Obrázky na stránke
PDF
ePub

brem ducere debemus, dignitatem virilem. . Ergo à formâ removeatur omnis, viro non dignus, ornatus. Formæ autem dignitas coloris bonitate tuenda est, color exercitationibus corporis. Cic. 1 Offic, n. 130. Sint procul à nobis juvenes, ut fæmina, compti :

Fine coli inodico forma virilis amat. Forma viros neglecta decet. , Ovid. Heroid. Ep. iv. 1 De Arte Aman. ver. 909.

Nôsti juvenes barbâ et comâ præter modum nitidos, elegantes totos ? nihil ab illis speraveris forte, nihil solidum. Senec. Ep. 115.

Diogenes Cynicus conspiciens adolescentum cultu gestuque parùm virili : Non te pudet, inquit, qui pejùs tibi velis, quàm ipsa natura voluit.? Siquidem illa te virum finxit, tu te ipse refingis in foeminam. Diog. Laërt, in Diog.

Videns quemdam Metium formæ causâ sibi nimis placentem Domitianus: Vellem, inquit, tam formosus 881, quam Metius sibi videtur. Sueton. Domit. C. 20.

Anceps forma bonum mortalibus,
Exigui donum breve temporis,
Ut velox celeri pede laberis !
Res est forma fugax ; quis sapiens bono
Confidat fragili? Senec, in Hip. ver:. 758.
S...........Rara est concordia formæ

Atque pudicitiæ. Juven. Sat. x. ver. 297.

2. Complures videas, quibus apud tonsorem multa horæ transmittuntur, tum decerpitur si quid barbæ proximâ nocte succrevit, dum te singulis capillis in consilium itur, dum disjecta coma restituitur. Quis est istorum qui non solicitior sit de capitis sui decore, quàm de salute? Qui non comptior esse malit, quàm honestior ?.0 homines inter pectinem et speculum desidiosè occupatos! Senec, de Brev. c. xii.

Ea quotidie comminiscimur per quæ virili dignitati fiat injuria. 7 Quest, c. 31.

Formâ fuit Augustus eximiâ et per omnes ætatis gradus venustissima. Erat tamen omnis lenocinii negligens, et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committebat, aut legeret aliquid, aut etiam scriberet. Sueton. in Aug. c. 79.

3. Regnante apud Lacedæmonios Archidamo, venit Spartam Ceorum legatus, jam senex, vir naturâ ostentator, et qui formosus videri vellet. Itaque cùm illum pu

deret senectutis, crines suos, qui cani erant, dissimulaverat tincturâ. Ubi in concionem prodiit cum mentitis capillis, et ea dixit, quorum causâ venerat ; consurgens Archidamus, qui legati comam alieno colore tinctam deprehenderat: Quid, inquit, hic veri et sani diceret, qui non in animo tantim, sed etiam in capite circumfert mendacium? Explositque ejus dicta: de hominis ingenio, ex iis quæ videndo cognosci poterant, judicans. Ælian. l. vii. c. 20.

Cùm Adrianus imperator cuidam canescenti aliquid negåsset ; eidem iterùm postea accedenti; sed infecto capite, lepidè respondit: Jam hoc patre tuo negavi. Spart. in Adr. C. 20.

CAPUT XVIII.

E speculo consilium ad quædam.

1. Ex inventis speculis venit homini primò sui vultûs notitiâ, deinde et ad quædam utiliora consilium ; formoso, ut vitaret infamiam ; deformi, ut sciret redimendum esse virtutibus, quidquid corpori deesset: juveni ut flore ætatis admoneretur, illud tempus esse discendi, et fortia audendi ; seni ut indecora canis deponeret, et de morte aliquid cogitaret. Senec. 1. Quæst. C. 17.

Habebat quidam filiam turpissimam,
Idemque insigni et pulchrâ facie filium,
Hi speculum, in cathedrâ matris ut positum fuit,
Pueriliter ludentes fortè inspexerant.
Hic se formosum jactat; illa irascitur,
Nec gloriantis sustinet fratris jocos,
Accipiens (quid enim ?) cuncta in contumeliam....
Ergo ad patrem cucurrit læsura invicem,
Magnâque invidiâ criminatur filium,
Vir natus quòd rem fæminarum tetigerit.
Amplexus utrumque ille, et carpens oscula,
Dulcemque in ambos caritatem partiens :
Quotidie, inquit, speculo vos uti volo :
Tu formam ne corrumpas neguitia malis;

Tu faciem ut istam inoribus vincas bonis. Phædr. i. iii. Fab. 8.

Socrates quoquè philosophus dicitur suasisse discipulis, ut qui inspecto speculo formosus sibi videretur, caveret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret; qui verò deformis, daret operam ut virtutis, splendore vultûs turpitudincm tegeret. Apul. Apol. Soc.

2. Natura facultatem nobis dedit nosmetipsos videndi. Fons cuique perlucidus imaginem suam reddic. Qualem fuisse putas cultum hominum ad hoc speculum se comentium? Ætas illa simplicior beneficium atque inventum naturæ non vertebat in libidinem et luxum. Statìs nitidi sibi videbantur, si squalorem opere collectum fluminis aquâ eluerent. Crinem sine arte formosi quatiebantò non aliter quàm jubam generosa animalia. Deinde cùm insitus mortalibus sui amor cæpit iis dulcem aspectum formæ suæ facere, et è terrâ metalla effossa sunt; hic in poculo, ille in vase ad alios usus comparato speciem suam inspexit curiosiùs ? mox propria huic ministerio specula præparata sunt ; et tandem immodestiùs crescente luxuriâ, totis paria corporibus ex auro argentoque facta sunt, et gemmis adornata : ita ut unum ex his pluris fæminæ constiterit, quàm antiquorum fuit dos illa, quæ publicè dabatur imperatorum pauperum filiabus.. Seneca, I Quæst. C. 17..

CAPUT XIX..

In vestitu mediocritas optima.

1. Adhibenda est 'munditia non exquisita nimis : sicut fugienda agrestis negligentia. Eadem ratio est habenda vestitûs: in quo sicut in plerisque rebus, mediocritas optima est. Cicer. 1 Offic. n. 130.

Alter se justo plùs colit, alter se justo plùs negligit. Senec.Ep. 114.

Demosthenem, Atticæ eloquentie principem, tradunt vestitu nimis accurato fuisse. Hìnc illi elegans vestis et molles tuniculæ ab æmulis adversariisque probro datæ sunt, nec ab indignis in eum ver

est temperatum.

Hortensius quoquè omnium oratorum ætatis suæ, si M. Tullium excipias, clarissimus, propterea exagitatus cst : multaque in ipsis causis et judiciis sunt in illum

[ocr errors]

dicta, quòd munditiâ nimiùm studiosus, composite amictus esset, manusque ejus inter dicendum forent argutæ admodum et gestuosæ. A. Gell. l. i. c. 5.

Hæc ad deridendam Hortensii inollitiem addit Macrobius. Ut aptè circumamictus incederet Hortensius in speculum intuens, togam eorpori sic applicabat, ut rugæ non fortè, sed de industriâ locarentur. Cùm aliquando procederet veste ad speculum ita compositâ ; collegæ diem dixit, quòd sibi in angustiis obvius offensu fortuito structuram togæ destruxerat. Macrob. 2 Sat. c. 9.

2. Julia, quum Augustum patrem venisset salutatum, senserat ocules ejus licentiore cultu suo offensos, licèt ille tacuisset. Itaque postero die mutato habitu patrem complexa est. At ille, qui pridie dolorem suum continuerat, gaudium continere non potuit, et: Quantò magis, inquit, hic in filii Augusti cultus prohabitur! Verùm frustrà Juliæ sæpè præcepit Angustus temperato inter indulgentiam severitatemque sermone, ut molliorem profusioremque cultum moderaretur. Nam cùm ei amicus, vix gravis, diceret, illam meliùs esse facturam, si se composuisset ad exemplar paternæ modestiæ; superbe respondit : Ille obliviscitur se Cæsarem esse : ego memini me Cesa. ris filiam. Augustus quippe rarò veste alià est usus, quàm confectà ab uxore, et sorore, et filiâ neptibusque. Quod et ab Alexandro magno factitatum accipimus, antequam Persicos mores et vestes induisset. Nam cùm Sisygambi captivæ matri Darii multam purpuram misisset, admonerique jussisset, ut neptes suas assuefaceret vestes conficere, et dono dare ; ubi reginam aspernari id munus audivit, et injuriam sibi factam putare, ipse ad eam venit, et: Mater, inquit, hanc vestem, qui indutus sum, sororum non solùm donum sed etiam opus vides. Nostių decepere me

Cave, obsecro, in contuineliam accipias ignoratio

Idem, 2 Sat, c. 5. Sueton. in Aug. c. 73. Q. Curt. l. v. c. 2.

3. Lycurgus juvenibus non ampliùs unâ veste uti toto anno permisit, nec quemquam cultiùs ornatum, quàın alterum, progredi, nec epulari opulentiùs : ne imitatio in luxuriam verteretur. Justin. l. iii. c. 3.

Ipse Lacedæmoniorum rex Argesilaus, quatuor anni tempestatibus, unâ tantum veste induebatur ; et cùm in castris inter milites ageret, lectum non habebat molliorem quàm alii: hocque sæpè in ore ei erat : Principei decere,

mores.

nem meam.

non mollitie et deliciis, sed temperantia et fortitudine fridaris hominibus prestare. Eodem vitæ instituto etiam senex factus utebatur ; et percontanti cuidam cur per acrem hiemem solo pallio lectus obambularet sine tunicâ illâ ætate ? Ut, inquit, juvenes hanc vitæ rationem imitentur, cùm exemplum habeant extreme senectutis viros et principes. Apoph.

Quàm dissimilis Agesilao fuit apud Romanos Nero cùm multis aliis in rebus, tum in vestitu! Nam nullam vestem bis induit. Sueton. in Ner. c. 30.

Cùm jo regali solio sederet Cræsus pretiosissimis vestibus indutus, Solonem interrogavit, an quid unquam vidisset ,pulchrius? Gallɔ8, inquit ille, et phasianos et pavones : naturali enim et inimitabili colore et pulchritudine fulgent. Diog. Laërt. in Sol.

CAPUT XX.

Nihil olere satiùs est quàm bene olere.

1. Luxuriam juvit multos odores miscere, et è cunctis unum facere : ita reperta sunt unguenta. Ab Asiaticis videtur venisse unguenti usus'; illi madent eo, et accersito odore natum ex ingluvie fætorem oris extinguunto Plin. l. xxiii. init.

Unguentarios Lacedæmonii urbe expulerunt, et properè cedere finibus suis jusserunt ; quòd oleum disper. gerent, et mollitiem ac luxum viderentur invecturi. Seneca, Quæst. vi. c. 13. Clemens Alex. I strom.

Cuidam adolescenti unguentis delibutum caput habenti, Vide, inquit Diogenes, ne bonus capitis odor malum vitæ tuæ ac forma odorem afferat. Diog. Laërt. in Diog.

Cùm adolescens fragrans unguento acessisset ad Vespasianum, ut pro impetrato magistratu gratias ageret, bic, ne quam occasionem corrigendi disciplinam prætermitteret, adolescentem vultu aspernatus, voce etiam gravissimâ increpuit : Maluissem allium oboluisses : Manusque concessum revocavit. Sueton. in Vesp. c. 7.

2. In omnem vitam unguento abstinemus (ait ipse de se Seneca) quoniam optimus odor in corpore est nut lus. Senec. Ep. .108.

« PredošláPokračovať »