Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XLIV.

Potentia decori est, si salutaris sit.

1. Neminem ex omnibus hominibus magis quàm regem aut principem decet clementia. Ita enim potentia decori gloriæque est, si salutaris sit. Quæ verò gloria est valere ad nocendum ? Senec. I de clement. c. 3.

Illius demum magnitudo gloriosa et stabilis est, quem oinnes tam pro se esse quàm supra se sciunt; cujus curam pro salute singulorum atque universorum tuendâ quotidie experiuntur : quo procedente, non, tanquam noxium animal quod è cubili prosiluerit, diffugiunt, sed tanquam ad clarum et beneficum sidus certatim advolant, objicere se pro illo mucronibus insidiantium paratissimi.

Magnam fortunam magnus animus decet: magni autem animi est proprium placidum esse tranquillumque, et injurias atque offensiones despicere. Regem sæva et inexorabilis ira non decet. C. 5.

Talis sit civibus suis princeps, quales sibi Deos velit. Quòd si Dii placabiles et æqui delicta potentium non statim fulminibus persequuntur ; quantò æquius est hominem hominibus præpositum miti animo exercere imperium ? c. 7.

Si, quoties homines peccant, sua fulmina mittat
Jupiter, exiguo tempore inermis erit.

Ovid. 2 Trist. Eleg. ii. Quod principis officium est ? quod bonorum parentum, qui objurgare liberos nonnunquam blandè, nonnunquam minaciter solent, aliquando admonere etiam verberibus ? Nunquid aliquis sanus filium propter primam offensam exhæredat? Hoc quod parenti, etiam principi faciendum est, quem aliquando patrem patriæ, titulo omnium pulcherrimo, appellamus, ut sciat datam sibi potestatem patriam, quæ est temperatissima. Senec. de clement, c. 14.

2. Nulla regi gloria est ex sævà animadversione: quis enim dubitat eum multum posse ? At contrà maxima, si nec suæ nec alienæ iræ serviat.

Id facere laus est quod licet, non quod libet.
Minimum decet libere, cui multum licet.

Senec. Octa, ver. 455. Troas, ver. 334,

6. 17

Cùm ab Alexandro magno flagitaret mater Olympias mortem cujusdam insontis, et dictitaret, spe faciliùs impetrandi quæ vellet, eum se per novem menses utero portâsse : prudenter respondit : Alian, pareng optima, posce mercedem, hominis enim innocentis salus beneficio nullo pensatur. Ammian. l. xiv.

Antoninus Pius hanc celebratam Scipionis sententiam sæpè in ore habebat: Malle se unum civem servare, quàm mille honestes occidere. Capitol. c. 9.

Theodosius, conquerente quodam ex familiaribus, quòd sontes morte non multaret, Utinam, inquit, et morfuos liceret ad vitam revocare. Joan. Antioch.

Vespasianus nunquam cæde cujusdam lætatus, justis suppliciis illacramavit etiam et ingemuit. Sueton, in Vesti. c. 15.

Primis annis iinperii Neronis, animadversurus in latrones duos Burrhus prætoriis cohortibus præfectus, vir egregius, petebat à Nerone, ut scriberet nomina eorum in quos præterea animadverti vellet ; hocque sæpe dilatum, ut tandem fieret, instabat. Invitus invito cùm chartam tradidisset, exclamavit Nero: Vellem nescire litteras. Quàm diversa illa vox erat à Caligulæ voto; qui optabat populus Romanú8 unam cervicem haberat, ut ipse uno ictu et uno die crudelitatem explerét! Senec. 2 de clemen. c. 1. 3. de Iran

C, 19.

3. Ad Cæsarem Augustum delatum est L. Cinnam insidias ei struere. Dictum est ubi, et quando, et quibus consciis, et quemadmodum aggredi vellet. His auditis Augustus concilium amicorum

in posterum diem advocari jussit : ipse interim inquieta nox fuit. Gemens subinde voces emittebat varias et inter se contrarias. Quid? ego percussorem meum securum ambulare patiar, me sollicito? Ergo non dabis poenas, qui tot civilibus bellis frustrà petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus præliis incolume, immolare ad aras constituit, postquam faz terra marique parta est? Rursus silentio interposito, sibi magis quàm Cinna iratus, seque ipse compellans, Quid vivis, inquiebat, si perire te tam multorum interest ? quis finis erit suppliciorum? quis sanguinis ? Ego sum nobilibus adolescentulis expositum caput, in quod mucrones acuant. Non est anté ferenda vita, si, ut ego nonpeream, tam multi perdendi sunt. Interpellavit tandem illam Livia uxor: et, Admittis, inquit, muliebre consilium? Fac quod medici solent, qui, ubi usitata re

media non procedunt, tentant contraria. Severitate nihil adhuc profecisti : nunc tenta quomodo tibi cedat clementia, Ignosce L. Cinna. Deprehensus est: jam nocere tibi non potest, prodesse famæ tuæ potest.

Bene suadere visa est Livia, gratias ei egit Augustus. Cinnam ad se accersivit, dimissisque omnibus è cubiculo, delatum ad se indicium exposuit, adjecit locum, socios, diem, ordinem insidiarum : et cùm sua in eum beneficia plurima commemorâsset, pro quibus ille infandam cædem paraverat; his verbis dedit: Vitam tibi, Cinna, iterum do, priùs hosti, cùm te in hostium meorum castris invenerim, nunc insidiatori ac parricida. Ex hodierno die inter nos amicitia incipiat : et quàm libenter ego tibi vitam do; tam libenter tu nihi eam debeas. Post hæc detulit ei ultrò consulatum, questus quòd non auderet petere : amicissimum fidelissimumque habuit: et nullis ampliùs insidiis ab ullo petitus est, id clementiæ beneficio consecutus, quod antea severitate frustrà quæsierat. 1 de Clement. c. 9.

4. Populis id quod acerbissimum est, quòd tributa pendant, non ita acerbum debet videri. Illud cogitent, nullam à se neque belli externi, neque discordiarum domesticarum, calamitatem abfuturam esse, nisi alicujus imperio regerentur. Id autem imperium cùm exerceri sine vectigalibus ac tributis nullo modo possit ; æquo animo parte aliquâ suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimant atque otium. Cicer. Ep. ad Quint.

Neque quies gentium sine armis, neque arma sine stipendiis, neque stipendia sine tributis, haberi queunt. Tacitus, 4 Hist. c. 74.

Vectigalia nervi sunt reipublicæ. Cicer. pro Leg. Man. n. 17.

Tiberius præsidibus provinciarum onerandas esse tributo provincias scribentibus rescripsit: Boni pastorie esse tondere pecus, non deglubere. Sueton, in Tiber. c. 23.

Trajanus exactiones improbans et detestans, fiscum lieni similem esse,

dicebat, quo crescente, artus reliqui tabeer cunt. A. Vict. Epit. C. 6.

FINIS.

Thomas & William Bradford, Printers.

« PredošláPokračovať »