Obrázky na stránke
PDF
ePub

CAPUT XVII.

Bibliotheca ad publicum et privatum usum

comparetur, non ad ostentationem.

1. Antiquissima, cujus ad nos memoria venerit, Bi. bliotheca, ea est, quam extruxit apud Ægyptios rex Osymandias, et cujus in fronte inscripta erant hæc verba : , yuxñs écrpiãoy, hoc est, medica animæ officina. Diodor. l. i.

Pisistratus tyrannus, qui studia literarum plurimùm. fovit, dicitur primus comparâsse Athenis libros disciplinarum liberalium publicè præbendos ad legendum; quorum. numerum ipsi Athenienses deinde studiosiùs auxerunt. Sed Xerxes potitus Athenis, urbe ipsâ præter arcem incensâ, abstulit asportavitque ad Persas omnem illam librorum copiam. Multis autem pòst annis Seleucus rex, . qui Nicanor appellatus est, eosdem libros referendos Athenas curavit. A. Geil. l. vi. c. 17.

Ingens postea numerus librorum in Ægypto à Ptole. mæis regibus conquisitus et comparatus est, ad millia, ferme voluminum septingenta. Sed ea omnia (aut saltem quadringenta millia, teste Seneca) in urbe Alexandriâ conflagrârunt bello inter Cæsarem et Pompeii liberos. Lib. de Tranq. c. 9.

Bibliothecam Ægyptiacam instruxerat Ptolemæus Philadelphus tum profanis libris, tum etiam sacris petitis è Judæả. Nam cùm ejus aures fama Hebrææ sapientiæ tetigisset ; misit Eleazaro Judæorum summo pontifici dona multa, et epistolam, quâ orabat, ut divinos libros ad se mittendos curaret cum idoneis hominibus, à quibus in linguam Græcam ex Hebræâ verterentur. Ut regis votis ac precibus satisfaceret Eleazarus, misit selectos è singu. lis tribubus senos viros seniores, utriusque linguæ peritissimos; à quibus facta est illa celeberrima sacrorum librorum interpretatio, quæ Septuaginta Interpretum vocatur. Præerat autem Ptolemæi bibliothecæ vir factis et scriptis illustris, Demetrius Phalereus, quem Athenis pulsum rex benignè exceperat. Joseph. l. xii. c. 2.

2. Primus librorum copiam Romam advexit Æmilius Paulus, devicto rege Macedonum Perseo, cujus thesauros

ne aspicere quidem dignatus est : libros verò filiis suis, quia erant literarum studiosissimi, asportandos permisit. Deinde Lucullus è Ponticâ prædâ plures congessit. Nam reges Attalici literarum amore capti, egregiam bibliothecam ad communem utilitatem et delictationem Pergami instituerant. Isidor. Plut. in Æmil. Vitruv. '. vii, in prefar.

Laudanda est Luculli impensa et studium in libris. Nam et multos et optimos conquisivit, eosque liberaliter dedit utendos. Patebat omnibus bibliotheca, et in porticus ei adjectas, velut ad Musarum ædem, veniebant maximè Græci, tempusque ibi jucunde inter se traducebant, ab aliis curis liberi. Sæpe cum iis versabatur Lucullus, et inter magnam doctorum virorum turbam ambulabat. Plut. in Lucul.

In Tusculano cùm essem, inquit Cicero, vellemque è bibliothecâ Luculli pueri quibusdam libris uti; veni in ejus villam, ut eos ipse, sicut solebam, inde promerem. Quò cùm venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescic* ram, vidi in bibliothecå sedentem, multis circumfusum Stoicorum libris. Erat enim in eo inexhausta aviditas legendi, nec satiari poterat: quippe qui reprehensionein inanem -vulgi non reformidans, in ipsâ curià soleret legere sæpe, dum senatus cogeretur. Itaque magìs tum in otio, maximàque voluminum copiâ, videbatur quasi helluo librorum, si hoc verbo in tam præclarâ re uti licet. Tum ego Catoni: Certè, Cato, totam hanc copiam jam Lucullo nostro notam esse oportebit. Nam his libris cum malo, quàm reliquo oinatu ville delectari. Ætatem quidcm video : sed infici tamen jam debet iis artibus, quas si, duni est tenor, coinbiberit, ad majora veniet paratior. Cic. 3 de fin. n. 2.

3. Quàm studiosus comparande ornandeque bibliothecæ ipse Cicero fuerit, "patet ex multis ejus epistolis ad Atticum.

Tu, velim, des operam, ut quainprimum habeamus ea, quz te nobis emisse et parâsse scribis : et cogites quemadmodum bibliothecam nobis conficere possis. In tuâ humanitate positam habemus spem omnem delectationis, quam, cùm in otium venerimus, habere volumus. Ego quotidie magis, si quid mili: è forensi labore temporis catur, in literis conquiesco. Summum me librorum studium tenet, sicut odium jam cæteraruin rerum. Bibliothecam tuam .care cuiquam despondeas, quamvis

[ocr errors]

acrem amatorem inveneris. Nam ego omnes meas vindemiolas eò reservo, ut illud subsidium senectuti parem. Noli desperare fore ut libros tuos facere possim meos. Quod si assequor, supero Crassum divitiis, atque omnium agros, locos, prata contemno. Lið. i. Ep. 3. 6. 8. 9. 20.

4. Comparandorum librorum impensa liberalissima est. At in eâ habendus modus. Quid prosunt innumerabiles libri, quorum dominus vix totâ vitâ suâ indices perlegit ? Onerat discentem turba; multóque satius est tradere te paucis auctoribus, quàm errare per multos. Nunc plerisque literarum ignaris libri non studiorum instrumenta sunt, sed ædium ornamenta.

Paretur itaque quantum satis sit librorum, nihil in apparatum. Honestiùs, inquis, in libros impensas effundam, quàm in vasa pretiosa pictasque tabulas. Vitiosum est ubique, quod nimium est. An ignoscas homini aptanti armaria cedro atque ebore, et inter tot millia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maximè placent titulique ? Apud desidiosissimos videbis quidquid orationum historiarumque est, et tecto tenus extructa loculamenta. Sicque sacrorum opera ingeniorum in speciem tantùm et cultum parietum comparantur.

Senec. de Tranquil. c. 9. Indoctum gloriantem bibliothecâ ridet Ausonius hoc epigrammate:

Emptis quòd libris tibi bibliotbeca referta est,

Doctum et grammaticum te, Philomuse, putas? Hoc genere et chordas, et plectra, et barbita conde:

Mercator hodie, cras citharædus eris. Enig. 43.

CAPUT XVIII.

Memoria augetur curâ, negligentiá intercidit.

1. Omnis disciplina memoriâ maximè constat, frustraque docemur, si quiquid audimus, præterfuit. Quidam eam naturæ modò munus esse existimaverunt : sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur. Imò nihil æquè vel augetur curâ, vel negligentiâ intercidit, quàm memoria. Quint. l. xi. c. 2.

Maxima et una memoriæ augende ars, exercitatio est et labor. Quare pueri quorum tenacissima memoria est, statim quamplurima ediscant : et quæcumque ætas operam ju.

randa studio memoriz dabit, deroret initio tædium illud scripta et lecta sæpiùs revolvendi, et quasi eundem cibum remandendi. Quod ipsum fieri potest leviùs, si primùm pauca ceperimus ediscere, tum quotidie aliqua accessio fiat. Quint. l. ii. C. 2.

2. Quantum naturâ studioque valeat memoria, testis est vel Themistocles, quem constat unum intra annum optimè locutum esse Perficè : vel Mithridates, cui notæ fuerunt duæ et viginti lingue earum, quibus imperabat, nationum: vel Crassus ille dives, qui, cùm Asiæ præesset, sic tenuit quinque Græci sermonis differentias, ut jus cuique redderet eâdem linguâ, quâ quisque postulâsset : vel Cyrus denique, quem omnium militum tenuisse nomina traditum est. Quinetiam dicitur Theodectes protinus reddidisse semel auditos quamlibet multos versus.

Memoriam in Themistocle fuisse ferunt singularem, ita ut quæcumque audierat aut viderat, hærerent animo. Itaque cùm Simonides, sive quis alius, se ei traditurum polliceretur artem memoriæ aliquam, quæ recens inventa erat : Oblivionis, inquit, mallem. Nam memini etiam qua nolo : Oblivisci non possum quæ volo, Cic. 4 Acad. 2. 2 fin. 104. Etiam oblivisci quod scis, interdum expedit.

P. Syrus. 3. Seneca rhetor hoc scriptum reliquit de suâ memoriâ. Cùm senectus mihi jam fecerit multa desideranda, oculorum aciem retuderit; aurium sensum hebetaverit, nervarum firmitatem infregerit; in memoriam maximè incurrit. Hanc aliquando in me sic horuisse non nego, ut non tantum ad usum sufficeret, sed vsquc in miraculum procederet. Nam et reddebam duo millia nominum, quo ordine erant dicta: et plures quàm ducentos versus, qui singuli à singulis condiscipulis dati erant, referebam ; ab ultimo incipiens usque ad primum. Nec tantùm velox erat mihi memoria'ad complectenda quæ vellem : sed etiam firma ad continenda quæ acceperat.. Itaque sine cunctatione etiam nunc profert quasi modò audita, quæcumque apud illam aut puer aut juvenis deposui. Imminutá tamen est ætate, et longâ desidiâ, quæ juvenilem quoque animum dissolvit. Nam si qua ei commisi intra annos proximè elapsos, sic predidit, ut, etiamsi sæpius ingerantur, toties tanquam noya audiam. Sen. Lib. i. controv,

Hortensius in auctione persedit totum diem ; et vespere recensuit omnes res, et pretia, et emptores ordine suo, ita ut in nullo falleretur. Ibid.

Quidam recitatum à poëtâ carmen novum, suum esse dixit, et protinus memoriâ recitavit; cum ille, cujus carmen erat, hoc facere non posset. Ibid.

« PredošláPokračovať »