Obrázky na stránke
PDF
ePub

Fabia Dolabellæ triginta se annos habere dicenti : Verum est, inquit Cicero, nam hoc jam viginti annos audio. Quint. 1. vi. c. 4.

ó. Cùm partâ Actiacâ victoriâ Romam ingrederetur Augustus, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam, corvum tenens quem instituerat hæc dicere: Ave, Casar, victor, imperator. Miratus Cæsar officiosam avem, viginti millibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illâ liberalitate prevenerat, affirmavit Cæsari habere illum et alium corvum, quem afferri postulavit. Allatus corvus, verba quæ didicerat expressit: Ave, victor, imperator, Antoni. Nihil propterea exasperatus, Augustus, satìs duxit jubere corvorum doctorem dividere acceptum munus cum contubernali. Salutatus similiter à psittaco, emi eum jussit. Idem miratus in picâ, illam quoquè mercatus est. Exemplum pauperem sutorem solicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem: sed cùm parùm proficeret, sæpè ad avem non respondentem dicere solebat: Opera et impensa periit. Tandem tamen corvus cœpit dicere dictatam salutationem. Hâc auditâ, dum transit, Augustus respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Tum corvus illa verba, quibus dominum querentem solebat audire, subrexuit: Opera et impensa periit. Ad quod Cæsar risit, emique avem jussit quanti nullam adhuc emerat. Macrob. 2 Sat c. 4.

Solebat Græculus quidam descendenti è palatio Cæsari Augusto honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cùm frustra sæpè fecisset, et tamen rursum eum idem facturum vidisset Augustus; breve suâ manu in chartâ exaravit Græcum epigramma, et Græculo venienti ad se obviàm misit. Ille legendo laudare, mirarique tam voce quàm vultu gestuque. Deinde cùm accessit ad sellam, quâ Cæsar vehebatur, demissâ in pauperem crumenam manu paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque: Se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem Cæsar vocavit, et satis grandem pecuniæ summam numerari Græculo jussit. Idem.

7. Cùm M. Pomponius Marcellus ex oratione Tiberii aliquid reprehendisset quasi minimè Latinum, affirmaretque contra Atteius Capito et esse illud Latinum, et, si non esset, futurum: Certè mentitur Capito, inquit Pomponius; tú enim, Cesar, civitatem dare potes hominibus, verbis non potes. Sueton. de gram. c. 22.

Quum Favorini, viri Græcæ ac Latinæ linguæ peritissimi, verbum quoddam ab Adriano imperatore reprehensum esset, atque ille cessisset: arguentibus eum amicis, quòd malè cederet Adriano de verbo, quod idonei auctores usurpassent; Non rectè suadetis, inquit jocans Favorinus, qui non patimini me illum doctiorem omnibus credere, qui habet triginta legiones. Spart. in Adr. c. 15.

8. Cùm inter duos scelestos judex esset Philippus Macedoniæ rex; auditâ causâ, pronunciavit: Ut alter à Macedonia fugeret, alter illum insequeretur. Hoc faceto judicio utrumque exulem esse jussit. Plut. Apoph.

Sua

Deridenda erat, et sanè derisui ab eodem Philippo habita est, Menecratis medici inanis superbia. Ille Syracusanus fuit; qui, quia comitialibus morbis medebatur in eam arrogantiam, est prolapsus, ut ipse se Jovem diceret. Hanc autem ab iis quos curabat mercedem paciscebatur, ut se per ubes Græciæ euntem comitarentur, minorum Deorum nomina et ornatum gerentes. Misit aliquando ad Philippum literas, quibus erat hæc præfixa salutatio: Menecrates Jupiter Philippo felicitatem. Ad ea Philippus rescripsit: Philippus Menecrati sanitatem. deo tibi ut Anticyram te conferas. In urbe autem Anticyrâ vel optimum nascebatur, vel optimè temperabatur, helleborum, quo cerebrum purgabatur. Cùm in Macedoniam ad Philippum venisset, lautissimum instrui convivium rex jussit, et novo Jovi ad epulas vocato lectum seorsùm parari, tum pro cibo acerram apponi. Ita suffitus ei fiebat, dum cæteri convivæ exquisitis vescebantur cibis. Gaudere primùm Menecrates tali honore. At ubi, obrepente sensim fame, nihil esce apponebatur esurienti, seque solo odore thuris à rege pasci tandem intellexit, jejunus et irricus discessit. Elian. . xii. c. 51. Athen, l. vii. c. 10.

CAPUT XXXV.

Excitatur laude emulatio.

1. Cùm Quantilianus expendit utiliusne sit pueros domi atque intra privatos parietes continere, an frequentiæ scholarum et publicis præceptoribus tradere; inter alia publice institutionis commoda hoc præcipuum præ

dicat, quòd in scholâ audiet puer multa quotidie probari, multa corrigi; proderit alicujus objurgata desidia, proderit laudata industria: excitabitur laude æmulatio : turpe ducet cedere pari, pulchrum superâsse majores. Accendunt hæc omnia animos: et licèt ipsa vitium sit ambitio, frequenter tamen causa virtutum est. Quint. I. i. c. 3.

Honestum per se esse expetendum indicant pueri, in quibus, ut in speculis, natura cernitur. Quanta studia decertantium sunt! Quanta ipsa certamina! Ut illi efferuntur lætitiâ, cùm vicerunt! Ut pudet victos! Ut se accusari nolunt! Ut cupiunt laudari! Quos illi labores non perferunt, ut æqualium principes sint! Cicer. 5 de

Fin. n. 61.

Utile est habere quos imitari primùm, mox vincere velis. Quint. l. i. c. 2.

2. Noctu ambulabat in publico Themistocles, quòd somnum capere non posset; et causam quærentibus resspondebat, Miltiadis tropais se à somno suscitari. Cicer. 4 Tusc. n. 4.

Cui non sunt auditæ Demosthenis vigilia? qui dolere se aiebat, si quando opificum antelucanâ victus esset industriâ.

Aristoteles vir summo ingenio, mirâ scientiæ copiâ, cùm motus esset Isocratis rhetoris gloriâ, dicere etiam cœpit, et adolescentes docere, et eloquentiam conjungere cùm philosophiâ, ad quam Xenocratis quoquè exemplo incensus accesserat. 1 Tusc. n. 7. Diog. Laërt. in

Arist.

3. Alexander paternæ laudis æmulator, cùm eum urbem aliquam nobilem expugnâsse, aut insigni victoriâ potitum esse, acciperet; adeò non ejusmodi nunciis lætabatur, ut inter æquales exclamaret: O amici, omnia mihi præripiet pater, nec quidquam magnificum gerendum relinquet! Achillis quoquè, à quo se originem ducere prædicabat, fortitudinem et gloriam ab Homero carminibus celebratam æmulatus, cùm ad ejus tumulum in Sigeo adstitisset! O fortunate, inquit, adolescens, qui tuæ virtutis Homerum præconem inveneris! Et verè: nam nisi Ilias extitisset illa, idem tumulus, qui corpus Achillis conte xerat, memoriam obruisset. Plut. in Alex. Cicer. pro Arch. n. 24.

Julium Cæsarem ferunt, cùm in Hispaniâ, quò rei publicæ causâ missus erat, legendis Alexandri rebus gèstis vacaret, aliquando diu secum cogitabundum hæsisse, deinde lacrymas profudisse. Quarum causam quærentibus amicis: Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quòd nihilum præclari egerim, cam ætatem adeptus, quá Alexander multa regna vincendo peragraverat ? Plut. in Cæsar.

4. Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriâ: jacentque ea semper, quæ apud quosque populos improbantur. Itaque quo minus honoris erat poëtis apud veteres Romanos, eo minora poëtæ artis studia fuerunt: seròque ab illis poëtæ vel cogniti vel recepti. Cicer.

1 Tusc. n. 3 et 4.

CAPUT XXXVI.

Fama consulendum est.

Cùm nobis à naturâ moderationis, temperantiæ, verecundiæ partes sint datæ, cùmque eadem natura doceat non negligere quomodo nos erga homines geremus: est hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire à parentibus, à propinquis, à bonis viris cæterisque hominibus: ut non solùm arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti, negligere quid de se quisque sentiat. Quemadmodum autem pulchritudo corporis movet oculos, et delectat hôc ipso, quòd inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt; sic movemus approbationem eorum quibuscum vivimus, ordine, et constantiâ, et moderatione dictorum omnium atque factorum. Cicer. 1 Offic. n. 98. 3 de fin. n. 97.

Si cupis bene audire, disce bene dicere, et rectè agere: sic enim perfrueris bonâ famâ. Stob. serm. 1. Præclarè Socrates dicebat hanc esse proximam et quasi compendiariam viam ad famam et gloriam, si quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset. Quòd si qui inani ostentatione, et ficto sermone ac vultu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Ficta enim omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum quidquam potest esse diuturnum. Cicer. 2 Offic. n. 43.

Bb

Antè conscientiæ consulendum est, quàm famæ, Paterc. l. ii. c. 115.

CAPUT XXXVII.

Vive ut in publico.

1. Tunc te virum bonum et felicem judica, cùm domi tanquam in publico vives, cùm te parietes tui tegent, non abscondent. Plerumque parietes nobis esse circumdatos volumus, non ut tutiùs vivamus, sed ut peccemus Occultiùs. Janitores ædibus nostris tam malefactorum · conscientia opposuit, quàm superbia. Quid autem prodest recondere se, et oculos hominum auresque vitare? Mala conscientia etiam in solitudine anxia atque sollicita est: bona turbam advocat. Si honesta sunt quæ facis, omnes sciant: si turpia, quid refert neminem seire, cùm tu scias? te miserum, si contemnis hunc testem! Senec. Ep. 43.

Julii Drusi ædes pluribus ex partibus patebant vicinorum prospectui. Hoc incommodum faber, si quinque talenta ei darentur, se correcturum pollicebatur, effecturumque ne pars ulla esset obnoxia prospectui. Tum Drusus: Decem, inquit, dabo, si talem reddas domum meam, ut non vicini tantùm, sed omnes etiam cives videre possint quomodo in eá vivam. Plutar. pol. præt.

2. Magna vis est conscientiæ in utramque partem : ut neque timeant, qui nihil commiserint: et pænam semper ante oculos versari putent, qui peccârint. Cicer. pro Milone, n. 61.

Nunquam secura est prava conscientia. P. Syrus. Tuta fortasse scelera esse aliquando possunt, secura non possunt. Prima et maxima peccantium est pœna peccâsse, nec ullum scelus, licèt publica pœna non sequatur, impunitum est: quoniam sceleris in scelere supplicium est. Mala facinora conscientiâ flagellantur. Proprium est nocentium timere semper et expavescere. Bona conscientia prodire vult et conspici: ipsas nequitia tenebras timet. Senec. Ep. 97.

[ocr errors]

Hanc Catilinæ et Jugurthe post patrata flagitia et facinora imaginem expressit Sallustius:

« PredošláPokračovať »