Obrázky na stránke
PDF
ePub

injuriam faciliùs feram : equitesque illos imitor, qui ferociorem equum eligunt, quem doment, futurum rati, ut cæteris postea faciliùs uti possint. A. Gell. l. ii. c. 1. Xenoph. in Cony.

Cùm in conjugem, ipsâ judice, mitissimum, iracunda illa mulier aliquando convitia et maledicta conjecisset, deinde verò sordidam aquam effudisset : Nonne, inquit amicis Socrates, verè dicebam, à Xantippe post tonitru pluviam vcnturam? Diog. Laërt, in Socr.

3. Mirâ quâdam ratione se ad ciborum abstinentiam exercebant Pythagorei. Apparato enim omni genere ferculorum, quæ in lautis conviviis apponi solent, cum diutissimè oculos pavissent, eoque spectaculo comedendi cupiditatem excitâssent: statim mensam tolli jubebant, et discedebant impransi. Diodor. Sic. l. vi.

CAPUT XII.

Bonæ valetudinis mater est frugalitas.

1. Valetudo sustentatur notitiâ sui" corporis; et observatione earum rerum quæ prodesse solent aut obesse ; et continentiâ in victu omni atque cultu, corporis tuendi causâ ; et prætermittendis voluptatibus: postremò arte eorem, quorum ad scientiam hæc pertinent. Cic. 2 Offic. n. 86.

Bonæ valetudinis priscorum Romanorum quasi quædam mater erat frugalitas, inimica luxuriosis epulis. Maximis viris prandere et cænare in propatulo verecundiæ non erat. Nec sanè ullas epulas habebant, quas populi oculis subjicere erubescerent. Deinde ubi mores paulatim in pejus ruissent imperari cæpit, ut patentibus januis pransitaretur et conitaretur, sicque civium oculi luxuriæ modum facerent. Deinde variæ leges latæ sunt, quibus non solùm cænarum sumptus finitus est, sed etiam genus ciborum. Val. l. ii. c. 5. Macrob. 2. Sat, c. 13. A. Gell, l, ii. c. 14.

2. Potest aliquatenus nostra providentia longior prorogari huic corpulculo mora, si voluptates, quibus pars major hominum perit, poterimus regere, et coërcere. Plato erat quidem corpus validum ac forte fortitus ; sed navigationes ac varia pericula multùm detraxerunt viribus.

Tamen omnia ferè vitæ suæ tempora inoffenså valetudine traduxit. In illius pestilentiæ vastitate, quæ in belli Pe. loponnesiaci principiis Atheniensium civitatem interneciro genere morbi depopulata est, ipse parce et moderatè vic. titando, et iis carendo voluptatibus, quæ corpus et animum frangunt aut debilitant, communi omnium cladi nequaquam obnoxius fuit. Temperantia eum perduxit ad senectutem : et natali suo decessit, quum annum unum atque octogesimum implêsset. Dubium autem esse non debet, quin aliquos ex hâc summâ annos libenter fuisset remissurus. Nam cùm eum juberent medici ex Academiâ, loco morbis infesto, demigrare in Lyceum, ut valetudini consuleret ; consiliam illud aspernatus, ait : se ne in Atho quidem montem, ubi homines diutiùs quàm alibi vivere credebantur, commigraturum, etiamsi sciret se illuc omnium diutissimé victurum. Senec. Ep. 58. Aul. Gell. l. ji. c. 2. Ælian, l. ix. c. 10.

3. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis et vulnera coirent paulatim. Deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem. Minus illa negotii habebat, cùm homines uterentur facili nec per artem corrupto cibo: qui postquam cæpit non ad tollendam sed ad irritandam famem quæri, et inventæ sunt mille condituræ, quibus aviditas excitaretur ; quæ alimenta erant, onera facta sunt, dum male assuescit venter plùs capere, quàm potest : hincque exorti innumerabiles morbi, supplicia luxuriæ. Quando homines corpora opere ac vero labore durabant, et eos aut cursu, aut venatu, aut tellure versatâ defatigatos atque esurientes excipiebat domi cibus parabilis et simplex; nihil opus erat tam magnâ medicorum supellectile, nec tot ferramentis ac pyxidibus. Multos morbos ac medicos multa fercula fecerunt. Vide quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix ; quot coqui, pistores, ministratores ad coquendam et inferendam cænam discurrant! Dii boni, quantum hominum unus venter exercet! Senec. Ep. 95.

4. Cùm Mandanem filiam et Cyrum nepotem adhuc puerum epulis exciperet Asytages Medorum rex; patinas eis multas apposuit cùm cujusvis generis condimentis ac cibis. Ibi Cyrum dixisse ferunt: Quantum tibi, ini ave, negotiorum est in coena: si ad omnes istas patinas manus extendere necesse est, et cibos hosce tam varios digusa

tare! Tum Astyages: Quid ? inquit, an non hæc tibi coena multò videtur melior esse Persica? Ad quæ Cyrus: Nequaquam, ave.

Nam vita multò simplicior apud nos et rectior est ad satietatem, quàm apud vos. Etenim ad eam aliquid carnis et panis nos deducit; cùm vos còdem, què nos, tendentes, mullas per ambages et circuitus sursum deorsùm vagati, vix tandem perveniatis, quo dudum nos pervenimus. Xenoph. Cyrop. 1. i.

CAPUT XIII.

Omne vitium ebrietas et incendit et detegit.

1. Turpe est plus sibi quempiam ingerere cibi et vini, quàm capiat, et stomachi sui non nôsse mensuram. Quàm muita ebrii faciunt quibus sobrii erubescunt? Non est animus in suâ potestate ebrietate divinctus. Onerati vino, ut cibum et potum, sic secretum, non continent: quod suum alienumque est pariter effundunt.

Nihil aliud est ebrietas quàm voluntaria insania, et brevis furor. Hinc Alexander carissimum sibi ac fidelissimum amicum Clitum inter epulas transfodit. M. Antonium, magnum virum, et ingenii nobilis, quæ alia res perdidit, quam ebrietas et Cleopatræ amor? Hæc illum res hostem reipublicæ, hæc hostibus suis imparem, hæc crudelem fecit, cùm inter apparatissimas epulas vino gravis, sitiret tamen sanguinem: Solet nempe vinolentiam crudelitas sequi.

Omne vitium ebrietas et incendit et detegit; obstantemque malis conatibus verecundiam removet. sedit animum nimia vis vini, quidquid mali latebat, emergit: tunc libidinosus cupiditatibus suis, quantum petierunt, sine dilatione permitit: tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas sævo, malignitas livido : omne vitium laxatur et pro. dit. Aujice illam ignorationem sui, parùm explanata verba, gradum errantem, vertiginem capitis, stomachi tormenta, cùm effervescit vinum, ac viscera ipsa distendit.

2. Quæ gloria est capere multum vini ? Cum penès te palma fuerit, cùm omnes convivas viceris virtute magnificâ, et nemo tam vini capax fuerit; vincêris à dolio. Senec. Ep. 83.

Ubi pos

[ocr errors]

Aristippus cuidam glorianti quòd multum bibens non inebriaretur : Hoc, inquit, et mulus facit. Sic Demosthenes, cùm legati ad Philippum missi, atque inde Athenas reversi, regem eo nomine laudarent quòd plurimum biberet: Hoc, inquit, ei cùm spongia commune est. Diog. Laërt. in Aristip. Plut. in Dem.

Mirabatur Anacharsis quòd Græci initio convivii cyathis parvis uterentur, ubi verò saturati essent, majoribus; judicans potum adhibendum esse tantùm ad sedandam sitim : absurdum igitur esse tum bibere cùm jam sitis esset sedata. Idem interrogatus quo pacto quis vitare posset ne vini potator fieret: Si, inquit, præ oculis habeat ebriorum indecora facta dictaque. Hinc Lacedæmonii, ut liberos ab ebrietate absterrerent, servos multum vini bibere coactos, atque ita ebrios, in eorum conspectum jubebant venire. Diog. Laërt. in Anach. Plut. in Lycurg.

Ebrietas hilarem unius horæ insaniam longi temporis tædio sæpiùs pensat. Senec. Ep. 59..

3. Cùm Astyagi mirum videretur, quòd Cyrus puer, pincernam Sacam egregiè imitatus in porrigendo sibi po. culo ad bidendum, non prægussâsset vinum, ut ille solebat; causam ab eo quæsivit. Cui Cyrus : Metuebam, inquit, ne vino admistum venenum esset, Nam cùm tu nuper die natali amicos convivio exciperes, Sacam istum vobis venenum infudisse animadverti. Videbam vos nec animis nec corpori. bus constare. Quæ nos pueros facere vetatis, ea faciebatis ipsi. Omnes simul vociferabimini, neque quisquam, quid ab altero dieeretur, attendebat. Cantabatis rediculè admodum, jurabatis tamen cantum illum esse optimum. Quinetiam cùm surrexissetis ad saltandum, non modò non saltare ad numeros, sed ne rectè quidem stare, poteratis : prorsusque obliti eratis, et tu et illi, regem esse te. Tum Astyages : An verò, inquit, fili mi, pater tuus cúm bibit, non fit ebrius ? Nunquam profectò, respondit ille : sitire enim tantum desi, nit, Xenoph. Cyr, l, i.

CAPUT XIV.

Coercendus luxus et colenda frugalitas.

1. Diogenes vir ingentis animi, qui se complicuit in dolio, et in eo cubitavit, divitias, sicut et Democritus, projecit, onùs illas existimans, et effecit ne quid sibi eripi posset. Servus, quem sibi unicum servaverat, cùm effu. gisset ; eum reducere, cùm monstraretur, tanti non putavit : Turpe est, inquit, Manem sine Diogene posse t'ia vere, Diogenem sine Mane non posse. Cùm vidisset puerum cavâ manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum è perula calicem, cùm hac objurgatione sui : Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinulas habui ! Senec. de Tranq. c. 8, 9. Ep. 90.

Quoniam non est tantum roboris nobis, ut tale exemplum sequamur, angustanda certè sunt patrimonia. Optimus autem pecuniæ modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul à paupertate discedit. Placebit nobis hæc mensura, si priùs parsimonia placuerit, sine quả nullæ opes sufficiunt, et cùm quâ vel exiguæ satìs patent. Poterit ipsa paupertas in divitias se, advocatâ frugalitate, convertere. Hinc Plinius ad Calvinam scribens, cui re. mittebat grandem pecuniæ summam debitam sibi ab ejus patre, hæc ait : Non esi quòd verearis ne sit mihi ista onerosa donatio. Sunt quidem omnino nobis modicæ facultates, dignitas sumptuoka, reditus, propter conditionem agellorum, nescio minor an incertior : sed quod deficit ex reditu, frugalitate suppletur; ex quá, velut è fonte, liberalitas nostra decurrit. L. ii. Ep. 4,

2. O miserum, quem delectat sui patrimonii liber amplus, et vasta spatia terrarum colenda per servos, et immensi greges pecorum per provincias pascendi, et familia quibusdam nationibus major, et ædificia privata laxitatem urbium vincentia ! Si quicquid habet, ei, quod cupit, comparet, pauper est. Neque enim unquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis. Solebat Attalus philosophus hâc imagine uti : Vidisti aliquando canem missa à domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? Quidquid excepit, protinus integrum devorat, et semper ad spem novorum frustorum hiat. Idem evenit ejusmodi

« PredošláPokračovať »