Obrázky na stránke
PDF
ePub

bus non jurantibus fides haberetur, propter vitæ integritatem. Itaque Clinias Pythagoricus, cùm trium talentorum mulctam jurejurando effugere posset, maluit tantæ pecuniæ damnum facere, quàm jurare: cùm tamen non esset falso juraturus. Diodor. l. vi. Diog. Laërt. in Pythag. S. Basil. de legendis lib. Gentil.

Quantum honoris ab Atheniensibus tributum est Xenocrati viro sapientiâ pariter ac sanctitate claro! Qui cùm testimonium publicè dixisset, et, ut mos Græcorum erat, ad aras accederet, jurandi causâ se omnia verè retulisse; unâ voce omnes judices ne is juraret, reclamaverunt; et existimaverunt concedendum esse integritati illius viri, quod non erant sibi postmodum concessuri in dicenda sententiâ : juramentum enim præstiterunt. Valer. 7. ii. c. 10. Cic. pro Balbo, n. 12.

3. Olim, quum hominibus Deorum cura et reverentia esset, jurejurando in singulis causis à litigantibus requisito res citó simul et tutò judicabantur; nunc verò, quoniam pessimi homines, quorum magna multitudo est, Deos res humanas curare non credunt, aut eos hostiis et blanditiis ita sibi conciliari posse putant, ut liceat impunè vel grandem pecuniam aliis eripere, vel impositam sibi gravem mulctam effugere, commutandæ leges sunt. Itaque prudens legum lator in judiciorum disceptatione prohibebit jusjurandum litigantium, ne si jurandi licentia cuique detur, plures perjuri fiant. Plat. l. xii. de Rep.

Phryges ab omni abstinebant juramento; ita ut nec ipsi jurarent, nec alios jusjurandum adigerent. Nicol. Da

masc.

Rarus fuit priscis Romanis usus jurisjurandi, imò, et testium et signorum in privatis pactionibus: quia vix inveniebatur qui datam fidem falleret. Grotius ex Polyb. 4. Apud Egyptios perjuri capite mulctabantur, ut qui pietatem in Deos violarent, et fidem inter homines tollerent, maximum vinculum societatis humanæ. Diod. Sic. l. i.

Si quis pejeret, à Diis pœnam, ab hominibus dedecus, expectet. Latere quidem homines potest: at Deos non potest. Arest. Rhet. c. 18.

Perjurii pœna divina, exitium: humana, dedecus. Cic. 2 leg. n. 22.

Qui juramento hostem circumvenit, fatetur se hominem timere, Deum verò contemnere. Plutarch, in Lys.

Si quis Deorum, ut fingunt Poëtæ, per Stygem jurando pejerâsset; per annum totum nihil ambrosia et nectaris degustabat: jacebat lecto affixus, vocis et spiritûs expers, gravi veterno oppressus: novem quoque annos agebat procul à cæteris Diis; non eorum conciliis intererat, non epulis. Hesiod. Theogon. ver. 793.

CAPUT XXVI.

Servis imperare moderatè laus est.

1. Meminerimus et adversùs infimos justitiam esse servandam. Est autem infima conditio et fortuna servorum: quibus uti debemus, ut mercenariis, ita ut opera exigatur, justa solvantur. Cic. 1 Offic. n. 41.

Servis imperare moderatè laus est: et in mancipio tibi cogitandum est, non quantum illud impunè pati possit, sed quantum tibi permittat æquitas; quæ jubet parcere etiam captivis, et pretio paratis. Cùm omnia licere videantur in servum, quia eum emisti; est tamen aliquid, quod commune jus hominum vetet licere in illum. ejusdem naturæ est, cujus tu. Senec. 1 de Clem. c. 10.

Nam

2. Quis non oderat Vedium Pollionem, quòd murenas sanguine humano saginaret; et servos, si quid deliquerant, in vivarium abjici juberet? O hominem mille mortibus dignum! Cùm aliquando apud eum cœnaret Augustus, fregit unus ex servis vas crystallinum. Rapi illum protinus Vedius jussit, et, ne vulgari morte periret, objici murænis quas ingens piscina continebat. Evasit è manibus puer, et confugit ad Cæsaris pedes, ne esca piscium fieret. Motus est novitate crudelitatis Cæsar, imperavitque servum dimitti: crystallina autem vasa omnia coram se frangi, et compleri piscinam. Fuit Cæsari sic castigandus amicus; bene usus est potestate suâ. 3 de Ira, c. 40.

3. Superbissima consuetudo circumdedit cœnanti domino stantium servorum turbam. Comedit ille plus quàm capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem: at infelicibus servis non licet movere labra, ne ut loquantur quidem. Nocte totâ jejuni mutique perstant. Sic fit ut illi de domino loquantur, quibus coram domino loqui nou à licet. Ep. 47.

H 2

Proverbium jactatur: Nobis totidem esse hostes, quot servos. Ipsi eos hostes facimus, cùm, obliti homines esse, tanquam jumentis abutimur. Cogitemus illum, quem

servum nostrum vocamus, eodem modo ortum esse ac nos, eodem frui cœlo, què spirare, æquè vivere, æquè mori.

4. Sie cùm inferiore vivas, quemadmodum tecum superiorem velles vivere. Vive cum servo clementer. Comiter quoque et in sermonem et in consilium admitte. Amicum in foro aut in curiâ tantùm ne quæras: si diligenter attenderis, et domi invenies. Virtus nulli præclusa est; omnes admittit, ingenuos, servos, reges, exules. Non censum eligit: nudo homine contenta est. Potest servus justus esse, fortis, magnanimus. Dicitur Nicolaüs Damascenus, scriptor celeberrimus, maximam in erudiendis famulis curam posuisse, et eos ad morum suorum similitudinem formâsse quotidianâ cum illis vivendi consuetudine. Itaque eos expertus est non deteriores amicis suis. Nicol. Damasc,

5. Ergo non ministeriis servos æstimabo, sed moribus. Quemadmodum stultus est, qui, equum empturus, non ipsum inspicit, sed stratum ejus ac frænos: sic stultissimus est, qui hominem æstimat aut ex veste, aut ex conditione. Servus est: sed fortasse liber animo. Servus est: vide, quis nostrûm non sit? Alius libidini servit, alius avaritiæ, alius ambitioni, ferè omnes timori. Nulla servitus turpior est quàm voluntaria.

Ne te fastidiosi isti superbique domini deterreant, quo minus servis tuis hilarem te præbeas. Colant potiùs te, quàm timeant. Id non debet dominis parum esse, quod Deo satis est, qui colitur et amatur. Non potest amor cum timore misceri. Rectissimè ergo te facere judico, quòd timeri à servis tuis non vis, quòd verborum tantùm castigatione uteris. Verberibus muta animalia admonenda sunt.

Lacedæmonio cuidam flagris sævienti in servum, Desine, inquit Demonax, te servo tuo similem ostendere. Lucian. in Dem.

Apud Egyptios si quis servum sponte occiderat, eum morte damnari, æquè ac si liberum occidisset, jubebant leges, non respicientes hominis occisi fortunam, sed facinoris atrocitatem. Diodor. Sic. l. i.

6. Cùm Adrianus imperator stylo oculum servi cujusdam sui vulnerâsset, ac postea eum vidisset factum ex illo vulnere unoculum: vocavit ad se, fecitque ei potestatem petendi munus pro amisso oculo. Cum autem ille

miser taceret; rursus hortatus est Adrianus, ut quidquid vellet peteret. Tum ille negavit se quidquam petere, desderare autem atque optare oculum quem amisisset. Enimverò quod tandem munus inveniri possit, quo oculus amissus rependatur? Galen. de affect.

7. Româ redeunti mihi, inquit Galenus, itineris comes factus est quidam patriâ Cretensis, vir bonis moribus, in amicos benevolus, et liberalis, sed sic iracundus, ut suis ipsius manibus adversùs servos uteretur. Is furore percitus, quòd servi duo, de supellectili suâ interrogati, nihil respondissent, eos in caput ita percussit, ut sanguis multus efflueret. Cùm ipsum deinde facti pœnituisset; me manu arreptum introducit in ædes quasdam : deinde lorum porrigens, ubi se ipsum exuit, jubet verberare pro iis, quæ furore nefario, ut ipse vocabat, correptus patraverat. Cùm autem ego, ut par erat, in risum prorumperem; ille mihi ad genua procumbens, instabat, obsecrabatque ut ejus precibus annuerem. Ego contrà eò majores risus edebam, quò diutiùs illum perseverantem videbam in proposito ut cæderetur. Tantum promisi me facturum quod petebat, hoc est, ei verbera illaturum, si ipse quoque valde exiguum quiddam, quod ego eram petiturus, mihi vicissim præstaret. Ubi illi conditio placuit, rogavi hominem, ut me qadam dicentem audire vellet.Quod ille se facturum æquo animo dixit. Tum ego longiori sermone illum docui, quemadmodum ratione emendari et coërceri oporteat quidquid est in nobis iracundiæ ac furoris. Et multa attuli ut probarem, non verberibus, sed alio modo peccata esse corrigenda. Cùm ille interea ad seipsum rediisset, longè postea seipso melior effectus est. Galen. ibid.

CAPUT XXVII.

Dominorum benignitas in servos.

1. Antiquissimus Italiæ rex Saturnus tantæ justitiæ fuisse traditur, ut neque servierit sub illo quisquam, ne

que aliquid private rei habuerit; sed omnia communia et indivisa fuerint, veluti unum cunctis patrimonium esset. Hæc ætas aurea vocata est. Ad servandam tam felicis temporis memoriam instituta sunt apud Græcos et Romanos Saturnalia, in quibus dominorum ac servorum jus æquabatur. Imò per eos dies servi, habitum herilem sumentes, sedebant ad mensam, dominis ministrantibus, aut unà sedentibus: honores in ædibus gerebant: jus dicebant. Causidici Roma non veniebant in forum. Clausæ erant schola. Gestabantur pilei. Nefas erat pœnas à nocentibus exigere, et bellum suscipere. Justin. l. xiv. c. 1. Athen. l. xiv. c. 10. Dio. l. xlviii. Senec. Ep. 47. Martial passim. Macrob. 1 Sat. c. 10.

2. Nonnulli Romanorum servos, quorum fideli operâ usi erant, donabant libertate, numerabant inter amicos, hæredes scribebant. Patet ex Plinii epistolis, quæ fuerit ejus benignitas in manumittendis servis, et in concedendâ testamenti conficiendi licentiâ: qui dolor de eorum infirmitatibus aut mortibus: quæ cura et solicitudo, ut ægris nihil deesset ad convalescendum ex morbo. Plinius l. ii. ep. 16. l. v. ep. 19. l. vii. ep. 1. 16.

3. Extant quoque plurimæ Ciceronis epistolæ, quæ declarant ejus solicitudinem de valetudine Tironis servi, quem Patris in Achaiâ ægrum reliquerat; simulque quàm parum propterea sumptui pepercerit, et quàm studiosè eum amicis suis commendaverit. Hæc autem est summa illarum epistolarum :

Paulo faciliùs posse me ferre desiderium tui putavi: sed planè non fero. Et quanquam magni interest ad honorem meum, quamprimum ad urbem me venire; tamen peccâsse mihi videor, qui à te discesserim. Tum hoc tibi persuade, nihil me malle quàm te esse mecum: at si intelliges opus esse te Patris, convalescendi causâ, paulùm commorari, existima nihil me malle, quàm te valere. Quod maximè conducat valetudini tua si feceris, maximè obtemperâris voluntati mex. Hoc pro tuo ingenio considera. Innumerabilia sunt tua in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia. Omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptui ne parcas ulla in re, quâ ad valetudinem opus sit. Scripsi ad Curium daret medico quod dixisses, ut sit studiosior. Ego omnem spem tui diligenter curandi in Curio habeo. Nihil potest fieri illo humanius, nihil nostri amantius. Ei

« PredošláPokračovať »