Obrázky na stránke
PDF
ePub

alienæ exstructa fit, nihil interest. Scito hominem tam bene culmo, quàm auro, tegi. Imò culmus liberos tegit, sub marmore atque auro servitus habitat. Ep. 8. Ep. 90.

Tutus in mensâ capitur angustâ cibus:

Venenum in auro bibitur. Senec. Thyest. ver. 453.

CAPUT V.

Cibus et potus desiderio condiuntur.

Cicer. 5 Tusc. 97.

1. Magis juvat bibere sitientem, gratior est esurienti cibus. Fames commendat cibos: nihil contemnit esuriens. Senec. Ep. 78. 119.

:

Darius in fugâ, cùm aquam turbidam et cadaveribus inquipatam bibisset; negavit unquam se bibisse jucundiùs nunquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemæus ederat; cui cùm peragranti Ægyptum cibarius în casâ panis datus esset, nihil visum est illo pane jucundius. Cicer. 5 Tusc. n. 97.

Artaxerxes Mnemon, cùm ficis aridis et pane hor deaceo vesceretur, in fugâ direpto ejus commeatu: Quali, inquit, voluptate hactenus carui! Plut. Apoph.

2. Socratem ferunt, cùm usque ad vesperum contentiùs laboraret, quæsitumque esset ex eo quare id faceret, respondisse: Se, ut meliùs coenaret, obsonare famem, ambulando: cibi enim condimentum esse famem, potionis sitim. Cicer. ibid. 2 de Fin. n. 92.

Cum Dionysius tyrannus à Lacedæmoniis convivio exceptus esset; negavit se jure illo nigro, quod cœng caput erat, fuisse delectatum. Tum quidam: Minimè mirum, inquit: condimenta enim defuerunt. Qua tandem? inquit ille. Labor in venatu, cursus, fames, sitis. Cicer.

5. Tusc. n. 97.

Mausoli Cariæ regis soror Ada, patrio regno ab Alexandro donata, arte multâ parari curavit exquisiti saporis cibos et varia bellaria: quæ cùm ipsis coquis et cupediariis regi donum misit, tanquam relatura gratiam bene merenti, si armorum laboribus fatigatum recrearet Asiatici luxûs deliciis. At ille talia munera aversatus, reginæ quidem in se voluntati comiter gratias egit:

Ca

terum coquos ad se mitti nihil opus fuisse, dixit: cùm duos longè meliores haberet, quos olim à Leonidâ pædagogo accepisset, nempe iter antelucanum ad prandium, et prandium frugale ad coenam. Addiditque Leonidam solitum fuisse suas vestes, et stragula et arculas perscrutari, ne, fortè mater Olympias, nimiùm filio puero indulgens, aliquid delicatioris cibi clam abscondisset. Puerilis institutionis diu memor fuit Alexander: nam cùm Asiam pervagaretur; si qui ad eum arborum rari fructus, pisces, aliique cibi exquisiti afferrentur, eos amicis dividebat, vix unquam sibi quicquam ex his servans. Plut. in Alex. Q. Curt. suppl. l. 11.

CAPUT VI.

Disce parvo esse contentus.

Senec. Ep. 110.

1. Non præcipio ut naturæ neges quod poscit: sed ut, quidquid naturam excedit, scias non necessarium. Esurio? edendum est. Utrùm hic panis sit plebeius, an siligineus, ad naturam nihil pertinet. Illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sitio ? bibendum est. Utrùm hæc aqua sit è proximo lacu accepta, an ea quam nive aut glacie inclusero ac refrigeravero, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum jubet, sitim extingui. Utrùm aureo poculo utar, an manu concavâ, nihil refert. Finem rerum omnium specta, et supervacua dimittes. Ep. 1.9.

2. Civitates quædam universæ, naturam quæ parvo contenta est, secutæ, parvo victu delectatæ sunt, út. Lacedæmonii. Persas negat Xenophon ad panem quidquam adhibere solitos esse, præter nasturtium. Si quædam etiam suaviora natura desiderare videatur, quàm multa ex terrâ arboribusque nascuntur suavitate præstanti? Cicer. 5 Tusc. n. 99.

3. Non utile solùm sed etiam necessarium est parvo assuescere. Multæ difficultates et locorum et temporum occurrunt etiam locupletibus, et mag rerum copiâ instructis. Quidquid vult habere nemo potest: illud potest; carere æquo animo iis quæ non habet, et rebus oblatis hilaris uti. In villam tuam nocte multâ venis non expecta

tus; nihil paratum invenis; panem è mensâ suâ tibi apponit villicus malum. Expecta, bonus fiet: etiam illum tenerum tibi et siligineum fames' reddet: ideò non est antè edendum, quàm illa imperet. Senec. Ep. 119..

4. Cupiditati nihil satis est: Natura satis est etiam parùm. Parabile est, quod natura desiderat: ad manum est, quod satis est: ad supervacua sudatur.

Corporis exigua desideria sunt: quidquid altrà coneupiscitur, libidini quæritur, non necessitati. Non est necesse omnia perscrutari maria, nec strage animalium ventrem onerare, nec conchylia ex ignoto litore erure. Dii Dæque istos perdant, quorum luxuria fines imperii Romani transcendit, et undique convehit cibos gulæ omnia nota fastidienti. O miserabiles, quorum palatum non excitatur, nisi ad cibos quos non eximius sapor, sed raritas et difficultas parandi pretiosos facit; et qui cùm famem exiguo pretio possint sedare, magno irritant. Ad Helv. c. 9. et Ep. 4.

5. Cn. Pompeio ægrotanti quum præcepisset medicus ut turdum ederet, negarent autem servi eam avem usquam æstivo tempore posse reperiri, nisi apud Lucullum, i qui turdos domi saginaret; prohibuit Pompeius inde peti, sed medico dixit: Ergo nisi Lucullus perditus diliciis esset, non viveret Pompeius? et aliam avem, quæ parabilis esset, jussit sibi apponi. Plutar. în Lucul.

CAPUT VII.

Platonicæ et Syracusanæ mensæ.

1. Timotheus dux Atheniensis tam felix in expug nandis urbibus fuit, ut ejus dormientis effigies depicta sit, tenentis rete, in quod Fortuna urbes cogeret. Quod quidem vel assentandi vel irridendi causâ excogitatum est. Certè ejusmodi honores ei ab Atheniensibus habiti sunt, qui antea nemini. Cùm maximè et rerum gloriâ et potentiâ floreret, incidit fortè in Platonem extra Athenarum mania cùm discipulis ambulantem. Quem ut aspectu venerabilem conspexit, audivitque non de armis et classibus, non de tributis et stipendio aliisque ejus generis rebus disserentem; sed de bono atque honesto; exclamavit; O beatam vitam! 3 veram felicitatem! quibus

verbis significabat ejusmodi colloquia omnibus divitiis atque honoribus sibi videri potiora. Eundem Timotheum ferunt, cùm aliquando in Academiâ cœnavisse apud Platonem, fuissetque frugali mensâ et erudito prudentique colloquio exceptus; eo convivio fuisse mirè delectatum: cùmque Platonem vidisset postridie, dixisse: Vestra quidem cana non solùm in præsentiâ sed etiam postero die jucunde sunt. Elian. 1. ii. c. 18. Suidas. Cicer. 5. Tusc. n. 100.

2. Est præclara epistola Platonis ad Dionis, qui ipsum in Siciliam vocaverat, propinquos, his ferè verbis: Quò cùm venissem; vita illa, beata que ferebatur, plena Italicarum Syracusanarumque mensarum, nullo modo mihi placuit; bis in die saturum fieri: nunquam pernoctare solum : cæteraque, quæ comitantur huic vitæ, in qua sapiens nemo efficitur unquam, moderatus verò multò minùs. Neque enim mente rectè uti possumus, multo cibo et potione completi. Cicer. ibid.

Idem Plato cùm videret Agrigentinos magnis impensis ædificare, nec minoribus cœnare: Agrigentini, inquit, ædificant, quasi semper victuri: et coenant, quasi ùltimùm coenaturi. Elian. 1. xii. c. 18.

Platonis magister Socrates nonnullos divites ad cœnam vocaverat, et Xantippem uxorem pudebat modici apparatus. Cui Socrates: Bono este animo, inquit, nam si homines boni frugique sunt, æquo animo ferent: si mali atque intemperantes, de his nihil curandum. Diog. Laërt. in Socrat.

CAPUT VIII.

Convivia Lacedæmoniorum.

1. Providit Lycurgus ne quis Lacedæmoniorum privatim gulæ indulgeret. Itaque instituit ut omnes sine ullo discrimine communi mensâ et frugali victu uterentur. Nemini licebat ad publica convivia venire præsumptis domi cibis expleto. Propterea acriter sese invicem observabant, atque eum, qui non biberet cùm ipsis aut vesceretur, irridebant, et objurgabant ut intemperantem et à promiscuo eonvictu fastidiosè abhorrentem. Singulis mensis quindeni accumbebant ut plurimùm, nec quem

X

quam abesse, nisi gravissimâ de causâ, licebat. Itaque cum è bello, quo Athenienses vicerat, reversus rex Agis, domi cum uxore vellet cœnare; portionem postulanti non miserunt magistratus.

2. Ad hæc convivia pueri quoquè, sicut ad temperantiæ scholam, deducebantur. Ibi crebros de republicâ sermones excipiebant, magistros liberè et facetè cavillantes audiebant assuescebantque et ipsi jocari, et dicteria citra scurrilitatem jacere, atque aliorum cavillis non offendi: namquem videbatur in primis Laconicum, cavilla æquo animo sustinere. Si quis tamen se eorum impatientem diceret, à facetiis in illum temperabatur.

Ut quique intrabat, natu maximus commonstratis ei foribus dicebat: Ex his nihil hic dictorum egreditur.

Inter opsonia prima laus erat juri nigro, quo senes maximè delectabantur, relictâ juvenibus carne. Ubi mediocriter biberant, sine face recipiebant se domum, neque permittebatur ad lumen incedere, ut discerent in tenebris et nocte commeare fidenter. Plut. in Lycurg.

3. Sunt quidam delicatuli, mulieribus aliquando ciborum omnium fastidio laborantibus non dissimiles : nam et ipsi solitos cibos fastidiunt. Itaque ut obtusum ferrum novâ acie eget; sic eorum stomachus acui quodam modo postulat nonnunquam, aceto, sive acerbo aliquo condimento. Quantùm ab istis differebat Lacon ille! qui cùm conspexisset quemdam ejusmodi delicatulum pretiosam aviculam sibi appositam præ fastidio renuere At mihi, dixit, etiam vultur et hircus sapiunt.

CAPUT IX.

Castigata corporis obesitas.

1. Lacedæmoniis lex erat, ne quis vultu præferret mollitiem colore fœmineo, aut corporis nimiam molem haberet: hoc enim segnitiem declarare videbatur, illud animum parùm virilem. Decimo quoquè die adolescentes Ephoris sese exhibebant conspiciendos. Si essent corpore bene compacto et per exercitia roborato, laudabantur: contrà, si membra flaccida et molliora viderentur, succrescente per inertiam pinguedine, verberibus plectebantur. Itaque Nauclidem Polybiada filium, præpinguem per luxuriam factum, cùm in mediam

« PredošláPokračovať »