Obrázky na stránke
PDF
ePub

Alexander primis regni annis cùm in capitalibus causis judex sederet, loquente accusatore, alteram aurem admotâ manu occludebat. Interrogatus cur id faceret: Illam, inquit, aurem reo integram servo. Idem Alex.

5. Nihil contra rempublicam, neque contra jusjurandum ac fidem, amici causâ, vir bonus faciet; ne si judex quidem erit de ipso amico. Ponit enim personam amici, cùm induit judicis. Hoc solum dabit amicitia, ut veram amici causam esse malit, ut perorandæ liti tempus, quoad per leges liceat, accommodet. Itaque præclarum à majoribus accepimus morem ea tantùm roganda judicis, quæ salvâ fide facere possit. Cicer. 3 Offic.

n. 10.

Est sapientis judicis meminisse non solùm quid potestati suæ permissum sit à republicâ, sed etiam quid fidei commissum ac creditum: absolvere aliquando, quem oderit: quem verò amet, condemnare: non putare sibi, quodcumque concupierit, licere: sed habere in consilio legem, religionem, æquitatem, fidem: libidinem autem, odium, invidiam, metum, cupiditatesque omnes amovere : maximéque rebus omnibus præferre conscientiam mentis suæ, quàm à Diis immortalibus accepimus, quæ à nobis divelli non potest: quæ si optimorum consiliorum atque factorum testis in omni vitâ nobis erit, sine ullo metu et summâ cum honestate vivemus. Pro Cluent. n. 159. Pro Rab. Posth. n. 12.

6. Chilo ille sapiens in re capitali amici sui aliquando judex fuit cum duobus aliis judicibus. Itaque aut amicus ei capite plectendus erat, aut legi adhibenda fraus. Consultanti secum quid in tam ancipiti casu faciendum esset, hoc optimum visum est. Sententiam, quâ amicum damnaverat, dissimulans ac tacens, duobus sociis judicibus, ut eum absolverent, persuasit: sicque se et amici et judicis officio functum fuisse existimabat. Verùm die

vitæ supremo amicos circumstantes allocutus, cùm dixisset nihil à se commissum esse, cujus memoria aliquid ægritudinis afferret morienti; confessus est sibi nondum liquere, recténe, an perperàm, fecisset in illo amici judicio: hancque se ex facto capere molestiam, quòd metueret ne perfidi hominis fuisset in eâdem re, eodemque tempore, et communi negotio, aliis suasisse diversum ab eo, quod ipse justum, et à se faciendum duxerat. Virum C c

sapientiâ præstantem hæc res meritò anxium et sollicitum habebat. Declinavit enim de viâ, et justitiâ discessit, cùm falsum conservandi amici causâ consilium dedit. A. Gell. l. i. c. 3.

7. Antigoni regis frater Marsyas litem habebat, postulabatque ab eo sibi domi judicium institui: Meliùs quidem, inquit Antigonus, in foro, et omnibus audientibus, res Plut. Apoph. agetur, si nihil injustè facere in animo est.

Philippum regem rogabat Harpalus, qui gratiâ plurimùm valebat apud eum, ut propinquus et familiaris suus Crates, accusatus injuriarum, mulctam quidem solveret, sed non damnaretur publico judicio, ne inimicorum aliorumque hominum maledictis pateret. Cui Philippus: Sati `is est ipsum propter culpam, quàm nos propter illum malè audire.

Cùm litis inter duos privatos judex esset Aristides, et alter conciliandæ sibi judicis benevolentiæ causâ diceret adversarium multa in Aristidem injuriosè fecisse: Quin tu potiùs, inquit, bone vir, si quid ille te lasit, eloquere. Tibi enim nunc, non mihi, judex sum. Idem, in Aristide.

CAPUT XLII.

Cives magistratibus pareant, magistratus

legibus.

1. Divina mens prima et summa lex est, alia jubens, alia vetans: ex quâ illa lex, quam Dii humano generi dederunt, profecta est, ratio, ad rectè faciendum impellens, et à delicto avocans. Cicer. 2 de leg, n. 9. 11. 2 Philip. n. 28.

Constat profectò ad salutem civium, vitamque omnium quietam et beatam, conditas esse leges: eosque, qui primùm ejusmodi scita sanxerunt, populis ostendisse, ea se scripturos atque laturos, quibus susceptis honestè beatéque viverent. Vitiorum enim emendatricem legem oportet esse, commendatricemque virtutum. Ideòque supplicia vitiis proponit, præmia virtutibus. 2 de Leg. n. 11. 1 de Leg. n. 58.

Sicut morbos antè necesse est cognitos esse, quàm remedia eorum; sic cupiditates priùs natæ sunt quàm lecres, que iis modum facerent. Vetustissimi mortalium,

quorum ætas aurea dicta est, naturam et ducem et legem habentes, sine probro et scelere, atque ideò sine coërcitionibus et pœnâ, vitam agebant. Nec præmiis nec minis opus erat, cùm honesta suopte ingenio peterent, et nihil contra morem cuperent. At postquam pro modestia et pudore, ambitio, vis, aliæque cupiditates incessêre; leges condita sunt. Sic Cretensibus Minos, Spartanis Lycurgus, Atheniensibus Solon leges perscripsit. Livius, 1. xxxiv. c. 4. Tacit. 3 Ann. c. 26. Senec. Ep. 90.

2. Lycurgus non habentibus Spartanis leges instituit, et suo exemplo confirmavit: siquidem nihil lege ullâ sanxit, cujus non ipse primus in se documenta daret. Populum in obsequia principum, principes ad justitiam imperiorum formavit: parsimoniamque omnibus suasit, existimans laborem militiæ assiduâ frugalitatis consuetudine faciliorem fore. Tanto viro neque vitæ summa integritas, neque constantissimus erga patriam amor, neque leges salubriter excogitatæ, auxilio esse potuerunt, quò minùs infestos cives experiretur. Lapidibus enim aliquando petitus à diviibus quibusdam, quorum luxui frenos injecerat, foro ejectus, oculo etiam privatus fuit. Hoc facinus admisit adolescens nomine Alcander, qui Lycurgi è foro fugientis tergo inhærens, respicientem percussit baculo, eique oculum excussit. Illum, sibi à populo traditum ad pœnam, egregiè ultus est Lycurgus: nam cùm domi ministrare sibi jussisset; mansuetudinis, frugalitatis, sanctitatisque suæ exemplo tantam in eo morum mutationem fecit, ut ille ex protervo et audaci adolescente in verecundum moderatumque transiret. Justin. l. iii. c. 2. Valer. l. v. c. 3. Plut. in Lycurg.

3. Codro rege Athenis extincto pro patriâ, administratio reipublicæ annuis magistratibus permissa est. Sed civitati nullæ tunc leges erant, quia voluntas regum pro legibus habebatur. Lectus est itaque Solon, vir ingenio et justitiâ insignis, qui velut novam civitatem legibus conderet. Hicque tanto temperamento inter plebem senatumque egit, ut ab utrisque parem gratiam traheret. Justin. l. ii. c. 7.

Solonem leges condentem arrisit Anacharsis, dixitque: Leges aranearum telis similes sibi videri. Quemadmedum enim, inquiebat, illæ infirmiora animalia retinent, valentiora transmittunt : sic pauperes et humiles legibus constringuntur, divites et præpotentes eas perrumpunt. Idem

Anacharsis cùm concioni populi Atheniensis interfuisset : Mirari se, dixit, quòd apud Græcos verba facerent sapientes, stulti verò judicarent. Plut. in Solon. Valer. 1. vii. Plut. ibid.

C. 2.

Interrogatus Solon, quomodo optimas fieri posset civitatum status? Si, inquit, cives magistratibus obediant, magistratus autem legibus. Stob. serm. xli.

4. Archidamus cuidam quærenti, quinam Sparta imperarent? Leges, inquit, ac secundum leges Magistratus. Plut. Apoph.

Cùm Agesilaus, Lacedæmoniorum rex, subactâ Asiæ parte, adversus regem Persarum pergeret, maximamquè haberet fiduciam regni ejus potiundi; ab Ephoris revocatus, corum absentium jussis tam obediens fuit, quàm si privatus in comitio esset Sparte; opulentissimo regno præposuit bonam existimationem, multòque gloriosius sibi futurum duxit, si patriæ institutis paruisset, quàm si bello Asiam superâsset. Rediit itaque confestim, dicens: Bonum imperatorem oportere legibus parere. Plut Apoph. Cor. Nep. in Agesil c. 4.

Antiochus tertius omnibus regni sui civitatibus scrip- ! serat: Si quid fortè per literas jussisset facere quod esset contra leges, ne sibi parerent. Plut. ibid.

5. Charondas populi conciones ad vim et cruorem usque seditiosas pacaverat, lege cavendo, ut, si quis eas cum ferro intrâsset, continuo interficeretur. Interjecto deinde tempore, ipse ex longinquo rure, gladio accinctus, domum repetens, subitò indictâ concione, sicut erat armatus, in eam processit. Ubi cùm ab ea, qui proximè constiterat, solutæ à se legis suæ admonitus fuisset ; Idem ego, inquit, illam sanguine meo sanciam. Ac protinus ferro, quod habebat, districto incubuit. De Zaleuco, vide lib. iii. c. 49. Valer. l. vi. c. 5.

[ocr errors]

Idem Charondas, ne leges suæ temerè abrogarentur ad arbitrium et libidinem eorum quibus graves essent, hâc ratione præcaverat. Si quis quampiam è sancitis legibus abrogari vellet, et in ejus locum aliam novam inferri; is, collo in laqueum immisso, verba faciebat ad populum dè utrâque lege. Ubi, latis suffragiis, visum erat veterem legem abrogandam esse, et novam accipiendam; ille discedebat nihil mali passus, Contrà verò si prior lex retinenda, et nova rejicienda videretur: temerario novæ legis

suasori guttur perfringebatur eo, quo vinctus accesserat, laqueo. Diod. Sic. xii. Stob. serm. 42.

6. Jus civile neque inflecti gratiâ, neque perfringi potentiâ, neque adulterari pecuniâ debet. Si non modò oppressum, sed etiam desertum aut negligentiùs adservatum fuerit: nihil est quod quisquam sese habere certum, aut à patre accepturum, aut relicturum liberis, arbitretur. Cicer. pro Cacin. n. 73.

Non ea olim erat, quæ nunc sæculum tenet, légum negligentia: nec interpretando sibi quisque eas aptas faciebat, sed suos potiùs mores ad illas accommodabat. Livius, l. iii. c. 20.

7. Dictum est ab eruditissimis viris, nisi sapientem, liberum esse neminem. Quid est enim libertas ? potèstas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult, nisi qui recta sequitur, qui gaudet officio; qui legibus non propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, quia id rectum et salutare maximè esse judicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi libenter ac liberè: apud quem nulla res est, quæ plùs polleat, quàm ipsius voluntas ac judicium? Soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. Cicer. Parad. 5.

Non minùs apud viros bonos honestas, quàm apud alios necessitas, valet. Plin. l. iv. Ep. 10.

Interrogatus Aristippus, quid præ cæteris hominibus eximium haberent philosophi? Hoc, inquit, quòd si leges ・omnes tollantur, aquabiliter tamen victuri simus. Diog. Laërt. in Artist.

Legem nocens veretur, fortunam innocens. P. Syrus. Quam angusta innocentia sit, ad legem bonum esse ? quantò latiùs officiorum patet, quàm juris regula? quàm multa pietas, humanitas, liberalitas, justitia, fides, exigunt, quæ omnia publicæ leges non jubeant? Senec. ii. de irá, c. 27.

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor. Senec... Troas, ver. 332.

Cc 2

« PredošláPokračovať »