Obrázky na stránke
PDF
ePub

ea magis illam adsequebatur.

Sallust. Catilin. c. 54.

Patercul. l. ii. c. 35.

2. Inveniuntur qui honesta in mercedem colant, et quibus non placeat virtus gratuita. At nihil habet illa in se magnificum, si quidquam venale habet. Quid enim est turpius, quàm aliquem computare quâ mercede sit vir bonus? Calcatis utilitatibus ad virtutem eundum est quocumque vocavit, quocumque misit, sine respectu rei familiaris. Interdum etiam sine ulla sanguinis sui parsimoniâ vadendum: nec unquam imperium ejus detrectandum. Quid consequar, inquis, si hoc gratis fecero? Quod feceris: Rerum honestarum pretium in ipsis est. Si non ipso honesto movemur, ut boni viri simus, sed utilitate aliquâ atque fructu, callidi sumus, non boni. Senec. 4. Benef. c. 1. Cicer. 1 de leg. n. 41.

Injustissimum est, justitiæ mercedem quærere. Reliquæ quoque virtutes per se colendæ sunt, et in iis sequi officium debemus, non fructum. Nam ut quisque maximè refert ad suum commodum quæcumque agit, ita minimè est vir bonus. Cicer. I de leg. n. 48. et. 49. Verum, ut olim querebatur Ovidius,

Non facilè invenias multis è millibus unum

Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recti, facti si præmia desint,
Non movet, et gratis pœnitet esse probum.
Nil, nisi quod prodest, carum est.

De Ponto, Lib. ii. Eleg. 3.

CAPUT III.

Omni ratione colenda et retinenda justitia est.

Cic. 2 Offic. n. 42.

1. Quanquam omnis virtus nos ad se allicit, facitque ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur: tamen justitia et liberalitas id maximè efficit. Cicer. 1 Offic. n.

56.

Justis hominibus ita fides habetur, ut nulla sit in his fraudis injuriæque suspicio. Itaque his salutem nostram, fortunas, liberos rectissimè committi arbitramur. Mihi quidem videntur bene morati reges olim fuisse constituti ab hominibus, justitiæ fruenda causâ. Nam cùm inops

multitudo premeretur ab iis qui majores opes habebant, confugiebant ad unum aliquem, de cujus justitiâ et prudentia magna erat opinio: qui cùm prohiberet ab injuria tenuiores, summos et infimos æquo imperio regebat. Eadem fuit constituendarum legum causa, quæ regum. Inventæ enim leges sunt, quæ cum omnibus semper unâ atque eâdem voce loquerentur. Cicer. 2 Offic. n. 33. 41.

2. Laudabat Agesilaus Lacedæmoniorum rex justitiam, ut virtutum omnium principem, affirmabatque nullum esse fortitudini locum sine justitiâ. Cùm ei dicerent quidam à magno rege Persarum aliquid imperari: An, inquit, ille major Agesliao est, si non sit justior? rectè quidem sentiens magnitudinem esse metiendam justitiâ, quasi regiâ regulâ. Plut. in Agesil.

Dicente quodam coram rege Antigono, Regibus omnia honesta et justa esse: subjecit rex: Omnino barbarcrum quidem regibus, nobis vero sola honesta pro honestis, sola justa pro justis habenda sunt. Plut. Apoph..

Cùm Trajanus præfecto militum prætorianorum gladium daret, quo is cingendus erat ad custodiam imperatoris: educto eo è vaginá, et in altum sublato: Accipe, inquit, gladium hunc, ut eo, si justè imperem, pro me utaris: sin male, contra me. Quoniam moderatorem omnium peccare minùs fas est, quàm cæteros. Dio. 78. A. Vict.

3. Ethiopes pietatem et justitiam maximè colebant. Edibus eorum nullæ erant fores: quúmque in viis publicis multa jacerent, nemo quidquam eorum surripiebat. Celtæ quoque fores ædium nunquam occlusas habebant. Nicol, Damasc.

Interrogatus Leonides rex Lacedæmoniorum in qui urbe quis maximè tutus esset? Ubi, inquit, justitia polleat, et injustitia jaceat. Plut. Apoph.

4. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuendi. Itaque cùm coram Agide Lacedæmoniorum rege laudarentur Elei, quòd in Olym picis certaminibus justi judices essent: Quid mirum, inquit, faciunt, si quarto quoque anno per unum diem justitia, utuntur? Justinian. Plut. Apoph.

5. Nemo justus esse potest, qui quidquam æquitati anteponit. Cic. 2 Offic. n. 38.

Quo tempore Callicratidas, Lacedæmoniorum classi prefectus, pecuniâ maximè indigebat ad annonam nautis comparandam; accessêre ad eum quidam amici Lysan

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

multitudo premeretur ab iis qui majores opes habebant, confugiebant ad unum aliquem, de cujus justitiâ et prudentia magna erat opinio: qui cùm prohiberet ab injuriâ tenuiores, summos et infimos æquo imperio regebat. Eadem fuit constituendarum legum causa, quæ regum. Inventæ enim leges sunt, quæ cum omnibus semper unî atque eâdem voce loquerentur. Cicer. 2 Offic. n. 33. 41.

2. Laudabat Agesilaus Lacedæmoniorum rex justitiam, ut virtutum omnium principem, affirmabatque nullum esse fortitudini locum sine justitiâ. Cùm ei dicerent quidam à magno rege Persarum aliquid imperari: An, inquit, ille major Agesliao est, si non sit justior? rectè quidem sentiens magnitudinem esse metiendam justitiâ, quasi regiâ regulâ. Plut. in Agesil.

Dicente quodam coram rege Antigono, Regibus omria honesta et justa esse: subjecit rex: Omnino barbarcrum quidem regibus, nobis vero sola honesta pro honestis, sola justa pro justis habenda sunt. Plut. Apoph.

Cùm Trajanus præfecto militum prætorianorum gladium daret, quo is cingendus erat ad custodiam imperatoris: educto eo è vaginá, et in altum sublato: Accipe, inquit, gladium hunc, ut eo, si justè imperem, pro me utaris: sin malè, contra me. Quoniam moderatorem omnium peccare minùs fas est, quàm cæteros.

Dio. 78. A. Vict.

3. Ethiopes pietatem et justitiam maximè colebant. Edibus eorum nullæ erant fores: quúmque in viis publicis multa jacerent, nemo quidquam eorum surripiebat. Celtæ quoque fores ædium nunquam occlusas habebant. Nicol, Damasc.

Interrogatus Leonides rex Lacedæmoniorum in quâ urbe quis maximè tutus esset? Ubi, inquit, justitia polleat, et injustitia jaceat. Plut. Apoph.

4. Justitia est constans et perpetua voluntas jus suum unicuique tribuendi. Itaque cùm coram Agide Lacedæmoniorum rege laudarentur Elei, quòd in Olympicis certaminibus justi judices essent: Quid mirum, inquit, faciunt, si quarto quoque anno per unum diem justitia, utuntur? Justinian. Plut. Apoph.

5. Nemo justus esse potest, qui quidquam æquitati anteponit. Cic. 2 Offic. n. 38.

Quo tempore Callicratidas, Lacedæmoniorum classi prefectus, pecuniâ maximè indigebat ad annonam nautis comparandam; accessêre ad eum quidam amici Lysan

dri, et oblatis talentis quinquaginta, postulaverunt unum quendam ex inimicis sibi condonari necandum. Quos ille, quia æquitatem pecuniæ anteponebat, valere jussit. Aderat tum Cleander: qui cùm dixisset: Ego verò oblatam pecuniam accepissem, si Callicratidas fuissem. Et ego, respondit Callicratidas, si Cleander. Sic Alexander magnus Parmenioni suadenti, ut acciperet pecuniam à Dario oblatam ad redimendam pacem, respondit: Et ego pecuniam, quàm gloriam, mallem, si Parmenio essem. Plut. Apoph. Q. Curt. 1. iv. c. 11.

Vir bonus, quod honestè se facturum putaverit, faciet, etiamsi laboriosum erit: faciet, etiamsi damnosum erit : faciet, etiamsi periculosum erit. Rursus quod turpe erit, non faciet, etiamsi pecuniam afferet, etiamsi voluptatem, etiamsi potentiam. Ab honesto nullâ re deterrebitur, ad turpia nullâ spe invitabitur. Senec. Epist. 76.

CAPUT IV.

Communi utilitati consulere debemus.

1. Sumus ad justitiam nati: neque opinione, sed naturâ, constitutum est jus. Cic. 1 de leg. n. 2.

Justitia versatur in hominum societate tuendâ, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide, 1 Offic. 14.

Justitiæ primum munus est, ne cui quis noceat, deinde ut communibus utatur, tanquam communibus: privatis, ut suis. Sunt privata nulla natura: sed quia aliquid eorum, quæ naturâ fuerant communia, obtigit cuique hominum variâ ratione, id quisque teneat. Si sibi plùs eo appetet, violabit jus humanæ societatis. n. 20.

Quoniam (ut præclarè scriptum est à Platone) non nobis solùm nati sumus, sed etiam patriæ, parentibus, amicis, cæterisque hominibus; et quæ in terris gignuntur, ad usum omnium hominum creantur: in hoc naturam debemus sequi, et communi utilitati consulere mutatione officiorum, dando et accipiendo; devincireque tum operâ tum facultatibus hominum inter homines societatem. n. 21.

2. Quantulum est ei non nocere, cui debeas etiam: prodesse! Parva laus est, si homo mansuetus homini est, si naufrago manum porrigit, erranti viam monstrat, cum

« PredošláPokračovať »