Obrázky na stránke
PDF
ePub

gi enim judicium sæpè præferebat suo. Is aliquando à sutore reprehensus in crepidis picta imaginis, statim quod peccatum fuerat emendavit. Ateodem sutore superbè propter priorem admonitionem cavillante circa crus imaginis die postero, indignatus Apelles prospexit, denunciavitque, Ne sutor supra crepidam judicaret. Quod deinde in proverbium venit. Plin. l. xxxv. c. 10.

2. Quid aptè fiat, quid à naturâ officioque discrepet, facile et commodum est judicare ex aliis: ut, si quid dedeceat alios, vitemus et ipsi. Fit enim nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus, quàm in nobismetipšis, si quid delinquitur. Itaque ii facillimè corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur, emendandi causâ, magistri. Cic. 1 Offic. n. 146.

Peras imposuit Jupiter nobis duas ;

Propriis repletam vitiis post tergum dedit,
Alienis ante pectus suspendit gravem.
Hâc re videre mala nostra non possumus.
Alii simul delinquunt, censores sumus.

Phædrus, l. iv. Fab. 9. Aliena vitia in oculis habemus: à tergo nostra sunt. Senec. 2 de Irá, c. 28.

Erat inter discipulos Zenonis adolescens quidam mirè edax, qui in convivio nihil ferè obsoniorum sodalibus soleret relinquere. Huic appositum aliquando in menså ingentem piscem sustulit Zeno, quasi eum ipse esset solus devoraturus. Cùm verò vorax adolescens in eum intueretur, mirans atque indignabundus: Quid ergo? ait Zeno: num socios edacitatem tuam quotidie æquo animo ferre vis, qui hodie non fers meam? Diog. Laërt. in Zen.

CAPUT XXIX.

Adolescentia in labore et patientiâ est exercenda.

1. Adolescentia maximè à libidinibus arcenda est, exercendaque in labore et patientiâ tum animi tum corporis, ut ejus in bellicis et civilibus officiis vigeat indusfria. Itaque illi, qui Græciæ formam rerumpublicarum

dederunt, corpora juvenum firmari labore voluerunt. Cicer. 1 Offic. n. 122. 2 Tusc. n. 36.

Cùm animadverteret Lycurgus adolescentes plerumque ad injuriam faciendam proclives esse, et cupiditatibus voluptatum vehementiùs urgeri: Lacedæmonios juvenes laboribus exerceri voluit, venando, currendo, esuriendo, sitiendo, algendo, xstuando: interminatus, omnem ad honores et imperia aditum occlusum iri ei, qui constituta legibus exercitia refugeret. Ut autem assuescerent non labori per reliquam vitam cedere, non hosti; in quotidianis inter ipsos exercitationibus et certaminibus res omnino seriò agebatur, et ad mortem usque victoriæ instabant. Imò ad aram Dianæ certabant inter se pueri ipsi de verberum tolerantiâ, et qui plura pertulisset, maximam inde gloriam consequebatur. Sparta, inquit Cicero, pueri ad aram Dianæ sic verberibus accipiuntur, ut multus sanguis exeat: nonunquam etiam, ut, quum ibì essem, audiebam, ad necem. Quorum non modò nemo exclamavit unquam, sed ne ingemuit quidem. Quinetiam in virgines, quæ cæteris in urbibus mollissimo cultu, parietum umbris occulta, educantur, laboriosas exercitationes transtulerunt Spartiatæ : iisque palæstra, cursus, sol, pulvis, studio est. Impelluntur, feriuntur, cadunt: et ipse labor quasi callum quoddam obducit dolori. Xenoph. in Lacon. Cicer. Tuscul. n. 34, 36.

Præter doloris ac laboris tolerantiam, hoc maximè edocebantur adolescentes Lacedæmonii, imperium pati, non magistratuum solùm, parentum, magistrorum, sed etiam quorumvis ætate majorum. Existimaverat quippe Lycurgus satiùs esse reipublicæ habere cives ad parendum bene institutos et promptos, quàm magistratus ad imperandum idoneos. Hincque Theopompus, quodam dicente Spartam incolumem stare, quia reges scirent imperare: Imò, inquit, quia cives parere. Fecit quippe instituta Lycurgi legibus disciplina, ut reges propterea parentiores habuerint exercitus et fortiores. Plutar. in Lycurg. et Apoph. Cicer. 1 Offic. n. 76.

2. Persarum liberi, quos veritati maximè et justitiæ studuisse diximus, ad temperantiam quoquè libidinum domitricem instituebantur. Propterea non domi apud matres alebantur, sed apud præceptorem in scholis publicis, ad quas summo mane venientes quotidie, afferebant pro cibo panem, pro obsonio nasturtium, et, aquæ è proxi

mo flumine hauriendæ causâ, poculum. Accedebat multiplex corporis exercitatio, et severa magistris parendi disciplina: ad quam obedientiam maximè excitabantur tum adolescentum tum senum exemplo, quos magistratibus impigrè obsequi cernerent. Postquam è pueris excesserant, per decennium diu noctu permanebant in quodam foro, quod Liberale vocabatur, cibum ibi et somnum capientes, urbis custodiendæ et colenda temperantiæ causâ. Quantò enim ad vitia proclivior proniorque adolescentiâ est, eò majore curâ et diligentiâ eam esse instituendam censebant Persæ. Non dabatur huc et illuc discurrendi licentia et rarò à magistris discedebant, nisi venationis causâ regem enim tum dimidia adolescentum pars se. quebatur, eadem in prandium ferens cibaria et obsonia, quæ pueris dabantur; nec ante venationem peractam licebat prandere. Cui abstinentiæ assuescebant, ut in bello, si quando res cogeret, inediam perpeti possent. Xenoph. Cyrop. l. i.

3. Jugurthæ regis adolescentiam sic describit Sallustius: Ubi primùm adolevit Jugurtha, pollens viribus, decorâ facie, ingenio validus, non se luxui neque inertiæ corrumpendum dedit: sed equitare, jaculari, cursu cum æqualibus contendere, et cùm omnes gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: plurimùm facere, et minimum ipse de se loqui. Sallust. Jug. c. 6.

Publius Scipio Emilianus à tenerâ ætate Græcis literis apprimè imbutus, ut primùm licuit, se Polybio ad optima quæque erudiendum tradidit. Cujus è congressu et contubernio, quod rebus omnibus anteferebat, tantos fructus tulit, ut non modò æquales suos, sed etiam majores natu, omni virtutum genere superaret. Temperantiæ et continentiæ laudem, prout ætati conveniebat, ante omnia comparare studuit. Quod quidem valde difficile tunc erat. Mirum enim est, quo impetu ad fœdas libidines et epulas juvenes eo tempore ferrentur. Quippe bello Persico diutiùs tracto, Græcorum in eo genere mollitiem celeriter hauserant Romani, et maximarum divitiarum compotes facti, habebant affatim unde luxuriam suam alerent atque explerent. At Scipio contrarium vitæ institutum secutus, et cum omnibus cupiditatibus tanquam cum teterrimis belluis, colluctatus, intra quinquennium publicam modestiæ ac continentiæ laudem est adeptus. Hæc autem voluptatum abstinentia optimam

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

mo flumine hauriendæ causâ, poculum. Accedebat multiplex corporis exercitatio, et severa magistris parendi disciplina: ad quam obedientiam maximè excitabantur tum adolescentum tum senum exemplo, quos magistratibus impigrè obsequi cernerent. Postquam è pueris excesserant, per decennium diu noctu permanebant in quodam foro, quod Liberale vocabatur, cibum ibi et somnum capientes, urbis custodiendæ et colenda temperantiæ causâ. Quantò enim ad vitia proclivior proniorque adolescentiâ est, eò majore curâ et diligentiâ eam esse instituendam censebant Persa. Non dabatur huc et illuc discurrendi licentia et rarò à magistris discedebant, nisi venationis causâ regem enim tum dimidia adolescentum pars se. quebatur, eadem in prandium ferens cibaria et obsonia, quæ pueris dabantur; nec ante venationem peractam licebat prandere. Cui abstinentiæ assuescebant, ut in bello, si quando res cogeret, inediam perpeti possent. Xenoph. Cyrop. l. i.

:

3. Jugurthæ regis adolescentiam sic describit Sallustius: Ubi primùm adolevit Jugurtha, pollens viribus, decorâ facie, ingenio validus, non se luxui neque inertiæ corrumpendum dedit: sed equitare, jaculari, cursu cum æqualibus contendere, et cùm omnes gloriâ anteiret, omnibus tamen carus esse: plurimùm facere, et minimum ipse de se loqui. Sallust. Jug. c. 6.

Publius Scipio Emilianus à tenerâ ætate Græcis literis a nè imbutus, ut primùm licuit, se Polybio

que erudiendum tradidit. Cujus è conbernio, quod rebus omnibus anteferebat, lit, ut non modò æquales suos, sed etiam omni virtutum genere superaret. Temiz laudem, prout ætati conveniebat, studuit. Quod quidem valde difin enim est, quo impetu ad fœdas es eo tempore ferrentur. Quippe acto, Græcorum in eo genere serant Romani, et maximarum eti, habebant affatim unde luxu

explerent. At Scipio contrautus, et cum omnibus cupiditarrimis belluis, colluctatus, intra modestiæ ac continentiæ laudem voluptatum abstinentia optimam

« PredošláPokračovať »