Obrázky na stránke
PDF
ePub

multitudo premeretur ab iis qui majores opes habebant, confugiebant ad unum aliquem, de cujus justitiâ et prudentia magna erat opinio: qui cùm prohiberet ab injuriâ tenuiores, summos et infimos æquo imperio regebat. Eadem fuit constituendarum legum causa, quæ regum.

Inventæ enim leges sunt, quæ cum omnibus semper unî atque eâdem voce loquerentur. Cicer. 2 Offic. p. 33. 41.

2. Laudabat Agesilaus Lacedæmoniorum rex justitiam, ut virtutum omnium principem, affirmabatque nullum esse fortitudini locum sine justitiâ. Cùm ei dicerent quidam à magnu rege Persarum aliquid imperari: An, inquit, ille major Agesliao est, si non sit justior ? rectè quidem sentiens magnitudinem esse metiendam justitiâ, quasi regiâ regulâ. Plut. in Agesil.

Dicente quodam coram rege Antigono, Regibus omfiią honesta et justa esse : subjecit rex: Omnino barbaroruni, quidem regibus, nobis vero sola honesta firo honestis, sola justa pro justis habenda sunt. Plut. Apoph.

Cùm Trajanus præfecto militum prætorianorum gladium daret, quo is cingendus erat ad custodiam imperatoris : educto eo è vaginá, et in altum sublato : Accipe, inquit, gladium hunc, ut eo, si justè imperem, pro me utaris: sin malè, contra me. Quoniam moderatorem omnium peccare minùs fas est, quàm cæteros. Dio. 78. A. Vict.

3. Æthiopes pietatem et justitiam maximè colebant. dibus eorum nullæ erant fores : quumque in viis publicis multa jacerent, nemo quidquam eorum surripiebat. Celtæ quoque fores ædium nunquam occlusas habebant. Nicol, Damasc.

Interrogatus Leonides rex Lacedæmoniorum in qui urbe quis maximè tutus esset? Ubi, inquit, justitia polleat, et injustitia jaceat. Plut. Apoph.

4. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuendi. Itaque cùm coram Agide Lacedæmoniorum rege laudarentur Elei, quòd in Olympicis certaminibus justi judices essent: Quid inirum, inquit, faciunt, si quarto quoque anno per unum diem justitiú, utuntur ? Justinian. Plut. Apopi.

5. Nemo justus esse potest, qui quidquam æquitati anteponit. Cic. 2 Offic, n. 38.

Quo tempore Callicratidas, Lacedæmoniorum classi prefectus, pecuniâ maximè indigebat ad annonam nautis comparandam ; accessêre ad eum quidain amici Lysan

dri, et oblatis talentis quinquaginta, postulaverunt unum quendam ex inimicis sibi condonari necandum. Quos ille, quia æquitatem pecuniæ anteponebat, valere jussit. Aderat tum Cleander: qui cùm dixisset : Ego verò oblatam pecuniam accepissem, si Callicratidas fuissem. Et ego, reso pondit Callicratidas, si Cleander.

Sic Alexander magnus Parmenioni suadenti, ut acciperet pecuniam . Dario oblatam ad redimendam pacem, respondit: Et ego pecuniam, quàm gloriam, mallem, si Parmenio essem. Plut. Apoph. Q. Curt. l. iv. c. 11.

Vir bonus, quod honestè se facturum putaverit, faciet, etiamsi laboriosum erit: faciet, etiamsi damnosum erit : faciet, etiamsi periculosum erit. Rursus quod turpe erit, non faciet, etiamsi pecuniam afferet, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam. Ab honesto nullâ le deterrebitur, ad turpia nullâ spe invitabitur. Senec. Epist. 76.

CAPUT IV.

Communi utilitati consulere debemus.

1. Sumus ad justitiam nati: neque opinione, sed naturâ, constitutum est jus. Cic. 1 de leg. n. 2.

Justitia versatur in hominum societate tuendâ, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide, 1 Offic. 14.

Justitiæ primum munus est, ne cui quis noceat, deinde ut communibus utatur, tanquam communibus: privatis, ut suis. Sunt privata nulla naturâ : sed 'quia aliquid eorum, quæ naturâ fuerant communia, obtigit cuique hominum variâ ratione, id quisque teneat. Si sibi plùs eo appetet, violabit jus humanæ societatis. n. 20.

Quoniam (ut præclarè scriptum est à Platone) non nobis solùm nati sumus, sed etiam patriæ, parentibus, amicis, cæterisque hominibus; et quæ in terris gignuntur, ad usum omnium hominum creantur: in hoc naturamı debemus sequi, et communi utilitati consulere mutatione officiorum, dando et accipiendo ; devincireque tum opera tum facultatibus hominum inter homines societatem. n.21.

2. Quantulum est ei non nocere, cui debeas etiam prodesse! Parva laus est, si homo mansuetus homini est, si naufrago manum porrigit, erranti viam monstrat, cum

esuriente panem suum dividit. Membra sumus corporis magni. Natura nos cognatos edidit. Hæc nobis amorem indidit mutuum, et sociabiles fecit : illa æquum justumque composuit : ex illius constitutione miserius est nocere, quam lædi; et illius imperio paratæ sunt omnium manus ad se invicem juvandos. Itaque ille Terentianus versus in pectore et in ore sit : Homo sum, humani nihil à me alienum puto.

Sen. Ep. 95. 3. Si hoc natura præscribit, ut homo homini, quicumque sit, consulat, ob eam causam quòd is homo sit; certè violare alterum lege naturæ prohibemur. Cic. 3 Offic. 37.

Ut, si in corpore humano unumquodque membrum proximi membri vires atque valetudinem ad se traduceret, debilitari et interire totum corpus necesse esset; sic, si unusquisque nostrûm rapiat ad se commoda aliorum, detrahatque quod cuique possit, emolumenti sui gratiâ, societas hominum et communitas evertatur necesse est. n. 22.

Concessum est, non repugnante naturâ, ut quisque sibi malit acquirere, quàm alteri, quod pertineat ad usum vitæ ; at illud natura non patitur, ut aliorum spoliis nostras facultates, opes, copias augeamus.

Chrysippus hoc scitè dixit, ut multa : Qui stadium currit, eniti et contendere debet quàm maximè possit, ut vincat: supplantare eum, quicum certet, aut manu depellere, nullo modo debet. Sic in vitâ non iniquum est, sibi quemque petere, quod ad usum pertineat : alteri deripere, jus non est.

n. 42. 4. Forsitan quispiam dixerit : Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, auferet cibum homini ad nullam bem utili? Minimè verò. Non enim cuiquam vita sua Xotior esse debet, quàm animi talis affectio, neminem ut iolet commodi sui causâ. Et suum cuique incommoum ferendum est potiùs, quàm de alterius commodis etrahendum. n. 29 et 30.

Non solum natura, sed etiam legibus populorum, constitutum est, ut non liceat sui commodi causâ nocere ulteri. Hoc enim spectant leges, hoc volunt, incolumem sse civium conjunctionem : et, si qui eam dirimunt, eos torte, exilio, vinculis, damno, coërcent. n. 5.

CAPUT V.

Ipsa peccandi voluntas peccatum est.

1. Me quidem judice, non is solus malus est, qui injuriam fecit, sed et qui facere in animo habuit. Ælian. 1. xiv. c. 28.

Potest aliquis nocens fieri, quamvis non nocuerit. Omnia scelera perfecta sunt, quantùm satis est culpæ, etiam ante effectum operis : latro antequam manus inquiDet, latro est. Senec. de Const. C. 7. Benef. l. v. c. 14. quia, ut ait P. Syrus:

Exeritur opere nequitia, non incipit.

Vir probus, aut improbus, non ex operibus tantùm, sed etiam ex voluntate spectatur. Democr. Sentent.

Bonus est, non qui non injuriam facit, sed qui ne vult quidem, Stobæus Serm. 9.

2. Fuit Lacedæmone civis nomine Glaucus, cujus justitia maximè celebrabatur. Itaque grandem pecuniæ summam ejus fidei credere non dubitavit civis quidam Milesius. Eam pecuniam repetentibus postea mortui Milesii liberis, retinere in animo habuit Glaucus, et oraculum Apollinis consuluit, an interposito jurejurando abnegare posset depositum apud se auri pondus. Respondit Pythia, ipsum daturum pænas graves propter hanc retinendi depositi voluntatem. Ille pænarum metu deterritus à scelere, non justitiæ studio inductus, depositam apud se pecuniam restituit. Verùm in cogitati sceleris poenam cum totâ prole et domo interiit. Ipsam quippe peccandi voluntatem superi plectuni : quia qui scelus pectore deliberatum concepit, perinde nocens est, ac si illud admisisset. Herodot. l. vi.

Has patitur pænas peccandi sola voluntas:
Nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
Facủi crimen habet. Juv. Sat. xiii. ver. 195..

3. Aristides ille. justus, interrogatus quid justum esset? Aliena non concupiscere, respondit Stobaus, Serm. is.

Naturæ, quæ lex est divina et humana, parere qui volet, numquam committet ut alienum appetat. Cic. 3 Offic. 23.

Inimicus est, non solùm qui injuriam infert, sed etiam qui de inferendâ cogitat. Democr. Sentent.

Vestalis incesta est etiam sine stupro, quæ cupit stuprum. Senec. l. vi. Excerpt. controv.

Potestne fieri, ut, qui Jovi amicus fuerat, rem aliquam iniquam concupiscat, aut turpe aliquid cogitet? Dio. Chrys. Orat. iv.

Vir bonus non modò facere, sed ne cogitare quidem quidquam audebit, quod non possit prædicare. Cic. 3 Offic. 77.

4. Bene præcipiunt, qui vetant quidquam agere, quod dubites æquum sit, an iniquum. 1 Offic. 30.

Turpissimum est non modò pluris putare quod utile videatur, quàm quod honestum ; sed hæc etiam inter se comparare, et in his addubitare. n. 18.

Est totum sceleratum et impium genus eorum homirum, qui deliberant, utrùm id sequantur, quod honestum esse videant, an se scelere contaminent : in ipsâ enim dubitatione et deliberatione facinus inest, etiamsi ad scelus non pervenerint. Ergo ea omnino deliberanda non sunt, in quibus est turpis ipsa deliberatio. n. 37.

5. Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas : ab hâc enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit : ab hoc enim est voluntas. Senac. Ep. 95.

CAPUT VI.

Qui solo metu à peccato abstinet, non est

innocens.

1. Non dicendus est justus, quisquis non infert inrjuriam : sed qui inferre impunè cùm possit, libenter abstinet. Philem.

Non metu, sed officii causâ, peccatis abstinendum. Democr. Sentent.

Quidam parum curant, spontène, an metu, legibus pareant. Verùm non minùs fur est, qui metu à furto abstinet, furfum ipsum non perosus nec damnans, quàm

« PredošláPokračovať »