Obrázky na stránke
PDF
ePub

ei valetudinem corporis attulit, quâ per totum vitæ spatium usus, amplissimam temperantiæ suæ mercedem percepit. At studium pudoris, cujus præcipua ei cura fuerat, accessit venandi exercitatio, quæ bellica fortitudinis quædam esse disciplina videbatur. Diod. Sic. l. xxvi. Polyb. l. xxxi.

4. Draco Atheniensis, vir insignis integritate vitæ, et juris divini atque humani peritus, tulit Athenis multas leges: quas, quia acerbiores erant, dicebat Demades videri scriptas fuisse sanguine potiùs quàm atramento. Una ex illis legibus capitali supplicio plecti eum jubebat, qui convictus fuisset desidia. Plutarch. in Solon. Gell. l. xi. c. 18.

[ocr errors]

Amasis quoquè Ægyptiorum rex lege sanxerat, ut singuli cives singulis annis accederent ad provinciarum præfectos: quibus quisquis probare non poterat se profiteri artem aliquam certam et honestam unde viveret, tanquam perniciosus humanæ societati civis, morte afficiebatur. Herod. l. ii.

Lucani publica judicia instituerant non desidiæ solùm, sed etiam luxuriæ. Quin et si quis his vitiis infecto mutuam pecuniam dedisset, eâ pecuniâ mulctabatur. Nicol. Damas.

CAPUT XXX.

Plura audiamus, loquamur pauca.

1. Hæc Pythagoræ in recipiendis instituendisque discipulis ratio fuisse traditur. Adolescentium, qui sese ad discendum obtulerant, mores naturamque conabatur per. noscere ex oris totiusque corporis habitu. Tum eos, qui explorati ab eo et idonei habiti fuerant, recipiebat in disciplinam, et jubebat tempus certum tacere; non omnes idem, sed alios aliud, pro æstimato captu solertia. Quinquennale ut plurimùm erat silentium: neque quisquam minùs quàm biennium tacere solitus. Ubi res didicerant rerum omnium, ut quidam putant, difficillimas, ut alii, facillimas, tacere audireque; tum potestas erat ver ba facere, et quærere, quæque audîssent scribere, et, qux ipsi opinarentur, expromere. A. Gell. l. i. c. 9.

Erat audiendi studiosus Epaminondas, ex hoc enim facillimè disci arbitrabatur. Itaque cùm in circulum venisset, in quo aut de reipublicâ disputaretur, aut de philosophia sermo haberetur; nunquam inde priùs discessit, quàm ad finem sermo esset productus. Cor. Nep. Epam.

c. 3.

2. Apud Persas lingua castigabatur graviùs, quàm quodvis probrum: nec magnam rem sustineri posse credebant ab eo, cui tacere grave esset: quod homini facillimum voluerat esse natura. Regum arcana mirâ fide celabant: non spes, non metus, eliciebat vocem, quâ proderentur occulta. Q. Curt. l. iv. c. 6.

Sic et Hispani sæpè tormentis pro servando rerum creditarum silentio immortui: adeò fortior illis taciturnitatis cura quàm vitæ. Just. l. xliv. c. 2.

Pompeii cujusdam, Romani viri, virtus laudatur; qui, dum legationis officio fungeretur, à Gentio Illyriorum rege interceptus, et senatus consilia prodere jussus, ardenti lucernæ admotum digitum cremandum præbuit, eâque patientiâ regi simul et spem tormentis quicquam ex se cognoscendi abstulit, et expetendæ populi Romani amicitiæ magnam cupiditatem injecit. Valer. l. iii. c. 3.

Zeno inepto et nihil ad rem loquenti adolescentulo: Idcirco, inquit, aures habemus duas, et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauca. Idem interrogantibus cum legatis regis Ptolemæi, quid de se renunciari regi vellet: Senem, inquit, renunciate à vobis conspectum Athenis, qui inter pocula servare silentium sciat. Diog. Laërt. in Ze

non.

Xenocratis philosophi responsum quàm laudabile? Cùm maledico sermoni quorundam hominum interesset, ac taceret; uno ex his quærente, cur solus ita linguam cohiberet: Quia locutum fuisse me, inquit, aliquando poenituit; tacuisse nunquam. Val. 1. vii. c. 2.

Q. Cæcilius Metellus Macedonicus amico cuidam interroganti quid esset acturus? Tunicam, inquit, meam exurerem, si eam consilium meum scire existimarem. A. Vict. c. 61.

Antigonus Philippo filio, multis præsentibus, quærenti quando castra moturus esset? Ecquid, inquit, times, ne solus tubam non audias? Plut. Apoph.

A a

Alium silere quod voles, primus sile. Senec. Hippol.

ver. 873.

3. Sermo, qui in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium, conviviis versatur, sit lenis minimèque pertinax. Nec verò, tanquam in possessionem nostram venerimus, excludamus alios: sed cum reliquis in rebus, tum in sermone communi, vicissitudinem non iniquam putemus. Videamus, quibus de rebus sit sermo. Si seriis, severitatem adhibeamus; si jocosis, leporem. Sed quomodo rectissimè præcipitur, ut in omni vitâ motus animi nimios rationi non obtemperantes fugiamus; sic ejusmodi motibus sermo debet vacare, ne aut ira existat, aut cupiditas aliqua, aut tale aliquid appareat. Profert enim mores plerumque oratio, et animi secreta detegit. Nec sine causâ Græci prodiderunt, quemque ita dicere, ut vivat. Maximè verò curandum, ut eos, quibuscum sermonem conferimus, et vereri et diligere videamur. Cicer. 1 Offic. n. 132. 136. Quint. l. xi. c. 1,

Habentur plerumque sermones aut de domesticis negotiis, aut de republicâ aut de artium studiis atque doctrinâ. Danda igitur opera est, ut, si aberrare ad alia cœperit, ad hæc revocetur oratio: sed utcumque aderunt res. Neque enim omnes iisdem rebus, nec omni tempore, nec similiter delectamur.

Cùm aliquid obscenum coram te dictum fuerit; aut, si opportunitas feret, eum objurgabis, qui sermonem illum injecerit aut silentio saltem, rubore, tristi vultu ostendes eam orationem tibi displicuisse. Epict. c. 55.

CAPUT XXXI.

Adolescentium ludis intersint majores natu.

1. Non in eadem intentione semper retinenda mens, aed ad lusus et jocos revocanda. Socrates deprehensus ab Alcibiade ludens cum filio infante, non erubuit. Agesilaus arundini insidens equitabat cum filio puero: et quum quidam eum derisisset: Nunc, inquit, tace: cùm verò et ipse pater fueris, tunc rem narrabis. Cæsar Augustus animi laxandi causâ modò piscabatur hamo, modò talis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate amabiles undique conquirebat. Domitianus inter

initia principatûs quotidie secretum sibi per horam unam sumere solebat, et interim muscas captare, ac stylo præacuto configere: ita ut cuidam interroganti, essetne quis intùs cum Cæsare, non absurdè responsum sit à Vibio Crispo Ne musca quidem. Senec. de Tranq. c. 15. Elian. 1. xii. c. 15. Sueton. in Aug. c. 83. in Domit. c. 3.

:

Lælium fuerunt cum Scipione sæpè rusticatum, eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cùm rus ex urbe, tanquàm à vinculis, evolavissent. Vix audeo dicere de tantis viris, sed ita narratur: conchas eos ad Caietam et ad Laurentum legere consuêsse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Scilicet quemadmodum volucres videmus fingere et construere nidos, easdem autem, cùm aliquid effecerint, levandi laboris sui causâ passim ac liberè volitare; sic nostri animi negotiis et opere defessi, volitare quodammodo cupiunt. Cicer.

2 de Orat. n. 22.

2. Amasim Egyptiorum regem cùm admonerent amici, eum parùm è regiâ dignitate facere, quòd inter epulas jocaretur: Qui, inquit, arcum habent, eum, cùm est opus, intendunt, mox remittunt: si enim perpetuò intensus sit, frangatur necesse est, aut eo ampliùs uti non possint. Eadem est hominis ratio. Si assiduè seria tractare, et nihil sibi ad lusum indulgere velit, sensim membris aut animo captus fiet. Herod. 1. ii.

Puerorum in turbi quidam ludentem Atticus
Esopum nucibus quum vidisset, restitit,
Et quasi delirum risit. Quod simul sensit
Derisor potiùs quàm deridendus senex;
Arcum retensum posuit in mediâ via:
Heus, inquit, sapiens, expedi quid fecerem,
Concurrit populus: ille se torquet diu,
Nec quæstionis positæ causam intelligit:
Novissimè succumbit. Tum victor sophus :
Citò rumpes arcum, semper si tensum habueris:
At si laxáris, cùm voles, erit utilis.

Sic lusus animo debent aliquando dari,
Ad cogitandum melior ut redeat tibi.

Phædr. l. iii. fab. 14.

Danda est remissio animis: meliores acrioresque erunt post quietem. Ut agris non est imperandum singulis annis frumentum, citò enim exhauriet illos nunquam

intermissa fœcunditas; ita animorum impetum assiduus labor frangit. Senec. de Tranq. c. 15.

3. Naturalem quandam voluptatem habent lusus jocusque. At eorum frequens usus omne animis pondus omnemque vim eripiet. Sic somnus refectioni corporis necessarius est; hunc tamen si per diem noctemque continues, mors erit. Itaque subinde tantùm indulgendum est animo, et dandum otium, quod ei alimenti ac virium loco sit. Ibid.

4. Cùm adolescentes relaxare animos, et dare se jucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiæ, sine quâ nihil rectum esse potest, nihil honestum. Quod erit facilius, si in ejusmodi quidem rebus majores natu interesse velint. Ipsa quippe seniorum, sicut et magistratuum præsentia, verum pudorem et liberaJem timorem animis solet infundere. Cic. 1 Offic, n. 122. 148. Arist. 7 polit. c. 12.

Proderit sine dubio custodem tibi imposuisse, et habere quem respicias. Cùm jam profeceris tantum, ut sit tibi etiam tui reverentia, licebit dimittas pædagogum: interim te aliquorum auctoritate custodi. Senec. Epist. 95, Verba quis auderet coram sene digna pudore

Ovid. 5. Faster. ver. 69.

Dicere? Hinc Persæ, qui in liberorum institutione plurimum studii ac diligentiæ ponebant, lectos à senioribus viros iis præficiebant; et Lacedæmonii omnibus suorum ludis majores natu volebant interesse. Xenoph. Cyrop. l. i. Plut. in Lycurg.

CAPUT XXXII.

In ludo ac joco modus retinendus.

1. Interrogatus Socrates quænam juvenum virtus esset, respondit: Ne quid nimis. Diog. Laërt. in Socr. Ludendi est quidam modus retinendus, ne nimìs omnia profundamus, elatique voluptate in aliquam turpitudinem delabamur. Cic. 1 Offic. n. 153, &c.

Appetitus omnes contrahendi sedandique sunt : excitanda animadversio ac diligentia, ut nihil temerè inconsideratèque agamus. Neque enim ita generati à naturâ sumus, ut ad ludum et jocum facti esse videamur; sed

« PredošláPokračovať »