Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XLIII.

Vitiosi principes plùs exemplo, quàm peccato

nocent.

1. Ut cupiditatibus et vitiis principum infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentiâ.

Nam licet videre, si temporum memoriam repetas, qualescunque summi civitatis viri fuerunt, talem civitatem fuisse et quæcumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam esse. Cicer. 3 de Leg. n. 30. 32.

Cùm L. Lucullo magno viro magnificentia villa Tusculanæ objiceretur, respondebat: Duos se habere vicinos, alterum equitem Romanum, alterum libertinum : quorum cùm essent magnifica villa, id sibi concedi oportere, quod iis, qui tenuioris ordinis essent, liceret. At non videbat ab ipso natum esse, ut illi talia cuperent. Nam Lucullus, summus alioquì vir, profusæ id ædificiis, conviviis, et apparatibus luxuriæ primus auctor fuit: eumque ob injectas moles mari, et suffossos montes, haud infacetè magnus Pompeius Xerxem togatum vocare assueverat. autem, atque admodum pauci, honore et gloriâ amplificati, vel corrumpere mores civitatis, vel corrigere possunt. Itaque eo perniciosiùs de republicâ merentur vitiosi principes, quòd non solùm vitia concipiunt ipsi, sed etiam ea infundunt in civitatem, plùsque exemplo, quàm peccato, nocent. Paterc. l. ii. c. 33.

Pauci

2. Princeps optimus faciendo docet: et licèt sit imperio maximus, exemplo major est. Paterc. l. ii. c. 126.

Non tam imperio nobis opus est, quàm exemplo: quippe malus recti magister est metus. Meliùs homines exemplis docentur. Plinius Paneg.

Rex velit honesta: nemo non eadem volet.

-Componitur orbis

Senec. in Thyest. ver. 213.

Regis ad exemplum; nec sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.

Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Claud. de 4. Cons. Honor. ver. 296.

[ocr errors]

Vespasianus legibus æquissimis, quodque vehementius est, vite specie, vitiorum plura Romæ abolevit. A. Vict. Epit. c. 17.

Theodosio imperatori, quòd lapsos mores exemplo suo restituerit, his verbis gratulatur Latinus Pacatus : Ubi primum imperium accepisti, non contentus ipse vitiis carere, alienis vitiis corrigendis curam adhibuisti, idque moderatè, ut suadere potiùs honesta, quàm cogere, videreris. Et quia vel longo Orientis usu, vel principum remissione, tantus multos luxus infecerat, ut adulta consuetudo non facilè mutari posse videretur: ne quis se pati injuriam putaret, à te voluisti incipere censuram : impendia imperatoriæ domûs minuisti, et ad mensam vix necessarium adhibendo sumptum, quod naturâ difficillimum est, emendâsti volentes. An quis ferret molestè se ad principis modum coërceri? aut subtractum sibi aliquid doleret de privatâ luxuriâ, cùm videret imperatorem rerum potentem, terrarum hominumque dominum, parcè viventem, modico et castrensi cibo contentum? ad hoc aulam omnem laboris, patientiæ, frugalitatis exemplis abundantem? Tuæ, imperator, epulæ mensis communibus sunt parciores. Hinc in omnes, quiescentibus legum minis, luxuriæ pudor et parsimoniæ studium venit. Sic est enim, sic est: Exasperat homines imperata correctio, blandissimè jubetur exemplo. Latin. Pacat. c. 1S.

3. Cavendum est viro honorato et principi, si ipse domum ædificet, ne extra modum sumptu et magnificentiâ prodeat. Quo in genere multum mali etiam in exemplo est: studiosè enim plerique, præsertim in hanc par.. tem, facta principum imitantur. At L. Luculli virtutem quis? Multi tantummodò villarum magnificentiam imitati sunt, quarum quidem certus adhibendus modus, et ad mediocritatem revocandus. Cicer. 1 Offic. n. 138. 140.

In Agesilao Lacedæmoniorum rege illud in primis admirabile fuit, quòd, cùm maxima ei munera à regibus, et dynastis, et civitatibus mitterentur, nihil unquam in domum suam contulerit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutaverit. Domo eâdem fuit contentus, quâ Eurysthenes progenitor majorum suorum fuerat usus: quam qui intrârat, nullum signum libidinis, nullum luxuriæ videre poterat; contrà plurima patientiæ atque absti nentiæ: sic enim erat instructa, ut nullâ in re differret à

cujusvis inopis atque privati domo. Cor. Nep. in Agesil.

c. 7.

M. Cato consularis et censorius villas suas ne tectorio quidem perlitas fuisse scribit ad annum usque ætatis suæ septuagesimum; atque postea addit: Neque mihi ædificatio, neque vas, neque vestimentum ullum est pretiosum, neque pretiosus servus, neque ancilla. Si quid est quo uti possim, utor: si non est, egeo (id est, facilè careo.) Suo quemque uti et frui per me licet. Mihi vitio quidam vertunt, quia multis egeo; at ego illis, quia nequeunt egere. A. Gell. 1. xiii. c. 23.

Crassus ille dives nullam, præter eam, in quâ habitabat, domum ædificavit; dicebatque, homines ædificandi cupidos omnibus everti fortunis solere. Plut. in Crasso.

Cùm esset pecuniosus Atticus, nemo illo minùs ædificator fuit. Domum habuit Roma in Colle Quirinali ab avunculo hæreditate relictam, cujus amœnitas non ædificio, sed sylvâ constabat. Ipsum tectum antiquitùs ædificatum, magis venustum erat quàm sumptuosum: in quo nihil commutavit, nisi quod vetustate coactus est. Corn Nep. in Attico, c. 13.

Habitavit Augustus in ædibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis: ubi sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia: ac per annos ampliùs quadraginta in eodem cubiculo hieme et æstate mansit. Instrumentum quoquè ejus et supellex vix private elegentiæ erant. Idem tamen Romam, quam pro majestate imperii non satìs ornatam invenerat, adeò excoluit, ut jure sit gloriatus, marmoream se relinquere, quam lateritiam accepisSueton. in Aug. c. 72, 73. c. 91.`

set.

Anno urbis conditæ 628, Censores Cassius et Longinus Lepidum Æmilium augurem, virum consularem, coram se adesse jusserunt, quòd sex millibus æris ædes conduxisset. At nune, inquit Velleius, qui centum et quinquaginta pòst annis scribebat, si quis tantas habitet, vix ut senator agnoscitur. Adeò maturè à rectis in prava, å piravis in firæcipitia pervenitur. Paterc. l. ii. c. 10.

CAPUT XLIV.

Potentia decori est, si salutaris sit.

1. Neminem ex omnibus hominibus magis quàm regem aut principem decet clementia. Ita enim potentia decori gloriæque est, si salutaris sit. Quæ verò gloria est valere ad nocendum? Senec. 1 de clement. c. 3.

Illius demum magnitudo gloriosa et stabilis est, quem omnes tam pro se esse quàm supra se sciunt; cujus curam pro salute singulorum atque universorum tuendâ quotidie experiuntur: quo procedente, non, tanquam noxium animal quod è cubili prosiluerit, diffugiunt, sed tanquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant, objicere se pro illo mucronibus insidiantium puratissimi. Magnam fortunam magnus animus decet: magni autem animi est proprium placidum esse tranquillumque, et injurias atque offensiones despicere. Regem sæva et inexorabilis, ira non decet. c. 5.

F

Talis sit civibus suis princeps, quales sibi Deos velit. Quòd si Dii placabiles et æqui delicta potentium non statim fulminibus persequuntur; quantò æquius est hominem hominibus præpositum miti animo exercere imperium? c. 7.

Si, quoties homines peccant, sua fulmina mittat Jupiter, exiguo tempore inermis erit. Ovid. 2 Trist. Eleg. ii. Quod principis officium est? quod bonorum parentum, qui objurgare liberos nonnunquam blandè, nonnunquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus? Nunquid aliquis sanus filium propter primam offensam exhæredat? Hoc quod parenti, etiam principi faciendum est, quem aliquando patrem patriæ, titulo omnium pulcherrimo, appellamus, ut sciat datam sibi potestatem patriam, quæ est temperatissima. Senec. de clement.

c. 14.

2. Nulla regi gloria est ex sæva animadversione: quis enim dubitat eum multum posse? At contrà maxima, si nec suæ nec alienæ iræ serviat.

c. 17

Id facere laus est quod licet, non quod libet.
Minimum decet libere, cui multum licet.

Senec. Octa. ver. 455. Troas, ver. 334.

Cùm ab Alexandro magno flagitaret mater Olympias mortem cujusdam insontis, et dictitaret, spe faciliùs impetrandi quæ vellet, eum se per novem menses utero portâsse: prudenter respondit: Aliam, parens optima, posce mercedem, hominis enim innocentis salus beneficio nullo pensatur. Ammian. 1. xiv.

Antoninus Pius hanc celebratam Scipionis sententiam sæpè in ore habebat: Mulle se unum civem servare, quàm mille honestes occidere. Capitol. c. 9.

Theodosius, conquerente quodam ex familiaribus, quòd sontes morte non multaret, Utinam, inquit, et mortuos liceret ad vitam revocare. Joan. Antioch.

Vespasianus nunquam cæde cujusdam lætatus, justis suppliciis illacramavit etiam et ingemuit. Sueton. in Vespi.

C. 15.

Primis annis imperii Neronis, animadversurus in latrones duos Burrhus prætoriis cohortibus præfectus, vir egregius, petebat à Nerone, ut scriberet nomina eorum in quos præterea animadverti vellet; hocque sæpè dilatum, ut tandem fieret, instabat. Invitus invito cùm chartam tradidisset, exclamavit Nero: Vellem nescire litteras. Quàm diversa illa vox erat à Caligula voto; qui optabat populus Romanus unam cervicem haberat, ut ipse uno ictu et uno dié crudelitatem expleret! Senec. 2 de clemen. c. 1. 3. de Irá,

c. 19.

3. Ad Cæsarem Augustum delatum est L. Cinnam insidias ei struere. Dictum est ubi, et quando, et quibus consciis, et quemadmodum aggredi vellet. His auditis Augustus concilium amicorum in posterum diem advocari jussit: ipse interim inquieta nox fuit. Gemens subinde voces emittebat varias et inter se contrarias. Quid? ego percussorem meum securum ambulare patiar, me sollicito? Ergo non dabis poenas, qui tot civilibus bellis frustrà petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus præliis incólume, immolare ad aras constituit, postquam pax terrâ marique parta est? Rursus silentio interposito, sibi magis quàm Cinna iratus, seque ipse compellans, Quid vivis, inquiebat, si perire te tam multorum interest ? quis finis erit suppliciorum? quis sanguinis? Ego sum nobilibus adolescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant. Non est anté ferenda vita, si, ut ego nonpeream, tam multi perdendi sunt. Interpellavit tandem illam Livia uxor: et, Admittis, inquit, muliebre consilium ? Fae quod medici solent, qui, ubi usitata re

« PredošláPokračovať »