Obrázky na stránke
PDF
ePub

Contrâ verò pecuniæ quàm non contemptor fuerit Varus Quinctilius, Syria, cui præfuerat, declaravit : quam pauper divitem ingressus, dives pauperem reliquit. Paterc. l. ii. c. 117.

6. Cùm Ser. Sulpicius Galba et Aurelius Cotta consules in senatu contenderent, uter adversus Viriatum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter Patres dissensio esset: omnibus, quonam Scipionis Emiliani sententia inclinaretur, exspectantibus: Neutrum, inquit, mihi mitti placet: quia alter nihil habet, alteri nihil est sutis. Imperii, in quo omnia licet pro arbitrio agere, æquè malam magistram judicans inopiam atque avaritiam. Quo dicto, ut neuter in provinciam mitteretur, obtinuit. Valer. b, vi. c. 4.

CAPUT XL.

Varia eorum, qui aliis præsunt, officia.

1. Difficile dictu est, quantopere conciliet animos hominum comitas affabilitasque sermonis. Cicer. 2. Offic. n. 48.

In gerendo magistratu excercenda est facilitas et altitudo animi: ne, si irascamur aut intempestivè accedentibus, aut impudenter rogitantibus, in morositatem inutilem atque odiosam incidamus. Anui paupercule Philippum regem obsecranti, ut litem suam dijudicaret, cùm respondisset, sibi tempus ad ista non superesse: Ne ergo sis rex, illa reposuit. Admiratus Philippus liberam vetulæ vocem, non solùm ei aures præbuit, sed multam quoquè jus sibi dici postulantium turbam audivit statim. 1 Offic. n. 88. Plut. Apoph.

Quum Augusto principi optimo quidam libellum supplicem porrigens, præ metu et verecundiâ nunc manum proferret, nunc retraheret: Putas, inquit jocans Augustus, te assem elephanto dare? Jus ipse dixit assiduè, et in noctem nonnunquam: si parùm corpore valeret, lecticâ ante tribunal collocatâ vel domi etiam cubans. Macrob. 2 Sat. c. 4. Sueton. in Aug. c. 33.

Inter alia dicta Trajani hoc fertur egregium. Amicis culpantibus quòd nimiùm in omnes comis esset, res

pondit: Talem se imperatorem esse privatis, quales esse sibi imperatores privatus optaret. Eutrop. 1. viii.

Erat in Miltiade cùm summa humanitas, tum mira comitas: ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret. Contrà Pausanias conveniendi facultatem petentibus non dabat, superbè respondebat, et crudeliter imperabat. Corn. Nep. in Miltiad. et Paus.

2. Ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur publicæ utilitatis causâ severitas, sine quâ administrari civitas non potest Nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur, et vitiorum eruptiv. Promiscuam habere et vulgarem clementiam non decet: et tam ignoscere omnibus credulitas est, quàm nulli. Cicer. 1 Offic. n. 88. Senec. de Clem. l. i. c. 2.

Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.

Invitat culpam, qui peccatum præterit. P. Syrus. Modum tenere debemus. Sed quia difficile est temperamentum ; quidquid plùs æquo futurum est, in partem humaniorem præponderet.

3. Objurgationes aliquando incidunt necessariæ, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione majore, et verborum gravitate acriore. Sed, ut ad urendum et secandum medici, sic nos ad hoc genus castigandi rarò invitique veniamus, nec unquam nisi necessariò, si nulla reperietur alia medicina. Sed tamen ira procul absit, cum quâ nihil rectè fieri, nihil consideratè, potest. que etiam significandum est, illud ipsum acerbitatis, quod habet objurgatio, ipsius causâ, qui objurgetur, esse susceptum. Cicer. 1 Offic. n. 156.

At

Omnis autem animadversio et castigatio contumeliâ vacare debet: neque referri ad utilitatem ejus qui punit aliquem aut verbis castigat, sed ad reipublicæ commodum. 1 Offic. n. 88.

4. Cavendum est etiam ne major pœna, quàm culpa, sit et ne iisdem de causis alii plectantur, alii ne appellentur quidem. n. 89.

Prohibenda maximè est ira in puniendo, optandumque, ut ii, qui præsunt aliis, legum similes sint, quæ ad puniendum æquitate ducuntur, non iracundiâ. Quod vitium cùm in privatâ quotidianâque vitâ levis esse animi atque infirmi videtur, tum verò nihil est tam deforme,

[ocr errors]

quàm ad summum imperium etiam acerbitatem naturæ adjungere. 1 Epist. ad Quint.

Cyri et Agesilaï, summo in imperio, nemo unquam verbum ullum asperius audivit. 2 Epist.

Ad coërcitionem errantium sceleratorumque, irato castigatore non opus est. Omne pœnæ genus remedii loco admovebo. Varia in tot animis civium vitia video, et civitati curandæ adhibitus sum: pro cujusque morbo medicina quæratur. Hunc sanet verecundia, hunc mutatio loci, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum. Procedam in tribunal non furens, non infestus, sed vultu legis: et illa solennia verba damnationis pronunciabo, non ira tus, sed severus. Senec. 1. i. de Ird, 15, 16.

5. Cicero in egregiâ illâ ad Quintum fratrem Asiæ prætorem epistolâ, quædam eum admonet ut faciat; quædam quòd jam fecerit laudat, quæ hic paucis verbis referentur.

Sint hæc fundamenta dignitatis tuæ tua primùm integritas et continentia; deinde omnium, qui tecum sunt, pudor: delectus in familiaritatibus percautus et diligens: familiæ gravis et constans disciplina. Quid autem erit negotii continere eos quibus præsis, si te ipse contineas?

Sit summa in jure dicendo severitas: dummodo ea non varietur gratiâ, sed conservetur æquabilis.

Sed tamen parvi refert abs te ipso jus dici æqualiter et diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus tu ejus muneris aliquam partem commiseris. Neque enim satis est te ipsum justum esse, et abstinentem, sed omnes ministros imperii tui tales præstare et sociis nostris et reipublicæ debes.

Constanti famâ ad me perlatum est, tibi omnium, quibus præes, salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas: te pecuniæ, te voluptati, te omnium rerum cupiditati sic jam biennium resistere, ut in Asiâ, tam corruptrice provinciâ, nihil te ab summâ integritate continentiâque detraxerit: non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri: esse, quocumque veneris, et publicè et privatim maximam lætitiam, cùm urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem, recepisse videatur facillimos esse aditus ad te : patere aures tuas querelis omnium: nullius inopiam ac solitudinem, non modò publico accessu ac tribunali sed ne domo

quidem tuâ et cubiculo esse exclusam tuo: toto denique in imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiæ, mansuetudinis, humanitatis.

CAPUT XLI.

Judicis est in causis semper verum sequi.

1. Dicebat Pythagoras, donorum à Deo homini concessorum hæc duo esse præstantissima, veritatem sequi, et benefacere aliis: his enim duobus mortales Deo propè similes fieri. Cicer. 2 Offic, n. 51. Elian. l. iv. c. 34.

Thebis Ægyptiacis viebantur simulacra judicum manibus carentium, et præsidis eorum oculos in terram versos habentis. Quo significabantur, eos, qui jus dicunt, nec donis, nec conspectu reorum moveri oportere. Plut. in Iside.

Quoniam magna aut bona aut mala è judiciis aut æquis aut iniquis in publicam rem veniunt, Ægyptiis præcipua judiciorum cura erat. Optimos è majoribus urbi. bus viros triginta eligebant. Qui consessus nec Areopagitis Atheniensium, nec senatui Lacedæmoniorum, videtur fuisse postponendus. Hi unum ex sese, justitiâ maximè insignem, sibi præsidem dicebant. Stipendium à rege omnibus dabatur in victum et alias res necessarias. Cùm ad judicandum convenissent, præses collo suo torquem aureum circumponebat, è quo suspensa erat, confecta ex pretiosissimis lapillis, imago, quam Veritatem dicebat: et octo volumina, in quibus scriptæ erant leges Egyptiorum, proponebantur in medium. Actor

et reus, non verbis, sed scripto tantùm, causam agebant: et postquam res satis liquere judicibus visa erat, ferebatur sententia, et præses Veritatis imaginem convertebat in alterum è litigatoribus qui causâ vicerat. Hoc modo cuncta judicia peragere Ægyptiis solenne erat. Causidicorum oratione multum caliginis juri offundi arbitrabantur; et sæpè fieri, ut oratorum artes, actionis præstigiæ, lacrymæ periclitantium, judicum aures, oculos, animos sic afficerent, ut unam Veritatem non ampliùs intuerentur. Diod, Sic. l. i.

2. Athenis in senatum Areopagiticum neminem admitti fas erat, nisi et honesto loco natum, et vitæ modestia spectatissimum. Isocr. in Areop.

Nihil illis judicibus constantius, nihil severius, nihil fortius. Qui causam apud eos dicebant, ab iis omnibus, quæ ad conciliandam benevolentiam et movendos affectus valent, jubebantur abstinere: quod si negligere viderentur, præconis voce cohibiti tacere cogebantur. Ne reorum quoquè miserando aspectu judices commoverentur, ipsâ nocte, nullis admotis luminibus, judicia exercebant : summoque silentio sententiam tabellâ dabant, ita ut alter alterius sententiam ignoraret. Puerum coturnicum oculos eruentem dicuntur damnâsse, judicantes id signum esse perniciosissimæ mentis multisque malo futuræ, si adolevisset. Iidem quid quisque Atheniensium ageret, aut quonam quæstu sustentaretur, diligentissimè inquirebant, ut cives vitæ rationem reddendam esse memores, honestatem sequerentur. Cicer. l. i. ad Attic. Epist. 14. Quint. l. ii. c. 17. l. vi. c. Lucian, in Hermot. Pollux, 1. viii. c. 10. Quint. l. v. c. 9. Valer. l. ii. c. 6.

3. Sisamnem, unum è Persarum judicibus, quòd pecuniâ acceptâ injustè judicasset, rex Cambyses morte plecti jussit; interemptoque detractâ pelle contexit tribunal, in quo ille sederat: tum filium ejus Otanem ibidem sedere judicem voluit, admonitum ut nunquam paternæ culpæ ac pœnæ oblivisceretur. Severior postea Artaxerxes, alius Persarum rex, in quosdam malos judi ces fuit: nam vivis pelles detrahi præcepit, iisque aliorum judicum subsellio insterni, ut recens semper ante oculos haberent exemplum justitiæ non impunè violate. Herod. l. v. Diod. Sic. l. xv.

4. Qui statuit aliquid parte inauditâ alterâ,
Equum licèt statuerit haud æquus fuit.

Senec. in Medea, ver. 200. Quemdam ex inimicis vocaverat in judicium Aristides: et judices, auditâ accusatione, confestim sententiam laturi videbantur de reo, quem audire abnuebant, notam omnibus accusatoris justitiam ac fidem reveriti. Tum Aristides in medium processit, et unà cum reo supplex concidit ad pedes judicum, orans, ut inimicus audiretur, et ex legibus cum eo ageretur. Plut. in Arist.

« PredošláPokračovať »