Obrázky na stránke
PDF
ePub
[ocr errors]

quidem tuâ et cubiculo esse exclusam tuo: toto denique in imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia

plena clementiæ, mansuetudinis, humanitatis.

[merged small][merged small][ocr errors]

1. Dicebat Pythagoras, donorum à Deo homini concessorum hæc duo esse præstantissima, veritatem sequi, et benefacere aliis: his enim duobus mortales Deo prope similes fieri. Cicer. 2 Offic, n. 51. Ælian. l. iv. c. 34.

Thebis Ægyptiacis viebantur simulacra judicum manibus carentium, et præsidis eorum oculos in terram versos habentis. Quo significabantur, eos, qui jus dicunt, nec donis, nec conspectu reorum moveri oportere. Plut. in Iside.

Quoniam magna aut bona aut mala è judiciis aut æquis aut iniquis in publicam rem veniunt, Ægyptiis praecipua judiciorum cura erat. Optimos è majoribus urbi. bus viros triginta eligebant. Qui consessus nec Areopagitis Atheniensium, nec senatui Lacedæmoniorum, via detur fuisse postponendus. Hi unum ex sese, justitiâ maximè insignem, sibi præsidem dicebant. Stipendium

rege omnibus dabatur in victum et alias res necessarias. Cùm ad judicandum convenissent, præses collo súo torquem aureum circumponebat, è quo suspensa erat, confecta ex pretiosissimis lapillis, imago, quam Veritatem dicebat: et octo volumina, in quibus scriptæ erant leges Ægyptiorum, proponebantur in medium. Actor et reus, non verbis, sed scripto tantùm, causam agebant: et postquam res satis liquere judicibus visa erat, fereba

tur sententia, et præses Veritatis imaginem convertebat * in alterum è litigatoribus qui causâ vicerat. Hoc modo

cuncta judiciá peragere Ægyptiis solenne erat. Causidicorum oratione multum caliginis juri offundi arbitrabantur; et sæpè fieri, ut oratorum artes, actionis præstigia, lacrymæ periclitantium, judicum aures, oculos, animos sic afficerent, ut unam Veritatem non ampliùs intuerentur. Diod, Sic. l. i.

à

Ne reo

2. Athenis in senatum Areopagiticum neminem admitti fas erat, nisi et honesto loco natum, et vitæ modestiå spectatissimum. Isocr. in Arcop.

Nihil illis judicibus constantius, nihil severius, nihil fortius. Qui causam apud eos dicebant, ab jis omnibus, quæ ad conciliandam benevolentiam et movendos affectus valent, jubebantur abstinere: quod si negligere viderentur, præconis voce cohibiti tacere cogebantur. rum quoquè miserando aspectu judices commoverentur, ipsâ nocte, nullis admotis luminibus, judicia exercebant : summoque silentio sententiam tabella dabant, ita ut alter alterius sententiam ignoraret. Puerum coturnicum oculos eruentem dicuntur damnâsse, judicantes id signum esse perniciosissimæ mentis multisque malo futuræ, si adolevisset. lidem quid quisque Atheniensium ageret, aut quonam quæstu sustentaretur, diligentissimè inquirebant, ut cives vitæ rationem reddendam esse memores, honestatem sequerentur. Cicer. l. i. ad Attic. Epist. 14. Quint. l. ii. c. 17. 1. vi. C. Lucian, in Hermot. Pollux, l. viii. c. 10. Quint. l. v. c. 9. Valer. 1, ii. c. 6.

3. Sisamnem, unum è Persarum judicibus, quòd pecuniâ acceptâ injustè judicasset, rex Cambyses morte plecti jussit ; interemptoque detractâ pelle contexit tribunal, in quo ille sederat : tum filium ejus Otanem ibi. dem sedere judicem voluit, admonitum ut nunquam paternæ culpæ ac pænæ oblivisceretur. Severior postea Artaxerxes, alius Persarum rex, in quosdam malos judi ces fuit: nam vivis pelles detrahi præcepit, iisque aliorum judicum subsellio insterni, ut recens semper ante oculos haberent exemplum justitiæ non impunè violatz. Herod. 1. v. Diod. Sic. l. xv.

4. Qui statuit aliquid parte inauditâ alterå,
Æquum licèt statuerit haud æquus fuit.

Senec. in Medea, ver. 200. Quemdam ex inimicis vocaverat in judicium Aristides : et judices, auditâ accusatione, confestim sententiam laturi videbantur de reo, quem audire abnuebant, notam omnibus accusatoris justitiam ac fidem reveriti. Tum Aristides in medium processit, et and cum reo supplex concidit ad pedes judicum, orans, ut inimicus audiretur, et ex legibus cum eo ageretur. Plut, in Arist.

[ocr errors]

Alexander primis regni annis cùm in capitalibus causis judex sederet, loquente accusatore, alteram aurem admotâ manu occludebat. Interrogatus cur id faceret : Illam, inquit, aurem reo integram servo. Idem Alex.

5. Nihil contra rempublicam, neque contra jusjurandum ac fidem, amici causâ, vir bonus faciet; ne si judex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, cùin induit judicis. Hoc solum dabit amicitiæ, ut veram amici causam esse malit, ut perorandæ liti tempus, quoad per leges liceat, accommodet. Itaque præclarum à majoribus accepimus morem ea tantùm roganda judicis, quæ salvâ fide facere possit. Cicer. 3 Offic.

[ocr errors][ocr errors]

n. 10,

[ocr errors]

Est sapientis judicis meminisse non solùm quid potestati suæ permissum sit à republicâ, sed etiam quid. fidei commissum ae creditum: absolvere'aliquando, quem oderit : quem verò amet, condemnare : non putare sibi, quodcumque concupierit, licere : sed habere in consilio legem, religionem, æquitatem, fidem: libidinem autem,

odium, invidiam metum, cupiditatesque omnes amovere : $ maximéque rebus omnibus præferre conscientiam mentis

suæ, quàm à Diis immortalibus accepimus, quæ à nobis divelli non potest : quæ si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vitâ nobis erit, sine ullo métu et suinmâ cum honestate vivemus. Pro Cluent. n. 159. Pro Rab, Posth. n. 12.

6. Chilo ille sapiens in re capitali amici sui aliquando judex fuit cum duobus aliis judicibus. Itaque aut ami. cus ei capite plectendus erat, aut legi adhibenda fraus. Consultanti secum quid in tam ancipiti casu faciendum esset, hoc optimum visum est. Sententiam, quâ amicum danınaverat, dissimulans ac tàcens, duobus sociis judicibus, ut eum absolverent, persuasit; sicque se et amici et judicis officio functum fuisse existimabat. Verùm die vitæ supremo amicos circumstantes allocutus, cùm dixisset nihil à se commissum esse, cujus memoria aliquid ægritudinis afferret morienti ; confessus est sibi nondum liquere, recténe, an perperàm, fecisset in illo amici judicio: hancque se ex facto capere molestiam, quòd metueret ne perfidi hominis fuisset in eâdem re, eodemque tempore, et communi negotio, aliis suasisse diversum ab eo, quod ipse justum, et à se faciendum duxerat. Virum

Cc

sapientiâ præstanten hæc res meritò anxium et sollicitum habebat. Declinavit enim de viâ, et justitia discessit, cùm falsum conservandi amici causâ consilium dedit. A. Gell, l. i. c. 3.

7. Antigoni regis frater Marsyas litem habebat, postulabatque ab eo sibi domi judicium institui : Melius quidem, inquit Antigonus, in foro, et omnibus audientibus, res agetur, si nihil injustè facere in animo est.

Plut. Apoph. Philippum regem rogabat Harpalus, qui gratia plurimùm valebat apud eum, ut propinquus et familiaris suus Crates, accusatus injuriarum, mulctam quidem solveret, sed non damnaretur publico judicio, ne inimicorum aliorumque hominum maledictis paferet. Cui Philippus : Sati. is est ipsum propter culpam, quàm nos propter illum male audire.

Cùm litis inter duos privatos judex esset Aristides, et alter conciliandæ sibi judicis benevolentiæ causâ diceret adversarium multa in Aristidem injuriosè fecisse : Quin tu potiùs, inquit, bone vir, si quid ille te læsit, eloquere. Tibi enim nunc, non mihi, judex sum. Idem, in Aristide.

CAPUT XLII.

Cives magistratibus pareánt, magistratus

legibus.

1. Divina mens prima et summa lex est, alia jubeds, alia vetans: ex quâ illa lex, quam Dii humano generi dederunt, profecta est, ratio, ad rectè faciendum impellens, et à delicto, avocans. Cicer. 2 de leg. n. 9. ll. 2 Philip. n. 28.

Constat profectò ad salutem civium, vitamque omnium quietam et beatam, conditas esse leges: eosque, qui primùm ejusmodi scita sanxerunt, populis ostendisse, ea se scripturos atque laturos, quibus susceptis honestè beatéque viverent. Vitiorum enim emendatricem legem oportet esse, commendatricemque virtutum. Ideòque supplicia vitiis proponit, præmia virtutibus. 2 de Leg. n. il. I de Leg. n. 58.

Sicut morbos antè necesse est cogpitos esse, quàm remedia eorum ; sic cupiditates priùs natæ sunt quam leges, quæ iis modum facerent. Vetustissimi mortalium,

quorum ætas aurea dicta est, naturam et ducem et legiem habentes, sine probro et scelere, atque ideò sine coërcitionibus et pæna, vitam agebant. Nec præmiis nec minis opus erat, cùm honestà suopte ingenio peterent, et nihil contra morem cuperent. At postquam pro inodestiâ et pudore, ambitio, vis, aliæque cupiditates incessêre ; leges conditæ sunt. Sic Cretensibus Minos, Spartanis Ly. curgus, Atheniensibus Solon leges perscripsit. Livius, l. xxxiv. C. 4. Tacit. 3 Ann. c. 26. Senec. Ep. 90.

2. Lycurgus non habentibus Spartanis leges instituit, et suo exemplo confirmavit: siquidem nihil lege ullâ sanxit, cujus non ipse primus in se documentà daret. Populum in obsequia principum, principes ad justitiam imperiorum formavit: parsimoniamque omnibus suasit, existimans laborem militiæ assidua frugalitatis consuetudine facilio. rem fore. Tanto viro neque vitæ summa integritas, neque constantissimus erga patriam amor, neque leges salubriter excogitatæ, auxilio esse potuerunt, quò minùs infestos cives experiretur. Lapidibus enim aliquando petitus à divi

ibus quibusdam, quorum luxui frenos injecerat, foro ejectus, oculo etiam privatus fuit. Hoc facinus admisit adolescens nomine Alcander, qui Lycurgi è foro fugientis tergo inhærens, respicientem percussit baculo, eique oculum excussit. Illum, sibi à populo traditum ad pænam, egregiè ultus est Lycurgus: nam cùm domi ministrare sibi jussisset; mansuetudinis, frugalitatis, sanctitatisque suæ exemplo tantam in eo morum mutationem fecit, ut ille ex proterro et audaci adolescente in verecundum moderatumque transiret. Justin. l. iji. c. 2. Valer. I. v. c. 3. Plut. in Lycurg.

3. Codro rege Athenis extincto pro patriâ, administratio reipublicæ annuis magistratibus permissa est. Sed civitati nullæ tunc leges erant, quia voluntas regum pro legibus habebatur. Lectus est itaque Solon, vir ingenio et justitia insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet. Hicque tanto temperamento inter plebem senatumque egit, ut ab utrisque parem gratiam traheret. Justin. l. ii. c. 7.

Solonem leges condentem arrisit Anacharsis, dixitque: Leges aránearuí telis similes sibi videri. Quemadmodum enim, inquiebat, illæ infirmiora animalia retinent, valentiora transmittunt : sic pauperes et humiles legibus constringuntur, divites et præpotentes eas perrumpunt. Idem

« PredošláPokračovať »