Obrázky na stránke
PDF
ePub

..........Absentem qui rodit amicum,
Qui non defendit alio culpante, solutos

Qui captat risus hominum, famamque dicacis,
Fingere qui non visa potest, commissa tacere
Qui nequit; hic niger est, hunc tu, Romane, caveto
Horat. l. i. Sat. 4.

Lingua est maliloquax mentis indicium malæ.
Difficilem oportet aurem habere ad crimina.

In judicando criminosa est celeritas. P. Syrus. Cæca invidia est, nec quidquam aliud scit, quàm detrectare virtutes. Livius, l. xxxviii. c. 49.

2 Cùm Mardonius Xerxem ad bellum Græcis infe rendum excitaret, deprimendo eorum in armis virtutem,. iisque detrahendo: Artabanus ei respondit longâ oratione, în quâ hæc dixit de alienæ famæ detractione feu calumniâ. Res est teterrima alienæ famæ detractio: in quâ duo sunt qui injuriam faciunt, unus cui injuria fit. Qui enim detrahit, injurius est, quòd accusat non præsentem. Injurius quoque est qui credit detrahenti, antequam rem compertam habeat. Sic absenti fit duplex injuria: ab altero enim in simulatur ut malus, ab altero talis temerè putatur. Herodot. l. vii..

CAPUT XIV.

Ex omni vita simulatio dissimulatioque tol lenda est.

1. Cùm duobus modis, vi aut fraude, fiat injuria; fraus, quasi vulpecule, videtur, vis léonis: sed fraus odio digna majore. Injuria autem nulla capitalior est, quàm eorum, qui, cùm maximè fallunt, dant operam ut viri boni videantur. Cicer. 1. Offic. n. 23..

Bonitatis verba imitari, major malitia.

Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.

P. Syrus.

C. Canius, eques Romanus, homo nec infacetus, et satis literatus, cùm se contulisset Syracusas, otiandi causâ; dictitabat se emere velle hortulos aliquos, quò invitare amicos, et ubi oblectare se sine interpellatoribus, posset. Quod cùm percrebuisset; Pythius quidam, qui ar

gentariam faciebat Syracusis, dixit ei hortos quidem suos non esse venales, sed licere illi uti iis, si vellet, ut suis. Et simul invitavit eum in hortos ad cœnam in posterum diem. Cùm ille promisisset, tum Pythius, qui, ut argentarius, erat apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se vocavit, et ab his petivit, ut ante hortulos suos postridiè piscarentur.

Ad cœnam tempore venit Canius. Opiparè paratum erat convivium: cymbarum ante oculos multitudo: piscatorum quisque, quod ceperat, afferebat: ante pedes Pythii pisces abjiciebantur. Tum Canius: Quæso, inquit, quid est hoc, Pythi? tantumne piscium, tansumne cymbarum ? Et ille: quid mirum ? inquit. Quidquid est piscium Syracusis, in hoc loco est: hic aquatio: hâc villâ isti carere non possunt. Incensus Canius cupiditate, contendit à Pythio ut hortos venderet. Gravatè ille primò rem accipere est visus. Impetrat tandem Canius. Emit hortos homo cupidus et locuples, tanti quanti voluit Pythius, et emit instructos: negotium conficit.

Invitat in hortos Canius postridie familiares suos: venit ipse maturè: cymbam nullam videt. Quærit ex proximo vicino, num feriæ quædam piscatorum essent, quòd nullos videret? Nulla quod sciam, inquit ille, hodie piscatorum feriæ sunt: sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset. Stomachari Canius. Sed quid faceret? Nondum enim erant latæ leges adversus eos qui dolo malo agerent. Cic. 3 Offic. n. 14.

2. Omnes aliud agentes, aliud simulantes, ut Pythius, perfidi, improbi, malitiosi sunt. Nam ex omni vitâ simulatio dissimulatione tollenda est. Et ratio postulat_ne quid insidiosè, ne quid simulatè, ne quid fallaciter fiat. Itaque vir bonus, nec ut emat meliùs, nec ut vendat, quidquam simulabit aut dissimulabit. Si verò vir bonus est qui prodest quibus potest, nocet nemini; certè virum bonum non facilè reperiemus. n. 60. 68. 64.

Quædam video, propter depravationem consuetudinis, neque more turpia haberi, neque jure civili sanciri : at nature lege sancita sunt.

n. 69.

CAPUT XV.

Improbi hominis est mendacio fallere.

Cicero pro Muræn. n. 62,

1. Vera dicere, justum est; mentiri verò, injustum. Plato de Justo.

In virum bonum non cadit mențiri emolumenti sui causâ. Cic. 3 Offic. 81.

Qui mentitur, fallit quantum in se est. Vir bonus præstare debet ne mentiatur. A. Gell. l. x. c. 11.

Volumus viros fortes et magnanimos, eosdem esse bonos, et simplices, veritatis amicos, miniméque falaces. Quæ virtutes ad justitiam pertinent. Itaque Aristides apud Athenienses, et Epaminondas apud Thebanos, tam alieni à mendacio et tam veritatis diligentes fuisse traduntur, ut ne joco quidem unquam mentirentur. Et Atticus ille, quicum Cicero vixit conjunctissimè, mendacium neque dicebat, neque pati poterat, Illum odi, aiebat Achilles, aquè ac portas Plutonis, qui aliud quidem recondit in mente, aliud verò dicit. Cicer. Offic. n. 63. Plut. in Arist. C. Nepos in Epam. et in Attic. Plut. Iliad. 1. ix. ver. 310.

2. Quid est in quo maximè elaborare debemus? Ut mens sit justa, oratio mendacii expers. Hoc viri boni proprium est, nihil à veritate alienum loqui ut et nihil à justitiâ alienum exsequi. M. Anton. l. iii. sect. 16. et ↳ iv. sect. 33.

Qui injustè agit, impiè agit. Cùm enim natura homines ediderit, ut sibi invicem prosint, nec ullâ ratione obsint ; qui hoc natura placitum violat, adversùs eam est impius. Eadem natura veritas quoque nuncupatur; estque prima omnium, quæ vera sunt, causa. Itaque qui sciens volensque mentitur, impiè agit: quia fallendo injustè agit. Idem, l. ix. sect. 1.

Quod verum, simplex, sincerumque est,, id naturæ hominis est aptissimum. Cicer. 1 Offic. n. 13.

3. Assuesce dicere verum, et audire. Sen. Ep. 68. Assuefaciendi maximè sunt pueri, ut vera dicant: mentiri enim servile est, et omnium hominum odio dignum vitium. Eâdem sententiâ dixit Apollonius: Illibe

rale est mentiri: ingenuum veritas decet. Plut. de Educ. puer. Philos. in Epist. Apoll.

Illiberalis et sordidus vulgò putatur quæstus eorum, qui emunt à mercatoribus quod statim divendant: quia nihil solent proficere, nisi admodum mentiantur. Nec verò quicquam est turpius vanitate, id est, mendacio. Cicer. 1 Offic. n. 150.

Persæ liberos suos à quinto anno ad vicesimum tria edocebant; equitare, sagittas arcu mittere, vera loqui. Turpissimum apud eos habebatur mentiri. Secundùm mendacium, in proximo turpitudinis loco ponebant æs alienum : maximè, quòd qui ære alieno obstringitur, mendacio obnoxius esse soleat, et plerumque verba pro re dare. Herod. l. i.

Justitiam quoque liberi Persarum edocebantur à pueritiâ. Ac quemadmodum pueri in Græciâ in scholas itabant, literarum liberaliumve artium discendarum causâ : sic apud Persas pueri scholas frequentabant, ad accipiendam justitiæ disciplinam. Quam quidem ut citiùs et certiùs discerent, non solùm eorum auribus præcepta justitiæ inculcabantur, sed etiam docebantur justas ferre sententias de iis, quæ inter ipsos exoriebantur, controversiis, et legitimas pro cujusque delicti modo pœnas irrogare. Itaque bonam diei partem impendebant publici justitiæ præceptores in audiendis dijudicandisque puerorum disceptationibus. Xenoph. l. i. Cyrop.

4. Hoc consequuntur mendaces, inquiebat Aristoteles, ut, quum vera dixerint, non illis credatur. Similiter Cicero dixit: Mendaci homini, ne verum quidem dicenti, credere solemus. Diog. Laert. in Arist. Cic. 2 de divin. n.

146.

Tis, qui peccârunt, non facilè delicti venia conceditur, si interrogati deprehendantur mendaces. Xenoph. l. iii. Cyrop.

Quid interest inter perjurum et mendacem? Qui mentiri solet, non longè abest à perjurio. Quem ego, ut mentiatur, inducere possum, eum facilè exorare potero, ut pejeret. Ut poena à Diis immortalibus perjuro constituta est, sic et mendaci. Cicer. pro Rosc. Comoed. n. 46.

Veritas sermo est simplex. Ammian. l. xiv. Veritas vel mendacio corrumpitur, vel silentio. Ibid. 1. xxxi.

CAPUT XVI.

In vitio est, quinon obsistit, si potest, injuriæ.

Injustitiæ genera duo sunt: unum eorum qui inferunt injuriam; alterum eorum qui non propulsant, si possunt, ab iis quibus infertur. Neque enim is tantùm in vitio est, qui injustè facit impetum in quempiam, aliquâ animi perturbatione incitatus: sed etiam qui non obsistit, si potest, injuriæ. Cicer. 1 Offic. n. 23.

2. Hominibus plures solent esse causæ prætermittendæ defensionis aliorum, deserendique officii. Nam inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere nolunt nonnulli; quidam negligentiâ, pigritiâ, inertiâ præpediuntur: alii suis quibusdam studiis occupationibus ve sic impediuntur, ut desertos esse patiuntur eos, quos tutari debeant. Hi omnes, dum altero genere injustitiæ vacant, in alterum incidunt. Communi enim utilitati non serviunt, et in vitæ societatem nihil conferunt studii, nihil operæ, nihil facultatum. n. 27.

3. Apud Egyptios legibus cautum erat, ut, si quis iter faciens videret quempiam à latronibus circumveniri, aut aliquid injuriæ perpeti, nec ei auxilium ferret, cùm posset, morte damnaretur. Si opem dare non posset; rem deferre ad judices et injuriæ auctorem accusatione persequi jubebatur. Quod facere si neglexisset, plagis mulctabatur, et triduum carebat cibo. Diod Sic. l. ii.

Si is qui injuriam non propulsat ab aliis, cùm potest, injustè facit; qualis habendus est is, qui non modò non repellit, sed etiam adjuvat injuriam ? Quidam è Græciâ Romam attulerunt falsum testamentum L. Minutii Basili locupletis hominis. Quod ut faciliùs pro vero accipi posset, scripserant hæredes secum M. Crassum et Q. Hortensium, homines ejusdem ætatis potentissimos; qui cùm illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius culpæ in conscribendo testamento conscii essent; alieni facinoris munusculum non repudiaverunt. Graviter deliquisse mihi quidem videntur, qui etiam veras hæreditates consequuntur, si sint blanditiis et simulatâ amicitiâ quæsita. Cicer. l. iii. Offic. c. 18.

« PredošláPokračovať »