Obrázky na stránke
PDF
ePub

nisi, dum lavantur, agros et maria prospiciant. Sic quæ in usum reperta fuerant, oblectamenta facta sunt. Senec. Ep. 86.

CAPUT XV.

Nihil est agricultura melius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius.

Cic. 1 Offic. n. 151.

1. In urbe luxuries creatur: ex luxuria existat avaritia necesse est: ex avaritiâ erumpit audacia. Inde omnia scelera ac maleficia gignuntur. Vita verò rustica, parsimoniæ, diligentiæs justitiæ magistra est. Pro Rosc. Amer. 75.

Vita rustica sine dubitatione proxima et quasi con. sanguinea sapientiæ. Columel. l. i.

2. Haud scio an ulta beatior esse vita possit, quàm eorum qui agris colendis dant operam: non solùm quòd hominum generi universo cultura agrorum est salutaris; sed etiam quòd delectationem affert, et copiam omnium rerum, quæ ad victum hominum et ad cultum etiam Deorum pertinent. Apud veteres Romanos summi viri, clarissimique homines, qui omni tempore ad gu bernacula reipublicæ sedere debebant, tamen in agris quoquè colendis aliquantum opera temporisque consumpserunt. In agris plerumque vivebant senatores et senes, et à villâ in senatum arcessebantur. Sic. M. Attilium suâ manu serentem agrum invenerunt, qui eum jussu senatùs evocârunt ad imperium populi Romani suscipiendum: unde illi cognomen Serranus fuit. Sed illæ rustico opere attritæ manus salutem publicam stabiliêrunt, ingentes hostium copias pessumdederunt; et quæ modò arantium boum jugum rexerant, triumphalis currûs habenas moderate sunt: nec fuit deinde iis rubori, eburneo scipione deposito, agrestem stivam aratri repetere. Potest pauperes consolari Attilius: sed multò magis docere locupletes, quàm non sit necessaria solidam laudem cupienti nimis anxia divitiarum comparatio. Cic. de Senec. Pro Rosc. Amor. n. 51. Valer. l. iv. c. 4 Plinius, l. xviîî. c. 3.

3. Ducentis ante Attilii ætatem annis, cùm Romam nunciatum esset Minucium consulem atque exercitum

Y

ejus ab Equis circumsessos teneri; tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta, si urbem, non castra, hostes obsiderent. Cûm autem in altero consule Nautio parùm esse præsidii videretur, dictatoremque dici placeret, qui rem perculsam restitueret; L. Quintius Cincinnatus omnium consensu dictator est dictus. Ille, spes unica imperii Romani, quatuor tantùm jugerum colebat agrum; nam ex septem, quæ priùs possidebat, tria amiserat volens, solutâ pro amico mulctâ. Sicque ejus rura minus patebant, quàm nunc, inquit Valerius, multorum domus. Hic à legatis senatus sive fossam fodiens, sive arans, operi certè agresti intentus, inventus est. Salute datâ invicem, redditâque, rogatus ut senatus mandata togatus audiret; togam preperè è tugurio proferre uxorem Raciliam jussit. Quâ posquam indutus est, et, absterso pulvere ac sudore, se dictatorem à legatis consalutari audivit ; Romam venit, et, Minucio obsidione liberato, victos hostes pecudum in modum sub jugum misit, ne à rustici operis imitatione cessaret. Quæ quidem tantâ velocitate gessit, ut dictaturâ in sex menses acceptâ, sexto decimo die se abdicaverit: prorsùs ut festinâsse ad repetendum opus relictum videretur. Expeditione quippe finitâ, rediit ad boves triumphalis agricola. Livius, l. iii. c. 26, &c. Valer. I. iv. c. 4. Florus, l. i.

c. 11.

4. P. Scipio Nasica, cùm ædilitatem curulem peteret, manumque cujusdam civis Romani rustico opere duratam more candidatorum tenaciùs apprehendisset: joci gratiâ interrogavit eum: Num manibus solitus esset ambulare? Quod dictum à circumstantibus exceptum, ad populum manavit, causamque repulsa Scipioni attulit. Omnes namque rusticæ tribes communem sibi ab eo factam injuriam judicantes, iram suam adversùs contumeliosum ejus dicterium exercuerunt. Valer. l. vii. c. 5.

5. Cultura agrorum operâ, non impensâ, constat. C. Furius Cresinus, cùm in parvo admodum agello largiores fructus perciperet quàm ex amplissimis agris vicinitas; in invidiâ magna erat, quasi fruges alienas in agellum suum pelliceret veneficiis. Quapropter die ei dictâ ad populum Romanum, damnationem metuens, instrumentum omne rusticum in forum attulit, et duxit filiam validam atque bene curatam et vestitam, ferramenta egregiè facta, graves ligones, vomeres ponderosos, boves saturos. Postea dixit: Veneficia mea, Quirites, hac sunt ; nec possum,

vobis ostendere aut in forum adducere lucubrationes meae, vigiliasque et sudores. Omnium sententiis obsolutus est. Plin. l. xviii. c. 6.

CAPUT XVI.

Omnes corporis motus decorum teneant.

1. Status, incessus, sessio, accubitio, vultus, oculi, manuum motus, teneant decorum, præsertim naturâ ipsâ duce et magistrâ. Quibus in rebus duo maximè fugienda sunt, ne quid effeminatum aut molle, et ne quid durum aut rusticum sit. Cic. 1 Offic. n. 1. 8.

2. Cùm pudorem pueris innasci vehementer cuperet Lycurgus; jussit eos in vicis manum utramque intra palJium continere, tacitosque incedere, nusquam circumspicientes; at ea tantùm intuentes, quæ ante pedes essent. Xenoph. in Lacon..

Xenocrates Platonis discipulus dicebat: Nihil interesse pedesne, an oculos, in alienam domum aliquis defigat: tam enim peccare eum, qui oculos vertat quò non convenit, quàm illum, qui ingrediatur quò non licet. Elian. 7. xiv. c. 42.

Sic cùm prætereunte formoso puero exclamâsset Sophocles, O puerum pulchrum! dixit ei Pericles: At enim non solùm manus, sed etiam oculos, habere abstinentes decet. Cic. 1 Offic. n. 144.

3. Cavendum est ne aut tarditatibus utamur in gressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur, aut tam celeres festinationes nostræ sint, ut anhelitus moveantur, vultus mutentur, ora torqueantur. Hinc Tigellium ridet Horatius, qui interdum currebat, quasi hostem fugeret; aliàs lentus incedebat, tanquam Junonis sacra ferret. Cic. 1 Offic. n. 131. Horat. l. i. Sat. 3.

CAPUT XVII.

A forma removeatur ornatus non dignus viro.

1. Cùm pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit, in altero dignitas; venustatem mulie

brem ducere debemus, dignitatem virilem. . Ergo à formâ removeatur omnis, viro non dignus, ornatus. Formæ autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Cic. 1 Offic. n. 130.

Sint procul à nobis juvenes, ut fœmina, compti :
Fine coli modico forma virilis amat.

Forma viros neglecta decet.

Ovid. Heroid. Ep. iv. 1 De Arte Aman. ver. 509. Nôsti juvenes barbâ et comâ præter modum nitidos, elegantes totos? nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Senec. Ep. 115.

Diogenes Cynicus conspiciens adolescentum cultu gestuque parùm virili: Non te pudet, inquit, qui pejùs tibi velis, quàm ipsa natura voluit? Siquidem illa te virum finxit, tu te ipse refingis in foeminam. Diog. Laërt, in Diog. Videns quemdam Metium formæ causâ sibi nimis placentem Domitianus: Vellem, inquit, tam formosus esse, quàm Metius sibi videtur. Sueton. Domit. c. 20. Anceps forma bonum mortalibus, Exigui donum breve temporis,

Ut velox celeri pede laberis!

Res est forma fugax; quis sapiens bono
Confidat fragili? Senec. in Hip. ver. 758.
............Rara est concordia forma

Atque pudicitiæ. Juven. Sat. x. ver. 297.

2. Complures videas, quibus apud tonsorem multæ horæ transmittuntur, tum decerpitur si quid barbæ proximâ nocte succrevit, dum te singulis capillis in consilium itur, dum disjecta coma restituitur. Quis est istorum qui non solicitior sit de capitis sui decore, quàm de salute? Qui non comptior esse malit, quàm honestior? O homines inter pectinem et speculum desidiosè occupatos! Senec. de Brev. c. xii.

Ea quotidie comminiscimur per quæ virili dignitati fiat injuria. 7 Quest, c. 31.

Formâ fuit Augustus eximiâ et per omnes ætatis gradus venustissima. Erat tamen omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committebat, aut legeret aliquid, aut etiam scriberet. Sueton. in Aug. c. 79.

3. Regnante apud Lacedæmonios Archidamo, venit Spartam Ceorum legatus, jam senex, vir naturâ ostentator, et qui formosus videri vellet. Itaque cùm illum pu

deret senectutis, crines suos, qui cani erant, dissimulaverat tincturâ. Ubi in concionem prodiit cum mentitis capillis, et ea dixit, quorum causâ venerat; consurgens Archidamus, qui legati comam alieno colore tinctam deprehenderat: Quid, inquit, hic veri et sani diceret, qui non in animo tantim, sed etiam in capite circumfert mendacium? Explositque ejus dicta: de hominis ingenio, ex iis quæ videndo cognosci poterant, judicans. Elian. 1.

vii. c. 20.

Cùm Adrianus imperator cuidam canescenti aliquid negâsset; eidem iterùm postea accedenti; sed infecto capite, lepidè respondit: Jam hoc patre tuo negavi. Spart. in Adr. c. 20.

CAPUT XVIII.

E speculo consilium ad quædam.

1. Ex inventis speculis venit homini primò sui vultûs notitiâ, deinde et ad quædam utiliora consilium; formoso, ut vitaret infamiam; deformi, ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset: juveni ut flore ætatis admoneretur, illud tempus esse discendi, et fortia audendi; seni ut indecora canis deponeret, et de morte aliquid cogitaret. Senec. 1. Quæst. c. 17. Habebat quidam filiam turpissimam, Idemque insigni et pulchrà facie filium,

[ocr errors]

Hi speculum, in cathedrâ matris ut positum fuit,
Pueriliter ludentes fortè inspexerant.

Hic se formosum jactat; illa irascitur,

Nec gloriantis sustinet fratris jocos,

Accipiens (quid enim ?) cuncta in contumeliam....
Ergo ad patrem cucurrit læsura invicem,

Magnâque invidiâ criminatur filium,

Vir natus quòd rem fœminarum tetigerit.
Amplexus utrumque ille, et carpens oscula,
Dulcemque in ambos caritatem partiens:
Quotidie, inquit, speculo vos uti volo:

Tu formam ne corrumpas nequitia malia;

Tu faciem ut istam moribus vincas bonis. Phædr. i. iii. Fab. 8.

« PredošláPokračovať »