Obrázky na stránke
PDF
ePub

tare! Tum Astyages: Quid? inquit, an non hæc tibi coena multò videtur melior esse Persica? Ad quæ Cyrus: Nequaquam, ave. Nam vita multò simplicior apud nos et rectior est ad satietatem, quàm apud vos. Etenim ad eam aliquid carris et panis nos deducit; cùm vos eòdem, quò nos, tendentes, multas per ambages et circuitus sursum deorsùm vagati, vix eò tandem perveniatis, quo dudum nos pervenimus. Xenoph. Cyrop. 1. i.

CAPUT XIII.

Omne vitium ebrietas et incendit et detegit.

1. Turpe est plus sibi quempiam ingerere cibi et vini, quàm capiat, et stomachi sui non nôsse mensuram. Quàm muita ebrii faciunt quibus sobrii erubescunt? Non est animus in suâ potestate ebrietate divinctus. Onerati vino, ut cibum et potum, sic secretum, non continent: quod suum alienumque est pariter effundunt.

Nihil aliud est ebrietas quàm voluntaria insania, et brevis furor. Hinc Alexander carissimum sibi ac fidelissimum amicum Clitum inter epulas transfodit. M. Antonium, magnum virum, et ingenii nobilis, quæ alia res perdidit, quam ebrietas et Cleopatra amor? Hæc illum res hostem reipublicæ, hæc hostibus suis imparem, hæc crudelem fecit, cùm inter apparatissimas epulas vino gravis, sitiret tamen sanguinem: Solet nempe vinolentiam crudelitas sequi.

Omne vitium ebrietas et incendit et detegit; obstantemque malis conatibus verecundiam removet. Ubi possedit animum nimia vis vini, quidquid mali latebat, emergit: tunc libidinosus cupiditatibus suis, quantum petierunt, sine dilatione permitit: tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas sævo, malignitas livido: omne vitium laxatur et prodit. Adjice illam ignorationem sui, parùm explanata verba, gradum errantem, vertiginem capitis, stomachi tormenta, cùm effervescit vinum, ac viscera ipsa distendit.

2. Quæ gloria est capere multum vini? Cum penès te palma fuerit, cùm omnes convivas viceris virtute magnificâ, et nemo tam vini capax fuerit; vineêris à dolio. Senec. Ep. 83.

Aristippus cuidam glorianti quòd multum bibens non inebriaretur: Hoc, inquit, et mulus facit. Sic Demosthenes, cùm legati ad Philippum missi, atque inde Athenas reversi, regem eo nomine laudarent quòd plurimum biberet: Hoc, inquit, ei cùm spongiá commune est. Diog. Laërt. in Aristip. Plut. in Dem.

[ocr errors]

Mirabatur Anacharsis quòd Græci initio convivii cyathis parvis uterentur, ubi verò saturati essent, majoribus; judicans potum adhibendum esse tantùm ad sedandam sitim absurdum igitur esse tum bibere cùm jam sitis esset sedata. Idem interrogatus quo pacto quis vitare posset ne vini potator fieret: Si, inquit, præ oculis habeat ebriorum indecora facta dictaque. Hinc Lacedæmonii, ut liberos ab ebrietate absterrerent, servos multum vini bibere coactos, atque ita ebrios, in eorum conspectum jubebant venire. Diog. Laërt. in Anach. Plut. in

Lycurg.

Ebrietas hilarem unius horæ insaniam longi temporis tædio sæpiùs pensat. Senec. Ep. 59.

3. Cùm Astyagi mirum videretur, quòd Cyrus puer, pincernam Sacam egregiè imitatus in porrigendo sibi poculo ad bidendum, non prægussâsset vinum, ut ille solebat; causam ab eo quæsivit. Cui Cyrus: Metuebam, inquit, ne vino admistum venenum esset, Nam cùm tu nuper die natali amicos convivio exciperes, Sacam istum vobis venenum infudisse animadverti. Videbam vos nec animis nec corporibus constare. Quæ nos pueros facere vetatis, ea faciebatis ipsi. Omnes simul vociferabimini, neque quisquam, quid ab altero diceretur, attendebat. Cantabatis rediculè admodum, jurabatis tamen cantum illum esse optimum. Quinetiam cùm surrexissetis ad saltandum, non modò non saltare ad numeros, sed ne rectè quidem stare, poteratis: prorsusque obliti eratis, et tu et illi, regem esse te. Tum Astyages: An verò, inquit, fili mi, pater tuus cum bibit, non fit ebrius? Nunquam profectò, respondit ille: sitire enim tantum desi, nit. Xenoph. Cyr, 1, i.

CAPUT XIV.

Coercendus luxus et colenda frugalitas.

1. Diogenes vir ingentis animi, qui se complicuit in dolio, et in eo cubitavit, divitias, sicut et Democritus, projecit, onus illas existimans, et effecit ne quid sibi eripi posset. Servus, quem sibi unicum servaverat, cùm effugisset; eum reducere, cùm monstraretur, tanti non putavit: Turpe est, inquit, Manem sine Diogene posse vi vere, Diogenem sine Mane non posse. Cùm vidisset puerum cavâ manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum è perula calicem, cùm hac objurgatione sui : Quamdiu homo stultus supervacuas sarcinulas habui ! Senec. de Tranq. c. 8, 9. Ep. 90.

Quoniam non est tantum roboris nobis, ut tale exemplum sequamur, angustanda certè sunt patrimonia. Optimus autem pecuniæ modus est, qui nec in paupertatem cadit, nec procul à paupertate discedit. Placebit nobis hæc mensura, si priùs parsimonia placuerit, sine quâ nullæ opes sufficiunt, et cùm quâ vel exigua satis patent. Poterit ipsa paupertas in divitias se, advocatâ frugalitate, convertere. Hinc Plinius ad Calvinam scribens, cui re mittebat grandem pecuniæ summam debitam sibi ab ejus patre, hæc ait: Non est quòd verearis ne sit mihi ista onerosa donatio. Sunt quidem omnino nobis modica facultates, dignitas sumptuosa, reditus, propter conditionem agellorum, nescio minor an incertior: sed quod deficit ex reditu, frugalitate suppletur; ex quá, velut è fonte, liberalitas nostra decurrit. L. ii. Ep. 4.

2. O miserum, quem delectat sui patrimonii liber amplus, et vasta spatia terrarum colenda per servos, et immensi greges pecorum per provincias pascendi, et familia quibusdam nationibus major, et ædificia privata laxitatem urbium vincentia! Si quicquid habet, ei, quod cupit, comparet, pauper est. Neque enim unquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis. Solebat Attalus philosophus hâc imagine uti: Vidisti aliquando canem missa à domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem? Quidquid excepit, protinus integrum devorat, et semper ad spem novorum frustorum hiat. Idem evenit ejusmodi

hominibus semper ad nova fortunæ munera erectis et attentis. Senec. 7 Benef. c. 10. Cic. 1 parad. Senec. Ep. 71.

3. Assuescamus à nobis removere pompam, servis paucioribus serviri, vestes parare ad id cujus causâ inventæ sunt, habitare contractius. Discamus membris nostris inniti, naturæ voluntati parentes, quæ pedes dedit, ut per nos ambularemus, sicut oculos, ut per nos videremus. Discamus victum cultumque non ad nova exempla componere, sed ut majorum suadent mores. Discamus continentiam augere, luxuriam coërcere, gulam temperare, paupertatem æquis oculis aspicere, frugalitatem colere, desideriis naturalibus parvo parata remedia adhibere, spes effrænatas velut sub vinculis habere: denique id agere ut divitias à nobis potiùs, quàm à fortuna, petamus. Facit autem animus sibi divitias, nihil concupiscendo. Senec. de Tranq. c. 9. Epist. 55. Ep. 87.

4. Si quis hoc sæculo, inquit Valerius, vir illustris, pellibus hædinis pro stragulâ veste utatur, quingentorum tantùm assium sumptu in transmarinam provinciam eat, eodem vino eodemque cibo, quo nautæ, uti contentus sit, tribus servis comitatus Hispaniam regat: nonne mirabilis existimetur? Atqui hæc libenter facit, ac toleravit Cato superior, propter frugalitatis consuetudinem. Assueverat enim ab adolescentiâ aquam in bellicis expeditionibus potare; si nimio æstu torqueretur, acetum; si vires deficerent, paululum vilis vini. Ipse scriptum reliquit, se nunquam vestem induisse, quæ majoris pretii, quàm centum denariorum esset: cùm consulatum gereret, idem vinum bibisse quod opifices, et opsonium ad cœnam è foro comparâsse triginta sestertiis : idque reipublicæ causâ fecisse. Unde Seneca ait M. Catonem censorium tam reipublicæ Romanæ profuit nasci, quàm Scipionem : alter enim cùm hostibus nostris bellum, alter cùm moribus, gessit. Canterio vehebatur, et hippoperis quidem impositis, ut se cum utilia portaret. O quantum erat sæculi decus imperatorem triumphalem, censorium, et, quod super omnia hæc est, Catonem, uno caballo fuisse contentum, et ne toto quidem partem enim occupabant sarcinæ ab utroque latere dependentes. Valer. l. iv. c. 3. Plut. in Caton. Senec. Ep. 87.

3. Scipio Emilianus, post duos inclytos consulatus, et totidem triumphos, septem servis sequentibus officio legationis functus est: è Carthaginis et Numantiæ, quas deleverat, spoliis comparare certè plures potuerat: sed

operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam redundare maluit. Itaque cùm per populi Romani socios et exteras nationes iter faceret; non mancipia ejus, sed victoriæ numerabantur: nec quantum auri et argenti, sed quantum dignitatis atque gloria, secum ferret, æstimabatur. Valer. l. iv. c. 3.

6. Cùm Etolorum gens vasa argentea magni ponderis et exquisite artis Q. Elio Tuberoni consulatum gerenti misisset per legatos, qui se in priore legatione fictilia in ejus mensâ vasa vidisse retulerant: eos cùm suis muneribus abire jussit, monitos ne voluntariæ paupertati, quæ à continentiâ oriretur, succurrendum putarent. Utinam, exclamabat Valerius, hujus frugalitatis exemplum posterior ætas sequi voluisset. At nunc quò ventum est? A servis vix impetrari potest, ne eam supellectilem fastidiant, quâ tunc consul uti non erubuit. Valer. l. iv. c. 3, 4.

Sexdecim eodem tempore Elii fuerant, quibus una Romæ domuncula erat, et unus in agro Veiente fundus, cultores multo pauciores desiderans, quàm dominos habebat. Princeps civitatis Emilius Paulus Elio Tuberoni, cujus tam pauperes Penates videbat, nuptum dedit filiam: quæ viri paupertate adeò non offensa est, ut illam, propter quam pauper erat, virtutem maximè admiraretur. Plut. in Emil.

7. Qualis P. Scipionis Africani villa fuerit, quale balneum, scribit ad amicum Seneca. In ipsâ Scipionis Africani villâ jacens hæc tibi scribo. Video villam structam lapide quadrato, murum circumdatum sylvæ, turres in propugnaculum villa erectas, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiquâ. Magna ergo me voluptas, simul et pudor, subit, contemplantem Scipionis mores ac nostros. In hoc angulo ille Carthaginis horror abluebat corpus laboribus rusticis fessum: exercebat enim opere se, terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc pavimentum tam vile illum sustinuit. At nunc quis est qui sic lavari sustineat? Sibi quisque pauper videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis speculis, marmore, ebore, variisque coloribus refulgeant. In hoc Scipionis balneo minimæ sunt rima magis quàm fenestræ, ut sine injuriâ muri lumen admitteret. At nunc balnea nolunt, nisi quæ totius diei solem fenestris amplissimis recipiant;

« PredošláPokračovať »