Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT X.

Qui rectè vivit, is scientiam utilem & neces

sariam est adeptus.

Si quis animum virtuti consecravit, et sequitur quocunque vocat illa: si intelligens se sociale animal esse, et in commune bonum genitum, inunduin ut unam omnium domum spectat : si semper tanquam in publico vivit : si sciat nec malum csse ullum, nisi quod turpe est, nec bonum, nisi quod honestum ; ad hanc legem ac regulam agat cuncta & exigat: si judicet miserrimos omnium mortalium, quantiscumque opibus refulgeant, homines ventri ac libidini deditos, quorum animus inerti otio torpet : hæc si quis et sciat et præstet, consummavit scientiam utilem atque necessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt. Senec. 7 Benef. c. 1, 2.

Plùs prodest, si pauca præcepta sapientiæ teneas, sed illa tibi in promptu et in usu sint. quàm si multa quidem didiceris, sed illa non habeas ad manum.

CAPUT XI.

Naturá tam docere cupimus, quàm discere.

1. Impellimur naturâ, ut prodesse velimus quamplurimis, in primisque docendo et tradendis comparandæ prudentiæ rationibus. Itaque non facile est invenire, qui non tradat alteri quod sciat ipse. Ita non solùm ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Cicer. 3 de fin. n. 65.

Cupio, dicebat olim Seneca scribens ad Lucilium, in te transfundere omnia quæ ad sanandos animi morbos efficacia expertus sum. Gaudeo aliquid discere, ut doceam, nec me ulla res delectabit, licet eximia sit et salutaris, quam mihi uni sciturus sum. Nullius boni jucunda possessio est sine socio. Mittam itaque tibi ipsos libros, unde salutaria hausi : et ne multum operæ impendas in totis libris perlegendis, imponam notas, ut tu, qui sectaris profutu

ra, protinus accedas ad ea quæ probo & miror. Plus tamen tibi & viva vox & convictus sapientum proderunt, quàm libri. Primùm quia homines amplius oculis, quam auribus credunt: deinde quia longum est iter per præcepta, breve et efficax per exempla. Cleanthes non expressisset moribus Zenonem, si eum tantummodo audisset. Vitæ ejus interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex præceptis suis viveret. Plato et Aristoteles plùs ex moribus quàm ex verbis Socratis taxêre. Senec. En. 6.

Ex commodato librorum usu, ac sermone de iis habito, fluxit illa studiorum animorumque conjunctio Polybii & Scipionis Æmiliani, cujus fama non Italiam modò ac Græciam pervasit, sed remotissimas etiam gentes. Polyb. l. xxxi.

2. Xenophontem in angiportu obvium habuit Socrates. Quumque videret adolescentem vultu specioso admodum et verecundo, porrecto baculo, vetuit ne præteriret. Ut constitit, interrogavit eum Socrates, ubinam venderentur, quæ essent necessaria variis usibus civium? Ad quæ cùm expeditè respondisset Xenophon; percontatus est, ubinam homines fierent boni probique? Id verò nescire se, respondente adolescente : Me igitur sequere, inquit Socrates. Ex eo tempore Xenophon cæpit esse Socratis auditor. Diog. Laört. in Xenoph.

3. Protagoram aiunt adolescentem, victùs quærendi gratiâ, vecturas onerum corpore suo factitâsse. Quod genus hominum Latinè bajulos appellamus. Is aliquando caudices ligni plurimos funiculo brevi colligatos portabat è rure Abderà in oppidum, cujus civis fuit. Tum fortè Democritus, ejusdem civitatis popularis, homoque ante alios virtutis et philosophiæ gratiâ venerandus, urbe egrediens, videt adolescentem cum illo genere oneris tam impedito facilè atque expeditè incedentem. Propè accedit, juncturam posituramque lignorum scitè peritéque factam considerat, petitque ut paulùm acquiescat. Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit : animadvertit Democritus caudices illos brevi vinculo comprehensos librari continerique ratione quâdam quasi geometrica. Itaque interrogavit, quis illum acervum lignorum ita composuisset? Et cùm ille à se compositum dixisset, desideravit utì solveret, ac denuo in eundem modum collocaret. Paruit bajulus, ac dissolutum fasciculum composuit simi,

Jiter. Tüm Democritus solertiam hominis non docti demiratus : Ali adolescens, inquit, cùm ingenium solerter aliquid agendi habeas, sunt majora melioraque, quæ facere mecum possis. Abduxitque eum statim, secumque habuit ; sumptum ministravit, philosophiam docuit, et esse eum fecit, quantus postea fuit. A. Gell. l. v. c. 3.

4. Hoc docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse velit, hic proficere. Qui ad Philosophorum scholas venit, quotidie secum aliquid boni referat : aut sanior domum redeat, aut sanabilior. Aliquid peccatur vitio præcipientium, qui nos docent disputare, non vivere : aliquid etiam vitio discentium, qui ad præceptores suos afferunt propositum, non animum excolendi, sed ingenium. Hæc nobis dicere Attalum memini, inquit ipse de se Seneca, cùm scholam ejus obsideremus, et primi veniremus, et ultimi exiremus. Senec. Ep. 108.

Perditæ luxuriæ adolescens Atheniensis Polemo, cùm è convivio, non post occasum solis, sed post ortum surrexisset; domumque repetens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset; vino gravis, unguentis delibu. tus, sertis capite redimito, perlucidâ veste amictus, scholam ejus refertam turbâ doctorum hominum intravit, deinde consedit, ut clarissimum eloquium et prudentissima philosopbi præcepta irrideret. Ortî, ut par erat, omnium, qui aderant, indignatione, Xenocrates vultum in codem habitu continuit, omissisque iis, de quibus tum disserebat, de modestia ac temperantiâ loqui cæpit. Cujus sermonis gravitate resipiscere coactus Polemo, primùm coronam capite detractam projecit, paulò pòst brachium intra pallium reduxit, deinde oris hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrimâ medicinâ sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Valer. I. vi. c. 9.

CAPUT XII.

Stultum est ea docere cæteros, quæ ipse ex

pertus non es.

Cùm Annibal Carthagine expulsus, venisset Ephe. sum ad Antiochum regem, invitatus est ab hospitibus

[]

suis, ut Phormionem Peripaticum audiret. Quod cùm s: non nolle dixisset : locutus est homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio, et de omni re militari. Cæteri, qui illum audierant, vehementer ejus oratione delectati, quæsiêre ab Annibale, quidnam ipse de illo philosoplio judicaret? Hic Pænus liberè respondisse fertur: Se multos deliros senes vidisse ; sed qui magis, quam Phormio, deliraret, vidisse neminem. Neque mehercule injuriâ. Quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quàm Græcum hominem qui nunquam hostem aut castra viderat, et ne minimam quidem partem ullius publici muneris attigerat, dare præcepta de re militari Annibali, qui tot annos de imperio certaverat cum populo Romano, omnium gentium victore ? Hoc mihi facere videntur omnes illi, qui, quod ipsi experti non sunt, id docent cæteros. Cicer. 2. de Orat. n. 75, 76.

CAPUT XIII.

Etiam seni discere decorum est.

1. Gloriabatur Solon, se, aliquid quotidie addiscentem, senem fieri. Quod et supremo vitæ die confirmavit. Nam cùm assidentes ei amici, quidam de re inter se sermonem conferrent; caput jam morte instante gravatum erexit: interrogatusque cur id secisset ; respondit : Ut cùm istud, quidquid est, de quo disputatis, percefero, aquiore animo moriar. Cic. de Senect. n. 26. Valer. l. viii. c. 7.

Cato major Græcas literas senex didicit : quas quidem avidè arripuit, quasi diuturnam sitim explere cupiens.

Sophocles ad summam senectutem tragedias fecit. Propter quod studium cùm rem familiarem negligere videretur, à filiis in judicium vocatus est, ut judices à rei familiaris administratione removerent eum quasi desipientem, quemadmodum apud Romanos bonis interdici solebat patribus malè rem gerentibus. Tum senex recitavit judicibus eam fabulam, quam proximè scripserat, quæsivitque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur. Quo recitato, sententiis judicum est liberatus.

. 22.

Diogenem admonebat quidam, ut jam senex quiesceret à laboribus. Cui ille : Quid, inquit, si in stadio currerem, oporteretne me jam vicinum meta cursum remittere? an non potias intendere? Ex Erasm. Apoph.

2. Senecam ætate provectum non pudebat ire ad philosophos, ut ipse refert his verbis : Quintam jam diem in scholam eo, et ab octavâ horâ disputantem Metronactem philosophum audio. Quid ergo, inquis, idem facies quod juvenes? Næ ego mihi beatus videor, si hoc unum senectutem meam dedecet. In theatrum senex ibo, ad philosophum ire erubescam? Quid stultius, quàm non discere, quia diu non didiceris? Tamdiu discendum est quamdiu nescis: et tamdiu discendum est quemadmodum vivas, quamdiu vivis. Senec. Ep. 76.

Pudet autem me generis humani. Mihi Metronactis domum petenti transeundum est præter theatrum. Illud semper factum est. Ibi ingenti studio judicatur quis sit bonus histrio: at in illo loco ubi discitur quomodo quis fieri possit vir bonus, pauci sedent: et hi plerisque videntur ac vocantur inepti et inertes. Mihi contingat iste derisus. Æquo animo audienda sunt imperatorum convicia; et ad honesta vadenti contemnendus est iste contemptus. Ibid. Cur nescire, pudens pravè, quàm discere, malo?

Horat, de arte poët. ver. 88. Turpe est, quempiam multos annos continenter laborare atque exerceri, ut vel bonus grammaticus, vel rhetor, vel geometra, vel medicus fiat : ut autem vir bonus evadat, nunquam quidquam laboris in tanto temporis spatio insumere. Galenus de affect. curand.

3. Aurelius imperator sapientiæ studiis incumbebat apud Sextum philosophum, ad ejus ædes propterea ventitans. E regiâ aliquando egredientem rogavit Lucius phisosophus, qui modò Romam advenerat, quò pergeret, et ad quod negotium ? Tum Marcus ; Seni etiam, inquit, discere decorum est.

Itaque ad Sextum philosophum eo, ut sciam quæ nondum scio. Lucius manibus in cælum sublatis, exclamavit. 0 Jufriter! Romanorum imperator jam senescens, tabellis è zona susfiensis ad ludimagistrum pergit, puerorum instar! Philost. l. ii.

« PredošláPokračovať »