Obrázky na stránke
PDF
ePub

Julium Cæsarem ferunt, cùm in Hispaniâ, quò rei. publicæ causâ missus erat, legendis Alexandri rebus gèstis vacaret, aliquando diu secum cogitabundum hæsisse, deinde lacrymas profudisse. Quarum causam quærentibus amicis : Nonne, inquit, idonea dolendi causa est, quòd nihilum præclari egerim, eam atatem adeptus, quú Alexander multa regna vincendo peragraverat ? Plut. in Cæsar.

4. Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia gloriâ : jacentque ea semper, quæ apud quosque populos improbantur. Itaque quo minus honoris erat poëtis apud veteres Romanos, eo minora poëtæ artis studia fuerunt: serò que ab illis poëtæ vel cogniti vel recepti. Cicer. 1 Tusc. n. 3 et 4.

CAPUT XXXVI.

Fama consulendum est. Cùm nobis à natura moderationis, temperantiæ, verecundiæ partes sint datæ, cùmque eadem natura doceat non negligere quomodo nos erga homines geremus : est hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire à parentibus, à propinquis, à bonis viris cæterisque hominibus: ut non solùm arrogantis est, sed etiam omnino dissoluti, negligere quid de se quisque sentiat. Quemadmodum autem pulchritudo corporis movet oculos, et delectat hôc ipso, quòd inter se omnes partes cum quodam lepore consentiunt; sic movemus approbationem eorum quibuscum vivimus, ordine, et constantiâ, et moderatione dictorum omnium atque factorum. Cicer. 1 Offic. n. 98. 3 de fin. n. 97.

Si cupis bene audire, disce bene dicere, et rectè agere : sic enim perfrueris bonâ famâ. Stob. serm. 1.

Præclarè Socrates dicebat hanc esse proximam et quasi compendiariam viam ad famam et gloriam, si quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset. Quòd si qui inani ostentatione, et ficto sermone ac vultu stabilem se gloriam consequi posse rentur, vehementer errant. Ficta enim omnia celeriter tanquam flosculi decidunt, nec simulatum quidquam potest esse diuturnum. Cicer. 2 Offic. n. 43.

Bb

Antè conscientiæ consulendum est, quàm famæ, Paterc. l. ii. c. 115.

CAPUT XXXVII.

Vive ut in publico.

1. Tunc te virum bonum et felicem judica, cum domi tanquam in publico vives, cùm te parietes tui tegent, non abscondent. Plerumque parietes nobis esse circumdatos volumus, non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultiùs. Janitores ædibus nostris tam malefactorum · conscientia opposuit, quàm superbia. Quid autem prodest recondere se, et oculos hominum auresque vitare? Mala conscientia etiam in solitudine anxia atque sollicita est: bona turbam advocat. Si honesta sunt quæ facis, omnes sciant: si turpia, quid refert neminem scire, cùm tu scias? () te miserum, si contemnis hunc testem! Senec. Ep. 43,

Julii Drusi ædes pluribus ex partibus patebant vicinorum prospectui. Hoc incommodum faber, si quinque talenta ei darentur, se correcturum pollicebatur, effecturumque ne pars ulla esset obnoxia prospectui. Tum Dru. sus: Decem, inquit, dabo, si talem reddas domum meam, ut non vicini tantùm, sed omnes etiam cives videre possint quomodo in vivam. Plutar. pol. præt.

2. Magna vis est conscientiæ in utramque partem : ut neque timeant, qui nihil commiserint : et pænam semper ante oculos versari putent, qui peccârint. Cicer. pro Milane, n. 61.

Nunquam secura est prava conscientia. P. Syrus.

Tuta fortasse scelera esse aliquando possunt, secura non possunt. Prima et maxima peccantium est pena peccâsse, nec ullum scelus, licèt publica pæna non sequatur, impunitum est : quoniam sceleris in scelere supplicium est. . Mala facinora conscientiâ flagellantur. Proprium est nocentium timere semper et expavescere.

Bona conscientia prodire vult et conspici : ipsas nequitia tenebras timet. Senec. Ep. 97.

Hanc Catilinæ et Jugurthe post patrata flagitia et facinora imaginem expressit Sallustius:

Catilinæ animus impurus, Diis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat : ita conscientia mentem excitam vexabat. Igitur color est exsanguis: fedi oculi: citus modò, modò tardus incessus: prorsùs, in facie vultuque vecordia interat. Bell. Cat. C. 15.

Neque postea Jugurthæ dies ulļa aut nox quieta fuit: neque loco, neque mortali cuiquam, aut tempori satìs credere: cives hostesque juxtà metuere, circumspectare omnia, et omni strepitu pavescere : alio atque alio loco. sæpè contra decus regium noctu requiescere : interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere: ita formidine, quasi vecordiâ, exagitari. Bell. Jug. c. 72.

3. Tiberio quoquè facinora et flagitia sua in supplicium verterant: neque eum fortuna impediebat, quin tormenta pectoris suasque ipse penas in literis ad senatum scriptis fateretur. Itaque non frustrà olim affirmavit vir sapientiâ præstantissimus, si recludantur tyrannorum mentes, posse aspici laniatus et ictus : quoniam, ut corpora verberibus, ita sævitiâ, libidine, malis consultis, ani. mus dilaceratur. Tacit. Annal. vi. c. 6.

Dionysius major Siciliæ tyrannus indicavit ipse quàın parùm esset beatus. Nam cùm quidam ex ejus assentatoribus Damocles.commemoraret in sermone copias ejus, opes, majestatem, magnificentiam ædium regiarum; negaretque - unquam beatiorem illo quemquam fuisse : Visne igitur, inquit, Damocle, quoniam hæc te vita delectat, ipse eardem degustare et fortunam experiri meam ? Cùm se ille cupere dixisset : collocari jussit hominem in aureo -Jecto, strato pulcherrimis stragulis : abacosque complures ornavit argento auroque cælato. Tum ad mensam eximiâ formâ pueros delectos jussit consistere, cosque ad nutum illius intuentes diligenter ministrare. Aderant unguenta et coronæ, odores incendebantur, mensæ exquisitissimis epulis erant instructæ. Fortunatus sibi Damocles videbatur. At Dionysius in hoc medio apparatu fulgentem gladium, è lacunari setâ equinâ appensum, demitti jussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos administratores aspiciebat, nec plenum artis argentum : nec manum porrigebat in mensam : jam ipsæ defluebant coronæ. Denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quòd jam beatus esse nollet. Satisne videtur declarâsse Dionysius nihil esse ei beatum,

cui semper aliquis terror ex conscientiâ malefactorum impendeat ? Cicer. 5 Tusc. n. 61, 62.

CAPUT XXXVIII.

Vitæ genus eligere res difficillima.

1. De eligendo genere vitæ deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentiâ, cum est maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus degendæ vitæ constituit, quod maximè admavit. Itaque antè implicatur aliquo certo cursu vivendi, quàm potuit judicare quid optimum esset. Plerique parentum præceptis imbuti, ad eorum morem et exemplum deducuntur. Alii multitudinis judicio feruntur, et quæ majori parti pulcherrima videntur, ea maximè exoptant. Nonnulli tamen, sive felicitate quâdam, sive bonitate naturæ, sive parentum disciplinâ, rectam vitæ secuti sunt viam.

2. In constituendo genere vitæ, potissimùm habenda est ratio naturæ nostræ, modò non vitiosæ, ut constare nobismet ipsis possimus, nec in ullo officio claudicare ; deinde fortune. Suum igitur quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum judicem præbeat: ut ad quas res aptissimus erit, in iis potissimum elaboret. Si verò aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quæ nostri ingenii non erunt; omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decorè, ut quàm minimè indecorè, facere possimus.

Si natura non feret, ut quis majorum studia atque instituta sequatur; si non poterit sive causas defensitare ; sive populum concionibus tenere ; sive bella gerere; illa tamen præstare debebit, quæ erunt in ipsius potestate, justitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam; ut niinùs ab eo id quod desit requiratur. Cicer. I Offic, n. 114, 121.

CAPUT XXXIX.

Magistratus non suis, sed civium commodis,

consulat.

1. Magistratûs ea potestas, hoc munus est, ut præsit, præscribatque recta et utilia, et conjuncta cum legibus. Ut enim magistratibus leges, ita populo præsunt magistratus: veréque dici potest, magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. Cicer. 3 leg. n. 2.

Magistratibus opus est, sine quorum prudentiâ ac diligentia esse civitas non potest. lis non solùm obtemperare atque obedire cives oportet, sed etiam eos colere ac diligere. Plato verò impios, et Titanum, qui Jovi adversati sunt, similes esse statuit eos, qui magistratibus adversentur. n. 5.

Qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse.

Ubi voluisset Alexander Severus aliquos provinciis rectores, præpositos, procuratores dare, nomina eorum publicè præponebat: ut si quis è populo aliquid adversùs eos criminis haberet, afferre posset: dicebatque, Quod Christiani ac Judæi facerent in eligendis sacerdotibus, id fieri debere in provinciarum rectoribus, quibus et fortuna hominum committerentur, et capita. Lamprid. in Alex. Sev. c. 45.

2. Qui reipublicæ præfuturi sunt, hoc Platonis præceptum teneant, ut quicquid agant, ad eam referant, obliti commodorum suorum.

Ut enim tutela, sic procuratio reipublicæ, ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, gerenda est, non verò eorum, quibus est commissa. Cicer. 1 Ofic. n. 85, 86.

Mihi quidem videntur buc omnia esse referenda ab iis qui præsunt aliis, ut ii, qui erunt in eorum imperio, sint quam beatissimi. Est enim non modò ejus qui civibus, sed etiam qui servis, qui mutis pecudibus præsit, eorum, quibus præsit, commodis utilitatique servire. Itaque gravis, et fortis civis, dignusque principatu, tradet

« PredošláPokračovať »