus factus, nulla suâ culpâ, apud equites Romanos, penès quos tum judicia erant, nihil splendore actæ vitæ indignum fecit aut dixit: non insignia senatoris deposuit, non obsoletam vestem induit: et non modò supplex judicibusesse noluit, sed ne ornatiùs quidem aut liberiùs causam dici suam, quàm simplex veritas ferebat. Damnatus itaque est repetundarum vir inter optimos numerandus, et missus in exilium. Valer. l. ii.. c. 10. vi. c. 4. Cicer. i. Orat. 229. Livius, 1. xxx.

Ex Italiâ in Asiam venienti legatos obviàm miserunt certatim omnes civitates, tutum honoratumque apud se secessum pollicentes, ita ut non tam exulare, quàm triumphare videretur, essetque unde ille fortunæ suæ gratia ageret. Cùm ei inter Smyrnæos, à quibus fuerat civitate donatus, agenti quidam consolandi causâ dixisset, instare bella civilia Romanorum, brevique futurum ut propterea omnes exules reverterentur. Quid tibi, inquit Rutilius, mali feci, ut mihi pejorem reditum, quàm exitum, optares? Malo ut patria exilio meo erubescat, quàm reditu moereat. Quod dixerat præstitit: nam cùm ei reditum in patriam postea Syllana victoria facilem faceret; in exilio, ne quid adversus leges peccaret, remansit. Senec. Benef. l. vi. c. 37.

1

Multos illustrat fortuna, dum vexat. Rutilii innocentia ac virtus lateret, nisi accepisset injuriam. Cùm violata est, effulsit. Senec. Ep. 79.

« PredošláPokračovať »