Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

regem; multaque præclara in illo calamitoso otio scripsit. Dicitur eum monuisse regem, cujus hospitio utebatur, ut conscriptos de regno imperioque libros sibi compararet atque perlegeret: Quia, inquiebat, que amici non audent monere reges, hæc in libris scripta sunt. Cicer. de fin. 1. v. n. 53. Plutarch. Apoph.

2. Quamdiu respublica Romana per eos gerebatur, quibus se ipsa commiserat, in eam curas cogitationesque ferè omnes suas conferebat Cicero, et plus operæ ponebat in agendo, quàm in scribendo. Cùm autem dominatu unius Julii Cæsaris omnia tenerentur; non se angoribus dedidit, quibus fuisset confectus, nec indignis homine docto voluptatibus. Fugiens conspectum sceleratorum, quibus omnia redundabant, urbe relictâ rura peragrabat, abdebatque se, quantum licebat, et solus erat. Cùm verò nihil agere animus ejus non posset, neque vellet languere eam solitudinem, quam ipsi afferebat necessitas, non voluntas; existimavit molestias honestissimè deponi posse, si se ad philosophiam retulisset, cui adolescens multum temporis tribuerat, discendi causâ omne studium curamque convertit ad scribendum : atque ut, qui antea occupatus profuerat civibus suis, aliquid quoque iis prodesse posset otiosus; elaboravit ut, doctiores fierent et sapientiores : pluraque brevi tempore eversâ republicâ scripsit, quàm multis annis eâ stante scripserat. Sic paruit virorum sapientum præcepto, qui docent non solum ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex his si quid insit boni. Cicer. 2 Offic. n. 2 et 3.

3 Offic. n. 1. et. c. 1 Tusc. n. 5.

3. Doctrinæ studia et optimè felicitatem extollunt, et facillimè minuunt calamitatem; eademque et ornamenta hominum maxima sunt, et solatia. Senec. ad Polyb. c. 36.

Ipse Dionysius junior, cùm tyrannide excidisset, interrogatus quid Plato philosophiaque ipsi profuissent: Ut, inquit tantam fortune mutationem aquo animo feram. Plut. Apoph.

Est gaudium mihi, inquit Plinius, et solatium in litteris nihilque tam lætum est, quod non per has latius fiat: nihil tam triste, quod non per has sit minùs triste. Itaque infirmitate uxoris, et amicorum periculo aut morte turbatus, ad studia, unicum doloris levamentum,

D

confugio quæ præstant ut adversa patientiùs feram. Plin. 1. viii. Epist. 19.

CAPUT IX.

Qua in scientiæ studio sint vitanda.

1. Duo vitia vitanda sunt in cognitionis et scientiæ studio, naturali sanè et honesto. Unum ne pro cognitis habeamus incognita, hisque temerè assentiamus. Quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit et tempus et diligentiam ad considerandas res. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnam operam conferunt in res obscuras atque difficiles, easdemque non necessarias. Quibus vitiis declinatis, quod operæ curæque ponetur in rebus honestis et cognitione dignis, id jure laudabitur. Cicer. 1 Offic. n. 18.

Si quis tamen ita teneatur discendi studio ut eos deserat quos tutari debet; ab officio decedit, et à justitiâ, quæ in hominum tuendis commodis maximè cernitur, et contemplationi cognitionique rerum anteponenda est. Quod optimus quisque judicat, et re ipsâ ostendit. Quis est enim tam cupidus perspiciendæ rerum naturæ, ut, si ei subitò allatum sit periculum aliquod patriæ, propinquorum, amicorum, cui subvenire possit, non statim abjiciat res cognitione dignissimas? n. 153.

2. Cupere omnia scire, cujuscumque modi sint, curiosorum est: duci verò cupiditate scientiæ ad magnarum rerum contemplationem, summorum virorum esse est putandum. Cicer. 5. de fin. n. 49.

Ii operosè agendo nihil agunt, qui in literarum inutilium studiis detinentur. Ecce Romanos quoque invasit studium supervacua discendi. Cujus errores ista minuent? cujus cupiditates prement? quem fortiorem, quem justiorem, quem liberaliorem facient? Senec. de Brev. c. 13, 14.

Cùm gloriaretur quidam quòd multa didicisset; dixit ei Aristippus: Sicut qui plurima comedunt, non meliùs valent, quàm qui sumunt necessaria; sic eruditi habendi sunt, non qui plurima legerunt ac didicerunt, sed qui utilia. Diog. Laërt. in Arist.

3. Anniceris Cyrenæus magnificè de se sentiebat ob artem equitandi, & curruum regendorum peritiam. Volens igitur specimen artis Platoni exhibere, juncto curru multos cursus circumegit in Academiâ, sic servans primam orbitam arena impressam à rotis currûs sui, ut ne tantillùm quidem ab eâ declinaret. Obstupuêre omnes rei miraculo, et aurigam ad cœlum laudibus extulêre. Uni Platoni talis peritia reprehensione potiùs, quam gloriâ digna visa est; dixitque: Fieri non posse, ut, qui curam impenderet adeo diligentem rebus tam exilibus, et nullius utilitatis, ea non negligeret, que essent multo potiora, et verè digna admiratione. Elian. . ii. c. 27.

Quædam supervacua est artis imitatio, quæ vanum laborem habeat. Qualis illius fuit, qui continuè & sine frustratione in acum inferebat grana multa ciceris ex spatio distante missa. Quem cùm spectâsset Alexander, donâsse eum dicitur ejusdem leguminis modio. Quod quidem præmium fuit illo opere dignissimum. Quintil. l. ii. c. 21.

Turpe est difficiles habere nugas,
Et stultus labor est ineptiarum.

Mart. l. ii. Epig. 86. Histrionum, gladiatorum, equorum studio occupatus & obsessus adolescentum animus, quantulum loci bonis artibus relinquit! De Corr. Elop. c. 9.

4. Etiamsi longa homini vita suppeteret, tempus parcè dispensandum esset ut sufficeret necessariis. Nunc quæ dementia est, supervacua discere in tantâ egestate temporis? Seneca, Ep. 48.

Non tam benignè & liberaliter tempus natura nobis dedit, ut liceat aliquid ex illo perdere. Vide tamen quantum etiam diligentissimis pereat. Aliud cuique valetudo sua abstulit, aliud valetudo suorum: aliud privata negotia, aliud publica occupaverunt: vitam nobiscum dividit somnus. Ex hoc tempore tam angusto, tam rapido, tam nos auferente, quid juvat majorem partem mittere in vanum? Ep. 117.

CAPUT X.

Qui rectè vivit, is scientiam utilem & necessariam est adeptus.

Si quis animum virtuti consecravit, et sequitur quocunque vocat illa: si intelligens se sociale animal esse, et in commune bonum genitum, mundum ut unam omnium domum spectat: si semper tanquam in publico vivit : si sciat nec malum esse ullum, nisi quod turpe est, nec bonum, nisi quod honestum; ad hanc legem ac regulam agat cuncta & exigat: si judicet miserrimos omnium mortalium, quantiscumque opibus refulgeant, homines ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet: hæc si quis et sciat et præstet, consummavit scientiam utilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. Senec. 7 Benef. c. 1, 2.

Plùs prodest, si pauca præcepta sapientiæ teneas, sed illa tibi in promptu et in usu sint, quàm si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.

CAPUT XI.

Naturá tam docere cupimus, quàm discere.

1. Impellimur naturâ, ut prodesse velimus quamplurimis, in primisque docendo et tradendis comparanda prudentiæ rationibus. Itaque non facile est invenire, qui non tradat alteri quod sciat ipse. Ita non solùm ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Cicer. 3 de fin. n. 65.

Cupio, dicebat olim Seneca scribens ad Lucilium, in te transfundere omnia quæ ad sanandos animi morbos efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Nullius boni jucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros, unde salutaria hausi : et ne multum operæ impendas in totis libris perlegendis, imponam notas, ut tu, qui sectaris profutu

ra, protinus accedas ad ea quæ probo & miror. Plùs tamen tibi & viva vox & convictus sapientum proderunt, quàm libri. Primùm quia homines amplius oculis, quam auribus credunt: deinde quia longum est iter per præcepta, breve et efficax per exempla. Cleanthes non expressisset moribus Zenonem, si eum tantummodo audîsset. Vitæ ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex præceptis suis viveret. Plato et Aristoteles plùs ex moribus quàm ex verbis Socratis taxêre. Senec. Ep. 6. Ex commodato librorum usu, ac sermone de iis habito, fluxit illa studiorum animorumque conjunctio Polybii & Scipionis Emiliani, cujus fama non Italiam modò ac Græciam pervasit, sed remotissimas etiam gentes. Polyb. l. xxxi.

2. Xenophontem in angiportu obvium habuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo, porrecto baculo, vetuit ne præteriret. Ut constitit, interrogavit eum Socrates, ubinam venderentur, que essent necessaria variis usibus civium? Ad quæ cùm expeditè respondisset Xenophon; percontatus est, ubinam homines fierent boni probique? Id verò nescire se, respondente adolescente: Me igitur sequere, inquit Socrates. Ex eo tempore Xenophon cœpit esse Socratis auditor. Diog. Laërt. in Xenoph.

3. Protagoram aiunt adolescentem, victûs quærendi gratiâ, vecturas onerum corpore suo factitâsse. Quod genus hominum Latinè bajulos appellamus. Is aliquando caudices ligni plurimos funiculo brevi colligatos portabat è rure Abderà in oppidum, cujus civis fuit. Tum fortè Democritus, ejusdem civitatis popularis, homoque ante alios virtutis et philosophiæ gratiâ venerandus, urbe egrediens, videt adolescentem cum illo genere oneris tam impedito facilè atque expeditè incedentem. Propè accedit, juncturam posituramque lignorum scitè peritéque factam considerat, petitque ut paulùm acquiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit: animadvertit Democritus caudices illos brevi vinculo comprehensos librari continerique ratione quâdam quasi geometricâ. Itaque interrogavit, quis illum acervum lignorum ita composuisset? Et cùm ille à se compositum dixisset, desideravit utì solveret, ac denuo in eundem modum collocaret. Paruit bajulus, ac dissolutum fasciculum composuit simi-

« PredošláPokračovať »