Obrázky na stránke
PDF
ePub

Usurpabatque sæpius quod à quibusdam sive Judæis sive Christianis audierat, aut per præconem inclamari jubebat, quum aliquem puniret : Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris. Quam sententiam usque adeò dilexit, ut et in palatio et in publicis operibus præscribi juberet. Lamprid. in A. Sever. 6.151.

2. Ab alio expectes, alteri quod feceris. P. Syrus.

Syracusis pulsus à Dionysio tyranno Dion, petierat Megaram. Ubi cum 'Theodorum principem hujus urbis domi convenire vellet, neque admitteretur, diu ante fores retentus ; dixit comiti suo : Patienter hoc ferendum est : forsitan enim et n08,. cùm in gradu dignitatis nostræ essemus, aliquid tale fecimus. Quà tranquillitate animi ipse sibi conditionem exilii placidiorem reddidit. Valer. l. iy. 6.1.

3. Vulpes ad cænam dicitur ciconiam
Prior invitâsse, et illi in patina liquidam
Posuisse sorbitionem, quam nullo modo
Gustare esuriens potuerit ciconia :
Quæ vulpem quum revocâsset, intrito cibo
Plenam lagenam posuit: huic rostrum inserens
Satiatur ipsa, et torquet convivam fame :
Quæ cùm lagenæ frustrà collum lamberet,
Peregrinam sic.locutam volucrem accepimus :
Sua quisque exemjila debet æquo animo pati..

Phædr. l. i. Fab. 26.

CAPUT XI.

Injuriam pati satius est quam facere.

Agis Lacedæmoniorum rex ultimus, ex insidiis captus et indictâ causâ ab Ephoris damnatus, cùm ad la- . queum abduceretur, conspiceretque, quendam ex mainis tris flentem: Desine, inquit, o homo, meam vicem flere. Nam sic iniquè et contra leges moriens, superior feliciorque sum iis qui mihi vitam eripi jubent. Hæc locutus, ultro collum laqueo induit. Plut. Apoph.

Athenienses, quos multis beneficiis affecerat, ingratos expertus Phocion, in concionem prodiit, et sapicntissimè dixit: Malo à vobis, Athenienses, malum accipere, quàm ipse vobis malum inferre. Ælian, l. ii...C..16.

CAPUT XII.

Quod meum non est, redeat ad dominum.

Pythagoricus quidam emerat à sutore calceos, rem magnam, non præsentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam, pretium soluturus. Quam cùm clausam invenisset, et ostium diu pulsaret, fuit qui diceret : Quid perdis operam tuam? Sutor ille, quem quæris, elatus et combustus est. Quod nobis molestum esse potest, qui in æternum nostros amittimus: tibi miriniè, qui scis futurum ut ille renascatur. Quibus verbis jocabatur in Pythagoricum, qui metempsychosim, hoc est, migrationem animarum in alia corpora, fieri credebat. At philosophus noster tres aut quatuor denarios, quod pretium calceorum attulerat, non invitus domum retulit, subinde manu concutiens. Deinde cum intellexisset arrisisse sibi illud lucelluin; reprehendens hanc suam non reddendi tacitam, ait ipst sibi : Sutor ille tibi, vivát. Iru redde quod debes. Rediit ergo ad eandem tabernam, et per claustrum quâ parte riinam invenit, quatuor denarios inseruit ac misit, pænas à se exigens improbæ cupiditatis, ne alieno assuesceret. Senec. 7. Benef. c. 20 et 21.

CAPUT XIII. :

Verbis non minùs, quàm factis, fit injuria. .

Maledicus à malefico non distat, nisi occasione. Quintil, l. xii. c. 9.

Famæ damna majora sunt, quàm quæ æstimari possint. Livius, l. ii. Ca 92.

Nihil est tam volucre quàm maledictum : nihil faciliùs emittitur, nihil citius excipitur, nihil latiùs dissipatur. Cicer. pro. Planc. n. 57.

Providendum est in primis, ne sermo noster indicet vitium aliquod inesse in moribus nostris. Quod maximè solet evenire, cùm joco, aut seriò, de absentibus, detrahendi causâ, maledicè contumelioséque dicitur. Cicer. 1 Offic. No 134.

..........Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos
Qui captat risus hominumn, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit ; hic niger est; hunc tu, Romane, caveto.

Horat. l. i. Sat, 4.
Lingua est maliloquax mentis indicium malæ.
Difficilem oportet aurem habere ad crimina.
In judicando criminosa est celeritas. P. Syrus.

Cæca invidia est, nec quidquam aliud scit, quàm detrectare virtutes. Livius, l. xxxviii. c. 49.

2 Cùm Mardonius Xerxem ad bellum Græcis inferendum excitaret, deprimendo eorum in armis virtutem, . jisque detrahendo : Artabanus ei respondit longa oratione, in quâ hæc dixit de alienæ famiæ detractione feu calumnia. Res est teterrima alienæ famæ detractio: in quâ duo sunt qui injuriam faciunt, unus cui injuria fit. Qui enim detrahit, injurius est, quòd accusat non præsentem. Injurius quoque est qui credit detrabenti, antequam rem compertam habeat. Sic absenti fit duplex injuria : ab altero enim in simulatur ut malus, ab altero talis temerè putatur. He.. rodot. l. vii.

CAPUT XIV.

Ex omni vita simulatio dissimulatioque tola

lenda est.

1. Cùm duobus modis, vi aut fraude, fiat injuria; fraus, quasi vulpecult, videtur, vis leonis: sed fraus odio digna majore. Injuria autem nulla capitalior est, quàm eorum, qui, cùm maximè fallunt, dant operam ut viri boni videantur. Cicer. 1. Offic, n. 23..

Bonitatis verba imitari, major malitia.
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.

P. Syrus. C. Canius, eques Romanus, homo nec infacetus, et satis literatus, cùin se contulisset Syracusas, otiandi causâ ; dictitabat se emere velle hortulos aliquos, quò invitare amicos, et ubi oblectare se sine interpellatoribus, posset. Quod cùm percrebuisset ; Pythius quidam, qui ar

gentariam faciebat Syracusis, dixit ei hortos quidem suos non esse venales, sed licere illi uti iis, si vellet, ut suis. Et simal invitavit eum in hortos ad cænam in posterum diem. Cùm ille promisisset, tum Pythius, qui, ut argentarius, erat apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se vocavit, et ab his petivit, ut ante hortulos suos postridiè piscarentur.

Ad coenam tempore venit Canius. Opiparè paratum erat convivium: cymbarum ante oculos multitudo : piscatorum quisque, quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius: Quæso, inquit, quid est hoc, Pythi ? tantumne piscium, tansumne cymbarum? Et ille: quid mirum ? inquit. Quidquid est piscium Syracua sis, in hoc loco est : hîc aquatio : hâc villa isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate, contendit à Pythio ut hortos venderet. Gravatè ille primò rem accipere est visus. Impetrat tandem Canius. Emit hortos homo cupidus et locuples, tanti quanti voluit Pythius, et emit instructos: negotium conficit.

Invitat in hortos Canius postridie familiares suos : venit ipse maturè: cymbam nullam videt. Quærit ex proximo vicino, num ferize quædam piscatorum essent, quòd nullos videret? Nulle quod sciam, inquit ille, hodie piscatorum ferie sunt: sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid faceret ? Nondum enim erant latæ leges adversus eos qui dolo malo agerent. Cic. 3 Offic. n. 14.

2. Omnes aliud agentes, aliud simulantes, ut Pythius, 'perfidi, improbi, malitiosi sunt. Nam ex omni vită simulatio dissimulatione tollenda est. Et ratio postulat ne quid insidiosè, ne quid simulatè, ne quid fallaciter fiat. Itaque vir bonus, nec ut emat meliùs, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit. Si verò vir bonus est qui prodest quibus potest, nocet nemini; certè virum bonum non facilè reperiemus. n. 60. 68. 64.

Quædam video, propter depravationem consuetudinis, neque more turpia haberi, neque jure civili sanciri : at nature lege sancita sunt.

n. 69.

CAPUT XV.

Improbi hominis est mendacio fallere.

Cicero pro Muræn. n. 62,

1. Vera dicere, justum est ; mentiri verò, injustum. Plato de Justo.

In virum bonum non cadit mențiri emolumenti sui causâ. Cic. 3 Offic. 81.

Qui mentitur, fallit quantum in se est. Vir bonus præstare debet ne mentiatur. A. Gell. l. x. c. ll.

Volumus viros fortes et magnanimos, eosdem esse bonos, et siniplices, veritatis amicos, miniméque falaces. Quæ virtutes ad justitiam pertinent. Itaque Aristides apud Athenienses, et Epaminondas apud Thebanos, tam alieni à mendacio et tam veritatis diligentes fuisse traduntur, ut ne joco quidem unquam mentirentur. Et Atticus ille, quicum Cicero vixit conjunctissim, mendacium neque dicebat, neque pati poterat, Illum odi, aiebat Achilles, æquè ac portas Plutonis, qui aliud quidem recondit in mente, aliud verò dicit, Cicer. Offic. n. 63. Plut. in Arist. C. Nepos in Epam. et in Attic. Plut. Iliad. 1. ix. ver. 310.

2. Quid est in quo maximè elaborare debemus ? Ut mens sit justa, oratio mendacii expers. Hoc viri boni proprium est, nihil à veritate alienum loqui ut et nihil à justitiâ alienum exsequi. M. Anton. l. iii. sect. 16. et le iv. sect. 33.

Qui injuste agit, impiè agit. Cùm enim natura homines ediderit, ut sibi invicem prosint, nec ullâ ratione obsint ; qui hoc naturæ placitum violat, adversùs eam est impius. Eadem natura veritas quoque nuncupatur ; estque prima omnium, quæ vera sunt, causa.

Itaque qui sciens volensque mentitur, impiè agit : quia fallendo injustè agit. Idem, l. ix. sect. l.

Quod verum, simplex, sincerumque est,, id naturæ hominis est aptissimum. Cicer. 1 Offic. n. 13.

3. Assuesce dicere verum, et audire. Sen. Ep. 68.

Assuefaciendi maximè sunt pueri, at vera dicant : mentiri enim servile est, et omnium hominum odio dignum vitium. Eâdem sententiâ dixit Apollonius: Illibea

« PredošláPokračovať »