Obrázky na stránke
PDF
ePub

Massilia, civitas severitatis custos acerrima, nullum apud se aditum mimis dabat, ne turpia spectandi consuetudo etiam imitandi licentiam afferret. Valer. l. ii. c. 6.

CAPUT XXV.

Subducendus est tener animus.

1. Quid tibi vitandum præcipuè existimem, quæris? turbam. Nondum enim illi te tutò commiseris. Inimica est multorum conversatio. Nemo non aliquod nobis vitium aut commendat, aut imprimit; et quò major est populus cui commiscemur, hôc periculi plus est. Subducendus populo est tener animus et parûm tenax recti; facilè transitur ad plures. Hoc est salutare, non conversari dissimilibus et diversa cupientibus. Socrati, Catoni, Lælio excutere mentem suam dissimilis multitudo potuisset; adeò nemo eorum etiam, qui maximè concinnando ingenio dant operam, ferre potest impetum vitiorum tam magno comitatu venientium. Unum exemplum aut luxuriæ aut avaritiæ multum mali facit; convictor delicatus paulatim enervat et emollit: vicinus dives cupiditatem irritat: quid tu accidere his credis in quos publicè factus est impetus? Discede ergò à turbâ, quantùm potes. Cùm his versare, qui te meliorem facturi sunt; illos admitte, quos tu potes facere maliores. Mutuò ista fiunt; nam homines, dum docent, discunt. Senec. Ep. 52.

2. Cùm Charondas, multarum apud Thurios legum auctor, videret eos, qui optimam naturam sortiti, et bonis artibus instituti essent, plerumque corrumpi propter junctam cùm flagitiosis hominibus consuetudinem, et multa inde in rempublicam mala redundare, lege cavit, ne quis perditorum civium familiaritate uteretur; gravemque mulctam ei imponi jussit, qui initæ cùm improbis pravisque hominibus consuetudinis convictus esset. Diod. Sic. k xii.

CAPUT XXVI.

Est adolescentis majores natu vereri.

1. Officia non eadem disparibus ætatibus tribuuntur, aliaque sunt juvenum, alia seniorum. Cic. 1 Offic. n. 122.

Est adolescentis majores natu vereri; exque his deligere optimos atque probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur. Ineuntis enim ætatis scientia constituenda et regenda est senum prudentiâ.

Ut adolescentibus bonâ indole præditis sapientes senes delectantur, leviorque fit senectus eorum, qui à juventute coluntur et diliguntur; sic probi adolescentes senum præceptis gaudent, quibus ad virtutum studia duCicer. de Senec. c. 26.

cuntur.

Magna fuit quondam capitis reverentia cani ::
Inque suo pretio ruga senilis erat.

Ovid. 3 Fast. ver. 57.

Apud antiquos Romanos neque generi neque pecuniæ præstantior honos tribui solitus erat, quàm ætati. Majores natu à minoribus colebantur ad Deûm prope et parentûm modum, atque in omni loco inque omni re priores potioresque habebantur. A. Gell. l. ii. c. 15.

Credebant hoc grande nefas et morte piandum,
Si juvenis vetulo non assurrexerat, et si

Barbato cuicumque puer: licèt ipse videret
Plura domi fraga, et majores glandis acervos.

Juven. Sat. xiii. ver. 54.

E convivio quoquè seniores à juvenibus domum deducebantur; eumque morem Romanos ferunt accepisse à Lacedæmoniis, apud quos Lycurgus maximum honorem non divitum et potentium, sed senum, esse voluerat. Itaque nusquam tantum tribuebatur ætati, nusquam erat senectus honoratior: et Lysandrum Lacedæmonium dicere aiunt solitum: Lacedæmone esse honestissimum domicilium senectutis. Justin. 1. iii. c. 3. Cicer. de Senec. n. 63.

2. Quum Athenis quidam in theatrum grandis natu venisset ad spectandos ludos; in magno consessu locus ei à suis civibus non est datus. Cum autem ad Lacedæ

monios accessisset, qui certo in loco, quia legati essent, consederant; consurrexêre omnes, et sedem seni inter ipsos dederunt. Quod ubi fieri populus adspexit, multiplici plausu comprobavit. Tunc quidam ex illis legatis dixit: Athenienses scire quæ recta essent, sed facere nolle. Cicer. ibid. Valer. I. iv. c. 5.

3. Legibus cautum erat apud Lacedæmonios, ut adolescentes non solùm parentes suos revererentur, eisque obedirent; sed seniores quoquè omnes colerent. Itaque de viâ illis decedebant, è sedibus assurgebant, et consistebant quieti ac verecundantes dum illi transirent.

Cuilibet seni non modò licebat juniores omnes monere et verbis castigare; verùm etiam proposita pœna erat hoc officium non præstanti: ita ut qui peccantem juvenem increpare neglexisset, perinde puniretur ac si ipse peccâsset. Quin, id moris erat, ut juniores à senioribus sibi obviam factis interrogarentur, quonam, et cujus gratiâ, irent? Plut. in Lacon.

4. Solebant Romani adolescentes cupidi doctrinæ et gloriæ ad clarum aliquem virum aut applicare ipsi se, aut à parentibus deduci, quo duce in studiis et in instituendâ vitâ uterentur. Auctor. Cor. Eloq. c. 34.

Facillimè et in optimam partem cognoscuntur adolescentes, qui se ad claros et sapientes viros, bene consulentes reipublicæ, contulerunt. Quibuscum si frequentes fuerint, opinionem afferunt populo, eorum fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitandum. Ego, inquit Cicero, à patre ita eram deductus ad Scævolam, ut, quoad possem et liceret, à senis latere nunquam discederem. Itaque multa ab eo prudenter disputata, multa etiam breviter et commodè dicta memoriæ mandabam, fierique studebam ejus prudentiâ doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scævolam contuli, quem unum nostræ civitatis et ingenio et justitiâ præstantissimum audeo dicere. Cicer. 2 Offic. n. 46. de Amic. n. 1.

Cicero, in oratione pro Cœlio, his verbis ejus adolescentiam ludat. Fuit M. Cœlii prima ætas primùm ipsius pudore, deinde etiam patris diligentiâ disciplinâque, munita: qui, ut filio virilem togam dedit, continuò hunc ad me deduxit. Nemo hunc M. Cœlium in illo ætatis flore vidit, nisi aut cum patre, aut mecum, aut in M. Crassi castissimâ domo, cùm artibus honestissimis eru

diretur.

Fuit assiduus mecum, prætore me, à me nunquam recessit. Pro. Coel. n. 9.

5. Erat antiquitùs institutum, ut à majoribus natu non auribus modo, verùm etiam oculis, disceremus, quæ facienda essent. Inde adolescentuli statim in castris militaribus præceptis imbuebantur, ut imperare parendo, et duces agere sequendo, alios assuescerent. Inde honores petituri assistebant curiæ foribus, et concilii publici spectatores, antequam consortes erat parens, maximus quisque et vetustissimus pro parente erat. Quæ potestas magistratibus esset, quæ cæteris libertas; ubi cedendum, ubi resistendum; omnem denique senatorium morem, exemplis, quod eptimum est præcipiendi genus, adolescentes docebantur. Plin. l. viii. Ep. 14.

CAPUT XXVII.

Vir bonus aspectus et cogitatus emendat.

Nulla res animos in pravum inclinabiles magis revocat ad rectum, quàm bonorum conversatio. Viri boni frequenter auditi, frequenter aspecti, nobis multorum præceptorum instar sunt: occursus meherculè ipse sapientum juvat: et est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proficias. Senec. Ep. 94.

Speusippus, sororis Platonis filius, adolescens omnis officii negligens, iracundus, et libidinosus, cùm justas parentum objurgationes pati non posset, ad Platonem avunculum venit: qui eum domo exceptum non verbo ullo, non facto, læsit, sed ipse se placidum, atque ab omni irâ et libidine vacuum quotidie exhibens, hâc arte magnum homini pudorem incussit, et cùm illum in admirationem atque imitationem sui rapuit, tum ad philosophie studium accendit. Platonem arguebant amicorum nonnulli, quòd protervum et contumacem adolescentem non castigaret: Ego verò, inquiebat, castigo, et quidem maximè, vitæ meæ ratione demonstrans ei diu noctuque, quod sit honestarum et turpium rerum discrimen. Plut. de amor. fratern.

Aliquis vir bonus nobis eligendus est, ac semper ante oculos habendus, ut sic, tanquam illo spectante, vivamus, et omnia, tanquam illo vidente, faciamus. Hunc nobis custodem, hunc pædagogum, datum putemus. Mag

na pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis adsistat. Aliquem itaque habeat animus, quem vereatur, et qui non aspectus tantùm, sed etiam cogitatus, emendet. felicem, qui sic aliquem vereri potest! ipse citò erit verendus. Elige itaque Catonem. Si hic videtur tibi nimis rigidus, elige remissioris animi virum Lælium: elige eum, cujus placuit tibi et vita et oratio, et ipsius animum ac vultum tibi præsentem fingens, illum semper tibi ostende, vel custodem vel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri exigantur. Nisi ad regulam, prava non corrigas. Senec. Ep. 11.

CAPUT XXVIII.

Multa nobis aliorum judicio et exemplo facienda aut corrigenda sunt.

1. Adolescenti optimum erit propter ætatis inscientiam, in iis, quæ dubitationem afferunt, adhibere doctos homines, vel usu peritos, et quid his placeat exquirere. Ut enim pictores, et ii qui signa fabricantur, suum quisque opus à vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit à pluribus, id corrigatur; sic aliorum judicio permulta nobis et facienda et non facienda, et mutanda, et corrigenda sunt. Cicer. 1 Offic. n. 147.

Ex vitio alterius sapiens emendat suum. P. Syrus. Omnia mihi studia excussit dolor, quem ex morte Junii Aviti gravissimum cepi. Ita me diligebat, ita verebatur, ut me formatore morum, me quasi magistro, uteretur. Rarum hoc adolescentibus nostris. Nam quotusquisque vel ætati alterius vel auctoritati, ut minor cedit? Statim sapiunt, statim sciunt omnia: neminem verentur, imitantur neminem, atquì ipsi sibi exempla sunt. Sed non Avitus, cujus hæc præcipua prudentia, quòd aliquos prudentiores arbitrabatur: hæc præcipua eruditio, quòd discere volebat. Semper ille aut de studiis aliquid, aut de officiis vitæ consulebat. Semper ita recedebat, ut doctior aut melior factus. Plin. l. i. Ep. 23.

Apelles pictor egregius, cùm tabulam pinxerat, eani inspiciendam proponebat transeuntibus; et post ipsam latens, vitia quæ à quoque notarentur, auscultabat; vul

« PredošláPokračovať »