Obrázky na stránke
PDF
ePub

liter. Tum Democritus solertiam hominis non docti demiratus Mi adolescens, inquit, cùm ingenium solerter aliquid agendi habeas, sunt majora melioraque, quæ facére mecum possis. Abduxitque eum statim, secumque habuit ; sumptum ministravit, philosophiam docuit, et esse eum fecit, quantus postea fuit. A. Gell. l. v. c. 3.

4. Hoc docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse velit, hic proficere. Qui ad Philosophorum scholas venit, quotidie secum aliquid boni referat: aut sanior domum redeat, aut sanabilior. Aliquid peccatur vitio præcipientium, qui nos docent disputare, non vivere: aliquid etiam vitio discentium, qui ad præceptores suos afferunt propositum, non animum excolendi, sed ingenium. Hæc nobis dicere Attalum memini, inquit ipse de se Seneca, cùm scholam ejus obsideremus, et primi veniremus, et ultimi exiremus. Senec. Ep. 108.

Perditæ luxuriæ adolescens Atheniensis Polemo, cùm è convivio, non post occasum solis, sed post ortum surrexisset; domumque repetens, Xenocratis philosophi patentem januam vidisset; vino gravis, unguentis delibutus, sertis capite redimito, perlucidâ veste amictus, scholam ejus refertam turbâ doctorum hominum intravit, deinde consedit, ut clarissimum eloquium et prudentissima philosophi præcepta irrideret. Ortâ, ut par erat, omnium, qui aderant, indignatione, Xenocrates vultum in eodem habitu continuit, omissisque iis, de quibus tum disserebat, de modestiâ ac temperantiâ loqui cœpit. Cujus sermonis gravitate resipiscere coactus Polemo, primùm coronam capite detractam projecit, paulò pòst brachium intra pallium reduxit, deinde oris hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit, uniusque orationis saluberrimâ medicinâ sanatus, ex infami ganeone maximus philosophus evasit. Valer. l. vi. c. 9.

CAPUT XII.

Stultum est ea docere cæteros, quæ ipse expertus non es.

Cùm Annibal Carthagine expulsus, venisset Ephesum ad Antiochum regem, invitatus est ab hospitibus

suis, ut Phormionem Peripaticum audiret. Quod cùm se non nolle dixisset: locutus est homo copiosus aliquot horas de imperatoris officio, et de omni re militari. Cæteri, qui illum audierant, vehementer ejus oratione delectati, quæsiêre ab Annibale, quidnam ipse de illo philosopho judicaret? Hic Panus liberè respondisse fertur: Se multos deliros senes vidisse; sed qui magis, quam Phormio, deliraret, vidisse neminem. Neque mehercule injuriâ. Quid enim aut arrogantius aut loquacius fieri potuit, quàm Græcum hominem qui nunquam hostem aut castra viderat, et ne minimam quidem partem ullius publici muneris attigerat, dare præcepta de re militari Annibali, qui tot annos de imperio certaverat cum populo Romano, omnium gentium victore? Hoc mihi facere videntur omnes illi, qui, quod ipsi experti non sunt, id docent cæteros. Cicer. 2. de Orat. n. 75, 76.

CAPUT XIII.

Etiam seni discere decorum est.

1. Gloriabatur Solon, se, aliquid quotidie addiscentem, senem fieri. Quod et supremo vitæ die confirmavit. Nam cùm assidentes ei amici, quidam de re inter se sermonem conferrent; caput jam morte instante gravatum erexit: interrogatusque cur id secisset; respondit: Ut cùm istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, æquiore animo moriar. Cic. de Senect. n. 26. Valer. l. viii. c. 7.

Cato major Græcas literas senex didicit: quas quidem avidè arripuit, quasi diuturnam sitim explere cupiens.

Sophocles ad summam senectutem tragoedias fecit. Propter quod studium cùm rem familiarem negligere videretur, à filiis in judicium vocatus est, ut judices à rei familiaris administratione removerent eum quasi desipientem, quemadmodum apud Romanos bonis interdici solebat patribus malè rem gerentibus. Tum senex recitavit judicibus eam fabulam, quam proximè scripserat, quæsivitque, num illud carmen hominis desipientis esse videretur. Quo recitato, sententiis judicum est libera

[blocks in formation]

Diogenem admonebat quidam, ut jam senex quiesceret à laboribus. Cui ille: Quid, inquit, si in stadio currerem, oporteretne me jam vicinum meta cursum remittere ? an non potiùs intendere? Ex Erasm. Apoph.

2. Senecam ætate provectum non pudebat ire ad philosophos, ut ipse refert his verbis: Quintam jam diem in scholam eo, et ab octavâ horâ disputantem Metronactem philosophum audio. Quid ergo, inquis, idem facies quod juvenes? Na ego mihi beatus videor, si hoc unum senectutem meam dedecet. In theatrum senex ibo, ad philosophum ire erubescam? Quid stultius, quàm non discere, quia diu non didiceris? Tamdiu discendum est quamdiu nescis et tamdiu discendum est quemadmodum vivas, quamdiu vivis. Senec. Ep. 76.

:

Mihi Metronactis

Pudet autem me generis humani. domum petenti transeundum est præter theatrum. Illud semper factum est. Ibi ingenti studio judicatur quis sit bonus histrio: at in illo loco ubi discitur quomodo quis fieri possit vir bonus, pauci sedent: et hi plerisque videntur ac vocantur inepti et inertes. Mihi contingat iste derisus. Equo animo audienda sunt imperatorum convicia; et ad honesta vadenti contemnendus est iste contemptus. Ibid. Cur nescire, pudens pravè, quàm discere, malo?

Horat. de arte poët. ver. 88.

Turpe est, quempiam multos annos continenter laborare atque exerceri, ut vel bonus grammaticus, vel rhetor, vel geometra, vel medicus fiat: ut autem vir bonus evadat, nunquam quidquam laboris in tanto temporis spatio insumere. Galenus de affect. curand.

3. Aurelius imperator sapientiæ studiis incumbebat apud Sextum philosophum, ad ejus ædes propterea ventitans. E regia aliquando egredientem rogavit Lucius phi sosophus, qui modò Romam advenerat, quò pergeret, et ad quod negotium? Tum Marcus; Seni etiam, inquit, discere decorum est. Itaque ad Sextum philosophum eo, ut sciam qua nondum scio. Lucius manibus in cœlum sublatis, exclamavit. O Jupiter! Romanorum imperator jam senescens, tabellis è zona suspensis ad ludimagistrum pergit, puerorum instar! Philost. 1. ii.

CAPUT XIV.

Honos doctis habitus.

1. Dionysius tyrannus, qui sævitie et superbiæ natus videbatur, navem vittis ornatam misit obviàm Platoni, gravissimo dicendi et vivendi magistro, venienti SyracuIpse quadrigis albis excepit in littore egredientem è navi. Plin. vii. c. 30.

sas.

Consule ædes aliquas ingressuro, carum fores virgâ à lictore percutiebantur, inonendi causâ adesse consulem nisi ædes essent ejus hominis cui habendus ab ipso magistratu honos videretur. Itaque Pompeius cùm ex Asiâ rediens Rhodum venisset, et Posidonii philosophi domum esset intraturus, fores ejus de more percuti à lic. tore vetuit, et fasces lic oris Januæ philosophi submisit is cui se oriens occidens que submiserat.

Gaditanus quidam Titi Livii nomine famique commotus, ad visendum eum ab ultimis terrarum finibus venit, statimque, ut viderat, abiit. Plin. l. ii. Ep. 3.

2. Alexander magnus, captis Thebis, posteris Pindari poëtæ in eâ urbe nati pepercit, ipsiusque domum stari incolumem voluit. Inter spolia Darii regis Persarum capto unguentorum scrinio, quod erat auro gemmisque, ac margaritis pretiosum, varios ejus usus amicis demonstrantibus: Imò Hercule, inquit, librorum Homeri custodia detur. Cupiebat nempe ut pretiosissimum humani ingenii opus servaretur opere quàm maximè diviti. Prædicabat hunc poëtam complexum esse omnia bellandi ac regnandi præcepta: eumque tanto amore atque honore prosecutus est, ut Homeri amator cognominaretur. Interrogante aliquando Philippo patre, cur tantopere hoc uno poëtâ delectaretur, cæteros verò negligeret? Ideo, inquit. pater, quòd non quævis poësis regem decere mihi videtur, sicut nec quodvis vestimentum. Unius Homeri ingenua est, et magnifica, et verè regia. Itaque Honeri libros secum inter belia ferre solitus erat; et, cùm quiesceret, eos unà cum pugione sub pulvino, cui incumbebat, reponere; militia viaticum et bellica virtutis institutionem appellans. Cùm quidam prosperé gestæ rei nuncius citato cursu accederet, vultu ingentem lætitiam præferens: Quid mihi nunciaturus es, inquit, tanto gaudio dignum? nisi forsan Homerus revixit,

Elian. 1. xiii. c. 7. Plin. 1. vii. c. 29. Diogen. Chrys. Or. 2. Plut. in Alex. Idem. de Profec. Virtut.

3. Alcibiades quoque Homerum magno in pretio habuit. Itaque cùm fortè in scholam puerorum venisset, Homerum sibi petiit exhiberi. Cùm verò ludimagister se nihil Homeri habere respondisset: colaphum ei durum inflixit, et abiit, imperitum dicens, et qui tales redderct pueros. Elian. 1. xiii. c. 38.

Cùm Zoilus, qui Homeromastix, id est, Homeri flagellum, est vocatus, Alexandriam venisset, et sua contra Iliadem et Odysseam scripta Ptolemæo Philadel pho recitisset; animadvertens rex poëtarum principem vexari absentem et inauditum utpote, mortuum: et eum, cujus ab cunctis gentibus scripta suspicerentur, à Zoilo vituperari indignatus, nullum ei responsum dedit. Ille diutius Alexandriæ commoratus, et inopiâ pressus, summisit ad regem, postulans ut aliquid sibi tribueretur. Rex verò dicitur respondisse: Homerum, qui antè annos mille decesserat, quotidie pascere multa millia hominum : debere pariter eum, qui se meliore ingenio profiteretur, posse alere non modo se unum, sed etiam plures. Vitruv. præfat. 1. vii.

4. Sylla duxit aliquo præmio dignam sedulitatem etiam mali poëta. Nam cùm ille epigramma ipsi obtulisset; jussit præmium ei statim tribui, sub câ tamen conditione, ne quid postea scriberet. Julius Cæsar civitate donavit liberalium artium doctores, et medicinam Romæ professos, ut eò libentiùs et ipsi urbem incolerent, et cæteri appeterent. Optimè ille quidem: solet quippe labor impendi eò, unde emolumentum atque honos speratur. At sublatis studiorum præmiis, etiam studia pereunt. Cicer. pro Arch. n. 25. Sueton. in J. Cas. c. 42. Livius, l. iv. c. 35. Tacit. an. xi. c. 7.

5. Mandatum est memoriæ, Platonem philosophum tenui admodum pecuniâ fuisse: atque eum tamen mercatum esse decem millibus drachmarum tres Philolai Pythagorici libros. Quidam dixerunt, amicum ejus Dionem Syracusanum eam pecuniam illi dedisse. Traditum est quoque Aristotelem libros pauculos Speusippi philosophi emisse talentis Atticis tribus. Isocrates pro unâ oratione viginti talenta accepit. Dicitur Octavia, cùm Virgilium audivisset recitantem illos de filio suo versus, Tu Marcellus eris, &c. deliquium animi passa

« PredošláPokračovať »