Obrázky na stránke
PDF
ePub

LIBER QUINTUS.

DE TEMPERANTIA.

CAPUT I.

Ratione duce per totam vitam eundum est.

:

1. TEMPERANTIA moderatrix omnium commotionum animi est, è libidine avocat, inani lætitiâ gestire non sinit hæc pacem animis affert in rebus expetendis aut fugiendis rationem ut sequamur, monet in eâ verecundia, modestia, omnis sedatio perturbationum animi, et rerum modus cernitur. Cicer. 5 Tusc. n. 42. 1 de Fin.

n. 47. 1 Offic. n. 93.

2. Est animus in partes distributus duas, quarum una in appetitu posita est, qui hominem huc et illuc rapit: altera in ratione, quæ docet et explanat quid faciendum fugiendumve sit. Efficiendum autem est ut ratio præsit, appetitus verò obtemperet. Quod temperantiæ munus est. 2 Tusc. n. 47.

In animis omnium est naturâ molle quiddam, demissum, humile. Si nihil esset aliud, quid esset homine deformius? Sed præstò est domina et regina ratio, cujus magna vis. Hæc ut semper imperet illi parti quæ obedire debet, curandum est: imperet autem velut servo dominus, imperator militi, parens filio.

Ratione duce per totam vitam eundum est: minima maximaque ex hujus consilio gerenda sunt. Senec. 2 Benef. c. 18.

U 2

CAPUT II.

In sedatione perturbationum animi vita beata.

1. Omnes animi perturbationes rationem repellentes, nullum beatæ vitæ locum relinquunt, hique soli beati dicendi sunt, quos nulli metus terrent, nullæ ægritudines exedunt, nullæ libidines incitant, nullæ futiles lætitiæ efferunt, nullæ voluptates molliunt. Ut autem maris tranquillitas intelligitur, nulla ne minimâ quidem aurâ fluctus commovente; sic animus quietus et placatus statim cernitur, cùm perturbatio nulla est, quâ moveri queat. Cicer. 5 Tusc. n. 15.

2. Quemadmodum civitas in seditione beata esse non potest, nec in discordiâ dominorum, domus: sie animus secum ipse discordans, pugnantibus et contrariis studiis consiliisque, nullam gustare partem potest veræ voluptatis. Cic. 1 de Fin. n. 58.

3. Quòd si corporis gravioribus morbis vitæ jucunditas impeditur, quantò magis animi morbis impediri necesse est? Animi autem morbi sunt cupiditates divitiarum, gloriæ, dominationis, libidinosarum etiam volupta, tum ægritudines, molestiæ, marores, qui animos exedunt et curis conficiunt. n. 59.

4. Beatum dicamus hominem eum, cui unum bonum honestas, unum malum turpitudo videatur. Cui vera voluptas erit voluptatum contemptio. Quem honesti cultorem et virtute contentum nec extollant fortuita, nec frangant. Qui fortunæ muneribus utatur, non serviat. Hunc necesse est sequantur gaudium inconcussum et æquabile, perpetua tranquillitas et libertas, pax animi et magnitudo. Senec. de Beat, c. 3, 4.

5. Cùm ex Socrate quæsitum esset à Polo, nonne beatum putaret Archelaum Perdiccæ filium, qui tum fortunatissimus haberetur? Haud scio, inquit Socrates, nun. quam enim cum eo locutus sum. Pol. An tu aliter id scire non potes? Soc. Nullo modo. Pol. Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere beatusne sit? Soc. An ego possim, cùm ignorem quàm sit bonus? Pol. Quid? tu in eo sitam vitam beatam putas? Soc. Ita prorsùs existi

mo bonos beatos, improbos miseros. Pol. Miser ergo. Archelaus? Soc. Certè, si injustus.

Nonne hic videtur Socrates omnem beatam vitam in unâ virtute ponere? Cicer. 5 Tusc. n. 34. Plato in Gorgia.

CAPUT III.

Malus beata vita judex populus.

Vivere omnes beatè volunt: sed quid sit, quod beatam vitam efficiat, non pervident. Statuendum itaque primùm quid appetendum nobis sit, tùm circumspiciendum, quà pervenire illò celerrimè possimus. Nihil magis est cavendum quàm ne pecorum ritu sequamur gregem nos antecedentium, pergentes non quà eundem est, sed quà itur. Id nobis maximè nocet, quòd non ad rationis lumen, sed ad similitudinem aliorum vivimus: eadem laudamus, eadem probamus, quæ multitudo, et alienis perimus exemplis. Id optimum nobis videtur, quod petitores laudatoresque multos habet.

Una salutis via est, si separemur à cœtu. Hæc quidem pars major est: at ideò pejor. Meliora pluribus placere non solent, et argumentum pessimi turba est. Quæramus quid optimum factu sit, non quid usitatissimum: quid nos in possessione felicitatis æternæ constituat, non quid vulgo, veritatis pessimo judici, probatum sit. Senec. de Benef. c. 1, 2.

2. Quodam die cùm populus è theatro egrederetur, Diogenes adversus populum nitens ingrediebatur. Interrogatus quâ de causâ id faceret: Hoc, inquit, in omni vitá facere studeo. Diog. Laërt. in Diog.

Dicebat Antisthenes: Satius esse cum paucis viris bonis dissentire ab omnibus malis, quàm cum multis malis dissentire à paucis bonis. Idem aliquando laudatus ab improbis hominibus: Quàm vimeo, inquit, ne fortè quid mali fecerim Et Antimachus poëta, cùm convocatis auditoribus legeret magnum volumen suum, et eum legentem omnes, præter Platonem, reliquissent; Legam, inquit, nihilominus: Plato enim mihi unus instar omnium est. Idem in Antist. Cicer. in Bruto, 191.

3. Anaxagoras interroganti cuidam, quisnam esset beatus, non parùm prudenter respondit: Nemo ex his quos tu felices existimas: sed eum in illo numero reperies, qui à te ex miseris constare creditur. Non erit ille divitiis et honoribus abundans: sed aut exigui ruris aut non ambitiose doctrine fidelis ac pertinax cultor; in pectore, quàm in fronte, beatior. Valer. 1. vii. c. 2.

Ubi Croesus Solonem, quem ad se Sardes vocaverat, audivit accedere; ut advenæ oculos perstringeret, eumque aliquâ sui admiratione afficeret, corpus quàm potuit magnificentissimè exornavit, et vestem tum variis coloribus distinctam, tum auro et gemmis fulgentem induit. Que spectaculo non modò nihil moveri visus est Solon, nullamque emisit vocem, quâ regi, pro ejus expectatione, gratularetur; sed etiam satis ostendit se ejusmodi ineptias contemnere, et angusti animi esse ducere. Jussit ergo Croesus omnes ei pecuniarum suarum thesauros aperiri, et regium omne instrumentum ac supellectilem ante ejus oculos explicari. Quæ cuncta contemplatus Solon, ut ad regem est reductus; quæsivit ab eo rex, an quem in terris hominem vidissit se beatiorem? Ille Tellum nominavit popularem suum, virum bonum, qui rebus ad vitam degendam necessariis cùm non caruisset, egregiè pugnando vitam pro patriâ profuderat, relictis liberis bene institutis et probatis. Tum verò Cræso et agrestis et in-. sanus Solon est visus, qui beatitudinem non auro neque argento metiretur, et privati hominis vitam atque obitum tantæ opulentiæ tantoque imperio præferret. Interrogavit tamen eum denuò, an post Tellum istum cognosceret aliquem alium se ipso beatiorem? Beatiores profectò fuisse, respondit Solon, Cleobin et Bitonem; fraternâ inter se amicitiâ et singulari in matrem pietate insignes viros: qui morantibus bobus, à quibus eorum genitrix ad Junonis delubrum trahi deberet, jugum plaustri ipsi subierunt, et sacris peractis epulati non surrexerant postridie: sed vitam cum morte sine ullo dolore commutaverunt. Quid ergo, inquit jam irâ incensus Crœsus, nullone nos numero inter beatos penis? Cui Solon, nec adulari sustinens, nec iram ultra moveri volens: Nos quidem Græci, inquit, é Lydorum rex, quàm variis casibus pateat hominum vita, cernentes, nemini licere existimamus propter præsentia bona animos tollere: neque felicitatem suspicimus, quæ temporis vicissitudinibus obnoxia sit: illum verò solum beatum dici

Viven

mus, cui vitam feliciter absolvere Dii concesserunt. tis enim et adhuc fortuna telis propositi hominis beatitudo, non minùs incerta et dubia est, quàm militis in acie decertantis victoria ac corona. His dictis, discessit Solon à rege offenso magis, quàm emendato. Plut. in Solon.

[ocr errors]

Expectanda dies homini est, dicique beatus
Ante obitum nemo supremaque funera debet.
Juven. Sat. x. ver. 274.

CAPUT IV.

Corpori indulgendum, non serviendum.

1. Corpus, quia nihil fieri sine illo potest, magis neeessariam rem crede, quàm magnam. Vanus suggerit voluptates breves, ac, nisi magnâ moderatione temperentur, pœnitendas. Senec. Ep. 13.

Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem. Non nego indulgendum illi, serviendum nego. Multis enim serviet, qui pro illo nimiùm timet, qui ad illud omnia refert. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. Agatur ejus cura: ita tamen, ut, cùm exiget ratio, dignitas, fides, in ignem mittatur. Ep. 14.

Major sum, inquiebat Seneca, et ad majora genitus, quàm ut mancipium sim mei corporis: quod equidem non aliter aspicio, quàm vinculum, et pondus, et pœnam. Nunquam me caro ista compellet ad metum, nunquam ad indignam bono simulationem: nunquam in honorem hujus corpusculi mentiar. Contemptus corporis sui certa libertas est. Ep. 65.

Sapiens corporis, velut oneris necessarii, non amator, sed procurator est: nec se illi, cui imperare debet, subjicit. Nemo liber est, qui corpori servit. Nam multos dominos nimia pro corpore solicitudo nobis imponit. Ep. 92.

2. Memento hanc salubrem vitæ formam tenere, ut corpori tantum indulgeas, quantum bone valetudini satìs est. Duriùs tractandum est, ne animo malè pareat. Cibus famem sedet, potio sitim extinguat, vestis arceat frigus, domus munimentum sit adversùs infesta corpori. Hæc utrùm è congesto cespite, an è vario lapide gentis

« PredošláPokračovať »