Obrázky na stránke
PDF
ePub

te totum trade. A. quoque Varroni, quem tum amantissimum mei cognovi, tum etiam valde tui studiosum, diligentissimè te commendavi, quem omnia facturum confido: recepit enim. Festinare te nolo. Nihil laboro, nisi ut salvus sis. Tuam prudentiam, tuum erga me animum, novi. Scio te omnia facturum, ut nobiscum quamprimum sis. Sed tamen ita velim, ut nihil properes. Quanquam te videre toto animo cupio, tamen te penitùs rogo, ne te nisi bene firmum committas per hyemem tam longe navi. gationi et viæ. Cura igitur te, et confirma; et cùm commodè, et per valetudinem, et per anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni. Nemo nos amat, qui te non diligat: carus omnibus expectatusque venies. Vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Cic. Ep. ad fam. l. xvi.

Hunc Tironem, quem postea manumisit, verè amabat Cicero, ut ipse his verbis scribit ad Atticum: De Tirone video tibi curæ esse. Qui etsi mirabiles utilitates mihi præbet, cùm valet, in omni genere negotiorum vel studiorum meorum; eum ego tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum, quàm propter usum meum. Ad. Attic. l. vii. 5.

4. Quàm jucunda res est servis, bonos dominos nancisci; et dominis, servos benevolos! Stobæus, Serm. 1x. ex Eurip.

Cùm stipendia faceret Cato major, in agmine ferebat ipse arma sua. Servus eum unus sequebatur, qui cibaria portabat: cui quidem prandium aut cœnam quamlibet apponenti nunquam succensuisse dicitur, turpissimum esse existimans cum servis ventris causâ rixari: imò eum ipse, expletis militaribus muneribus, sæpius adjuvit ad coquendos et parandos cibos. In pace reversus ad villam, iisdem, quibus servi, operibus vacabat, eidem cum illis mensæ accumbebat, eodem vescebatur pane, atque idem bibebat vinum. In multis aliis rebus tam benignum in servos herum agebat, ut illi ubique prædicarent magnam ejus moderationem, assiduos labores, facetè aut graviter dicta.

Unum tamen fuit in quo Catonis desiderabatur humanitas. Nempe servos, ubi consenuissent, venundandos putabat, neque alendos inutiles. Quod quidem quid aliud erat, quàm servis, sicut jumentis, abuti? atque existimare, nullam homini cum homine intercedere socie

tatem, nisi quæstûs causâ? Ego verò, inquit Plutarchus, ne bovem quidem operarium velim domo abigere ob senium, et pecuniolâ aliquâ venundare, nedum hominem. Exercendâ enim mansuetudine erga bruta animantia assuefacere nos debemus benignitati in homines, quæ latiùs certè patet, quàm constituta legibus justitia? Plut. in Cat. Maj.

CAPUT XXVIII.

Servorum in dominos fides.

1. Servi, qui domino clementi et benigno usi fuerant, pro domino parati erant porrigere cervicem, et periculum ei imminens in seipsos avertere. Illi, quorum os non consuebatur, sed quibus sermo erat non solum coram dominis verum etiam cum ipsis, in tormentis tacebant. Senec. Ep. 47.

C. Plotius Plancus, à Triumviris Antonio, Lepido, et Octavio proscriptus, latebat. Ab iis, qui latentem quærebant, comprehensi servi ejus, multùm ac diu torti negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulteriùs cruciari: sed processit in medium, jugulumque gladiis militum objecit. Hoc mutua benevolentiæ inter servos et dominum certamen facit, ut dignus videatur fuisse dominus, qui tam constantem servorum fidem experiretur; et digni servi, qui tam justi domini misericordiâ à quæstionis sævitiâ liberarentur. Valer. l. vi. c. 8.

2. M. Antonius, orator clarissimus, turpis flagitii aceusabatur ab inimicis, qui postulabant ad quæstionem ejus servum, quem testem et conscium flagitii fuisse contendebant. Dominum vehementer propterea solicitum ultro hortatus est servus, ut se judicibus torquendum traderet: affirmans nullum ore suo verbum exiturum, quo causa ejus læderetur. Ac promissi fidem mirâ patientiâ præstitit. Plurimis enim laceratus verberibus, equuleoque impositus, candentibus etiam laminis ustus, è domino periculum silentio suo avertit. Ibid.

3. Quàm admirabilis fidei servus Panopionis fuit! Qui cùm cognovisset advolare milites, ad occidendum dominum suum, qui fuerat proscriptus; commutatâ cùna

eo veste, illum postico clam emisit, se autem in cubiculum ac lectum domini recipit, et ut Panopionem occidi passus est.

Ibid.

Servus barbarus dominum suum ab Asdrubale occisum fuisse graviter ferens, eum subitò aggressus, interemit. Cùmque comprehensus omni modo cruciaretur; lætitiam tamen, quam ex vindictâ ceperat, in ore constantissimè retinuit. Valer. l. iii. c. 3.

CAPUT XXIX.

Omnes omnium caritates patria complectitur.

1. Justitia, ut antè dictum est, versatur in communi societate tuendâ, tribuendoque suum cuique. Quoniam verò varii sunt necessitudinem gradus in eâ, quæ latissimè patet, omnium hominum inter se societate, suntque officia, quæ aliis magis, quàm aliis, debeantur; si ergo quæratur, quibus plurimum tribuendum sit officii: principes sint, patria, et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus: proximi, liberi, totaque domus quæ spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium: deinceps, propinqui, amici. 1. Offic. n.. 58, 59.

Omnium societatem nulla carior, quàm ea quæ cum republicâ est unicuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiares: sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro quâ quis bonus dubitet mortem oppetere, si ea sit profuturus? n. 57.

2. Vitæ brevis est cursus, gloriæ sempiternus. Cùm sit omnibus definita mors, optandum est, ut vita potiùs patriæ donata, quàm reservata naturæ, videatur. Pro. Sext. n. 47.

Ego ne immortalitatem quidem accipiendam putarem contra patriam: et eos qui pro republicâ vitam reddiderunt, nunquam mortem potiùs, quam immortalitatem, assuecutos putavi. Pro Planco, n. 90.

Quò sis, Africane, alacrior ad tutandam rempublicam, sic habeto : omnibus, qui patriam conservaverint, adjuverint, auxerint, certum esse in cœlo et definitum locum, ubi beati ævo sempiterno fruantur. Somn. Scip.

3. Sic nos patria nostra delectat, ut sapientissimus vir Ulysses immortalitati anteponeret Ithacam illam, in

asperrimis saxulis tanquam nidulum affixam.

n. 196.

I de Or.

Nescio quâ natale solum dulcedine cunctos
Ducit, et immemores non sinit esse sui.
Ovid. 1 de Ponto, Ep. 3.

CAPUT XXX.

Dulce et decorum est pro patria mori.

Horat. l. iii. Od. 2.

1. Cùm Attica regio ferro ignique vastaretur à Doriensium exercitu; rex Atheniensium Codrus, suis sociorumque viribus diffidens, ad Appollinis Delphici oraculum confugit, perque legatos sciscitatus est, quonam modo tam grave bellum averti posset. Respondisse Deus fertur, ita finem ei fore, si rex ipse hostili manu caderet. Quod cùm percrebuisset; edixêre Dorienses, ne quis Codri corpus vulneraret. At ille, depositis imperii insignibus, gregarii militis cultum induit: tum pabulantium hostium globo sese objiciens, unum ex his, quem falce percusserat, in cædem suam compulit. Cognito regis corpore, Dorienses sine prælio discessêre. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriæ se morti offerentis, bello liberati sunt. Quis Codrum non miretur qui iisdem artibus mortem quæsierit, quibus vita ab ignavis quæri solet ? Valer. l. v. c. 6. Justin. l. ii. c. 6. Patercul l. i. c. 2.

2. Apud Romanos sanguinem liberorum ac suum patriæ impendit L. Junius Brutus, cujus historia videtur altiùs repetenda. Hic, cùm fratrem suum et primores urbis à Tarquinio Superbo avunculo suo interfectos audisset, statuit nihil illi relinquere timendum ab ingenio suo, et nihil in fortunâ suâ concupiscendum. Itaque stultitiam simulans, et bona sua prædæ esse regi sinens, haud abnuit cognomen Bruti. Ab duobus Tarquinii filiis proficiscentibus Delphos ascitus, ut ludibrium potiùs esset, quàm comes, fertur tulisse donum Deo Apollini baculum aureum ligneo cavato inclusum, quæ erat effigies ingenii sui. Cùm regii juvenes peregissent mandata Tarquinii, consulto oraculo de prodigio quod in regiâ nuper acciderat, cupido incessit eos sciscitandi Appollinem, ad quem regnum

Romanum esset venturum postea? Hanc ex imo specu redditam esse vocem ferunt: Qui primus vestrúm ó juvenes, tulerit osculum matri, is imperium summum Rome habebit. Duo Tarquinii permisêre sorti, uter eorum prior matri osculum daret, cùm Romam redîssent. Brutus ratus oraculi responsum aliò spectare, terram osculo contigit, quòd ea communis mater omniam mortalium esset. Livius, l. i. c. 56.

Tarquinio Superbo cum omni familiâ postea ejecto ex urbe, maximè operâ L. Junii Bruti, primi Roma consules creati sunt ipse L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus. Cæterùm ut Romanis auctor libertatis fuerat Brutus, ita custos fuit. Erant in Romanâ juventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum libido. solutior fuerat regnante Tarquinio, æquales et sodales adolescentium Tarquiniorum, assueti et ipsi regio more vivere. Hi pristinam vitæ licentiam quærentes, nefarium iniêre consilium de accipiendis clam nocte in urbem Tarquiniis et assumpsêre in societatem sceleris ipsos Bruti liberos Titum Tiberiumque. l. ii. c. 3.

Cùm conjurati de initio consilio inter se agerent, re motis, ut putabant, arbitris, sermonem eorum unus ex servis excepit: et præterea literæ, quas ad Tarquinios scripserant, deprehensa, rem coarguerunt. Proditores extemplo in vincula conjecti sunt, deinde damnati. Consules in sedem processere suam: missique lictores ad sumendum supplicium, nudatos juvenes virgis ceciderunt, securique percusserunt; cùm interea omnium oculi conjecti essent in vultum Bruti patris, qui ejus supplicii exactor erat, cujus spectatorem esse eum ingenita liberorum caritas minimè pati videbatur. At ille patris personam exuit, ut consulis retineret; maluit orbus vivere, quàm publicæ vindictæ deesse: et

Vicit amor patriæ, laudumque immensa cupido.

Valer. l. v. c. 8. Virgil. l. vi. ver. 83. Ubi Tarquinius viam dolo obseptam vidit ad regnum repetendum, bello aperto rem aggressus est. Obviàm hosti consules eunt; Valerius consul peditem ducit, Brutus cum equitatu antecedit. Præerat hostium equitibus filius regis Aruns Tarquinius. Qui ut Brutum agnovit, inflammatus irâ: Ille est vir, inquit, qui nos expulit patrid. Ipse en ille nostris decoratus insignibus magnificè in

I

« PredošláPokračovať »