Obrázky na stránke
PDF
ePub

SELECTÆ

E

PROFANIS SCRIPTORIBUS

HISTORIE.

LIBER PRIMUS.

DE DEO.

CAPUT I.

Consensus populorum omnium probat Deum

esse.

Animal nullum est præter hominem, quod habeat notitiam aliquam Dei. At inter homines gens nulla est tam fera, quæ non sciat Deum esse habendum, etiamsi ignoret qualem habere deceat. Quoniam verò in re omni consensio firma gentium omnium est vox naturæ, et argumentum veritatis; confitendum est numen aliquod divinum esse. Cicero 1 De legib. n. 14. 1 Tuscul. n. 43,

44.

2. Consuetudo disputandi contra Deos est mala et impia, sive id fit seriò, sive simulatè. Itaque cùm Protagoras, sophista maximus temporibus suis, posuisset in principio libri cujusquam, se dubitare an Dii essent; jussu

B

Atheniensium exterminatus est ex urbe eorum atque agro, librique ejus combusti sunt in concione. Ferunt quoque talentum argenti fuisse propositum præmium ei qui illum occidisset. Sic etiam dubitatio de Diis non potuit pœnam effugere. Seneca Epist. 117. Cicer. 2 De nat. n. 62. De nat. n. 29. 63. Diod. Sic. l. xiii.

CAPUT II.

Agnoscimus Deum ex operibus ejus.

1

1. Quis est tam vecors, qui, cùm suspexerit in cœlum, non sentiat Deum esse? Cicero 1 Tusc. n. 70. De arusp, resp. n. 19. 2 De Divin. n. 148. 2 De nat. 15, et 90.

Pulchritudo mundi, ordo rerum cœlestium, conversio solis, lunæ, siderumque omnium, indicant satis aspectu ipso ea omnia non esse fortuita: et cogunt nos confiteri naturam esse aliquam præstantem æternamque, quæ, sit admiranda humano generi. Ibid.

2. Quemadmodum, si quis venerit in ædes aliquas, aut in gymnasium, videritque ibi distinctionem rerum omnium, ordinem, disciplinam; intelliget aliquem esse profectò, qui præsit, et cui pareatur; sic si quis intueatur motus perpetuos et certos, vicissitudines, ordines rerum cœlestium tot tantarumque; necesse esse ut fateatur hæc cuncta gubernari à mente aliquâ. Cùm autem nec mens nec potestas humana possit hoc efficere; Deus unus potest esse architectus et rector tanti operis ac muneris. Ibid.

CAPUT III.

Natura Dei est optima et præstantissima.

1. Sententiæ veterum philosophorum de naturâ Dei fuerunt variæ atque inter se dissidentes; quas longum ac difficile esset dinumerare. Naturâ duce intelligebant Deum esse: sed non conveniebat inter illos, quid Deus esset. Itaque cùm tyrannus Hiero quæsivisset è Simonide, non solùm poëtâ suavi, verùm etiam viro doc

to sapienteque, quid Deus esset; postulavit sibi diem unum ad deliberandum. Cùm idem quæreretur postridie ex eo, petivit biduum, et deinceps sæpiùs duplicavit numerum. Admirans Hiero requisivit cur ita faceret: Quia, inquit, res videtur mihi tantò obscurior, quantò diutiùs eam considero. Cicer. 1 De nat. n. 121. Ibid. n. 4, 5. Ibid. n. 60.

2. Si, cùm intramus templa, solemus esse compositi animo, habitu, incessuque: si accessuri ad sacrificium, submittimus vultum, aptamus togam, et studemus omni modo significare modestiam ;. debemus quoque dis putare verecundè de naturâ Deorum, ne affirmemus aliquid temerè. Seneca Quæst. 7. c. 30.

Non possumus loqui rectè de numine divino, nisi simus illustrati lumine ejus. Nam numen divinum est fons luminis, sicut et bonitatis. Jamblic. de myster. c.

18.

3. Deus non potest intelligi alio modo, nisi mens quædam libera, segregata à materiâ, omnia sentiens et movens. Simplic. in Epict.

Quid interest inter naturam Dei, et nostram? Pars melior nostri est animus: in illo pars nulla extra animum, totus est ratio. Effugit oculos, visendus est cogitatione. Cicer. 1. Tusc. n. 66. Senec. 1 Quast. præfat. 7. c. 30.

4. Quomodo possumus intelligere Deum, nisi sempiternum? Natura, quæ dedit nobis notionem Deorum, insculpsit quoque in mentibus, ut credamus eos æternos et beatos. Thales interrogatus, quid esset Deus? Quod, inquit, caret initio et fine. Cic. 1 De nat. n. 25. et 45. Diog. Lairt. in Thal.

5. Nihil est quod dem sine labore ullo. ventur mente ipsâ ac

Deus non possit efficere, et quiEtenim ut membra hominum movoluntate, sine contentione ullâ; sic omnia possunt fieri, .moveri, mutari, numine Deorum. Cicer. 3 De nat. n. 92.

6. Quocumque flexeris te, habebis ibi Deum occurrentem tibi nihil vacat ab illo, ipse implet opus suum. Senec. 4 Benef. c. 8.

7. Commoda quibus utimur, lux quâ fruimur, spiritus quem ducimus, dantur nobis et impertiuntur à Deo. Cic. pro Ros.

Dii fundunt munera sine intermissione diebus ac noctibus. Beneficia illorum nunc offeruntur ultro, nunc

dantur orantibus. Quis est qui non senserit munificentiam Deorum? Nemo est expers beneficiorum cœlestium: nemo est, ad quem non aliquid manaverit ex fonte illo benignissimo. Am. n. 131. Senec. 4 Benef. c. iii. 4.

CAPUT IV.

Deus regit ac videt cuncta.

1. Mundus administratur providentiâ Deorum, iidemque consulunt rebus humanis, nec solùm universis, verùm etiam singulis. Cic. 1. Divin. n. 117.

Hoc sit persuasum hominibus omnibus, Deos esse dominos ac moderatores rerum omnium, et ea, quæ gerantur, geri numine ac judicio eorum: eosdem intueri, quali mente quisque sit, et habere rationem piorum atque impiorum. Si mentes fuerint imbute his opinionibus, metus supplicii divini revocabit multos à scelere. 2 De leg. n. 15.

2. Ne quis putet se lucrari quicquam, si non habebit aliquem conscium delicti sui. Nam ille, in cujus conspectu vivimus, scit omnia. Patemus Deo: approbemus nos ei. Senec. apud Lactant l. vi.

Vivendum est, tanquam vivamus in conspectu cmnium cogitandum est, tanquam aliquis possit inspicere in pectus intimum; et potest. Nam quid prodest aliquid esse absconditum hominibus? Nihil clausum est Deo: interest animis nostris, et intervenit cogitationibus mediis, imò nunquam discedit. Senec. Epist. 85.

Qui crediderit Deum inspicere cuncta, non peccabit neque clanculùm, neque apertè. Democrat. sentent.

3. Cùm Thales interrogaretur an facta hominum fullerent Deos: Illos ne cogitata quidem fallunt, inquit. Admonuit nos hoc responso, ut vellemus habere non solùm manus puras, sed etiam mentes, cùm numen cœleste ad sit cogitationibus nostris secretis. Sextus Pythagoricus dixit simili sententiâ: Agens injustè nequaquam latebis Deum, et ne cogitans quidem. Valer. l. iii. c. 2. Sexti sen

tent.

« PredošláPokračovať »