Obrázky na stránke
PDF
ePub

simque relinquenda sunt, portiùs quàm respuenda. A. Gell. l. ii. c. 7.

Agesilaüs, patre jubente eum in quodam judicio sententiam legibus adversam ferre: A te, inquit, mi pater, jam inde à pueritiâ edoctus sum legibus parere. Itaque etiam nunc tibi obtempero, nihil in leges peccando. Plut. de vit. pud.

4. Talem erga parentes te præsta, quales optares se tibi tuos liberos exhibere. Isocr. ad. Dem.

Si liberi parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliores vel animo vel fortunâ: eorum, cùm poterunt augeant opes, eisque honori sint. Fructus enim ingenii, fortunæ, omnisque præstantiæ maximè tum capitur, cùm in proximum quemque confertur. Cic. de Amic. n. 70.

Omnes homines palam prædicant, primùm Diis, deinde parentibus, honorem deberi naturâ et legibus; neque liberos quicquam gratius Diis facere posse, quàm si benignè et alacriter cum fœnore gratias referant iis à quibus geniti educatique sunt. Contrà verò nullum esse majus impietatis argumentum, quàm contemptum et neglectionem parentum. Itaque interdictum est nobis, ne quid mali aliis faciamus; injustum autem et impium habetur, non semper patri ac matri ea dicere et facere quibus lætentur. Plut. de Amor. frat.

CAPUT XXXVI.

Patres à liberis periculo liberati.

1. Cùm captum atque incensum est Ilium, Græci Trojanorum fortunas miserati, hoc maximè dignum gentis suæ humanitate pronunciari per præconem jusserunt: Ut singuli à liberis civibus secum auferrent in humeros sublatum id unum quod putarent inter res suas præcipuè servandum. Statim Æneas Deos patrios humeris imposuit, cætera negligens. Hâc pietate capti Græci, permisere ipsi etiam alteram rem asportare. Tum ille Diis alterum onus addidit patrem suum Anchisem senio confectum. Quo facto mirum in modum obstupefacti Græci, Æneæ sua omnia restitui voluerunt; ita declarantes, illos etiam qui hostes sunt, et jure belli in victos uti possunt, mansuescere et misericordiâ moveri in eos, qui Deos et parentes reverenter colunt. Elian. l. iii. c. 22.

2. Croeso Lydorum regi opulentissimo filius fuit, formâ quidem et ingenio præstans, sed naturâ mutus diu existimatus, quoniam cùm jam multùm adolevisset, nihil tamen fari poterat. Ad emendandum hoc linguæ vitium cuncta expertus est pater, dum secundæ ejus res erant: At nihil omnino medicorum artes profuere. Cùm verò Sardes, urbem regiam, expugnâsset Persarum exercitus, et in Crosum districto gladio irruens quidam miles, eum sibi ignotum jamjam occisurus videretur; vitæ patris timens pius adolescens, et oblitus quid sibi nascenti natura denegâsset, os diduxit, et clamare nitens, solvit linguæ vincula, atque in has voces erupit: Ne occidas Croesum miles. Sic à patris capite depulsa mors fuit beneficio filii, qui et ipse suo in patrem amore consecutus est, ut per reliquum vitæ tempus vocalis esset, ac planè articulatéque loqui posset. Herodot. l. i. A. Gell. l. v. c. 9. Valerius, l. v. c. 4.

3. Quum, seditione inter Macedonas milites et Græcos mercenarios ortâ, rex Philippus gravi vulnere percussus esset, et ex equo dejectus; prosiluit ante omnes Alexander, annum tunc septimum decimum agens, jacentem clypeo suo protexit, ruentesque in eum multos suâ manu occidit. Cùm graviter postea ferret Philippus, quòd propter vulnus, quo tum femur transfossum fuerat, claudicare cogeretur? verè et scitè dixit ei Alexander: Non debere eum irasci vulnere, quo virtutis bellica memoria revocaretur, quoties pedem moveret. Quint. Curt. 1. viii. c. 1. Plut. 1. fort. Alex.

4. Eadem pietas virili robore armavit P. Scipionem, qui deinde Africanus est dictus, ad opem patri in acie ferendam, cùm vix puerilitatis annos egressus esset. Nam eum consulem pugnantem cum Annibale apud Ticinum fluvium, et graviter saucium, servavit intercursu suo. Neque illum aut ætatis infirmitas aut militiæ tirocinium interpellavit, quò minùs laudem consequeretur rapti ex ipsâ morte patris et imperatoris. Valer. I. v. c. 4.

5. L. Manlium plebi Romanæ invisum multa fecerant; acerbitas in habendo militum delectu ad bellum, ingenium atrox, cognomen Imperiosi ab ipso ascitum ad ostentationem sævitiæ. Itaque ubi primùm dictaturâ abiit, diem. ei dixit ad populum M. Pomponius tribunus plebis. Crimiui inter cætera dabat, quòd ab hominibus relegâsset, et ruri inter servos ac pecudes habitare, cogeret Titum filium.

(cui postea Torquati cognomen fuit) adolescentem nullius probri compertum, sed tantum linguâ impromptum.

Egrè passus Titus se causam esse hujus adversus parentem criminationis, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed pietate in patrem laudabile. Nescientibus cunctis, gladio succinctus, noctu Romam accurrit, et primâ luce Pomponii domum venit: janitori, opus sibi esse domino ejus extemplò convento, ait, eique nunciari jubet Titum Manlium Lucii filium adesse. Tribunus, cui spes erat juvenem irâ percitum in patrem aliquid novi criminis affere, eum statim, remotis arbitris, admittit. At ille, ut est ingressus, gladium distringit, et super lectum jacentis Pomponii stans ferro intento, se eum transfixurum minatur, nisi jurejurando confirmet, se ab institutâ adversus L. Manlium accusatione recessurum. Tribunus gladium ante oculos micantem cernens, seque solum atque inermem cum juvene prævalido et feroce, juravit iis verbis, in quæ adactus est à Tito; rem ad populum detulit, docuit cur sibi ab incepto desistere necesse esset, Manlium patrem missum fecit. Tantùm temporibus illis jusjurandum valebat.

Maluisset quidem Romana plebs sibi potestatem fieri ferendi suffragii de tam crudeli et superbo reo, quem oderat: veruntamen non ægrè tulit filium id pro patre ausum esse: et ejus factum visum est eò laus dabilius, quòd adolescentis animum acerbitas patria nihil à pietate avertisset. Itaque ut suus virtuti honor, suum præmium, esset, eo anno secundum inter sex tribunos militares locum consecutus est T. Manlius, licet nullis præclarè factis cognitus, ut qui rure et procul à cœtu hominum juventam egisset. Cicer. 3 Offic. n. 31. Livius, l. vii. c. 4, 5.

CAPUT XXXVII.

Pietas liberorum in matres.

1. C. Marcius, cui capta urbs Corioli fecit cognomen Coriolani, patre orbatus adhuc puer, sub matris tutelâ adolevit. Sortitus erat à naturâ nobiles ad laudem impetus sed quia doctrina non accessit, iræ impotens, obstinatæque pervicaciæ fuit, et exemplo suo confirmavit, ge

nerosam índolem, si liberali institutione careat, edere multa simul cum virtutibus vitia, sicut fœcundum naturâ agrum, qui excultus non sit. Quoniam invictum voluptate, pecuniâ, labore animum gerebat; ejus continentia, justitia, fortitudo prædicabantur: at præfervida ira, asperi mores, et parum civilis congressus, graviter ferebantur. Hunc autem mortales maximum fructum ferunt è Musarum disciplinâ ut molliatur mansuescatque eorum ingenium: et, si quid ferum natura indidit, exuat.

Scilicet ingenuas didicisse fideliter art s
Emollit mores, nec sinit esse feros.

Ovid. 2. de Ponto. El. 9.

Nemo adeò ferus est, ut non mitescere possit,
Si modò culture patientem commodet aurem.

Horat. 1. Epist. 1.

Cùm prima stipendia facere cœpisset adolescens, è multis præliis, quibus interfuit, nunquam rediit, nisi donatus coronâ aliove militari præmio. Commilitonibus ejus bellicæ virtutis finis erat gloria, illi verò finis gloriæ gaudium matris. Nam ubi illa audivisset ipsum laudari, et donari vidisset coronâ, et præ lætitiâ lacrymans esset complexa; id sibi summo honori felicitatique ducebat esse. Sic Epaminondas dicebat nihil sibi-unquam jucundius feliciusque contigisse, quàm quòd patram et matrem habuisset testes ac participes parte Leuctricâ pugnâ gloriæ. Coriolanus, ut uni matri rependeret gratiam, quam utrique parenti debebat, eâ oblectandâ et colendâ satiari non poterat. Illâ cupiente atque orante, uxorem duxit: illius in ædibus, natis jam liberis, cum uxore habitavit.

Post multa in patriam merita judicio populi damnatus Coriolanus, Volscos exulatum abiit, minitans patriæ, hostilesque jam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benignè excepêre, et usus est hospitio Attii Tullii, qui princeps Volscorum erat, Romanisque fuerat semper infestus. Itaque cùm alterum vetus odium, alterum recens ira stimularet, brevi effecerunt, ut legerentur imperatores ad bellum adversus Romanos gerendum.

Coriolanus, expugnatis non paucis Romanorum oppidis, castra posuit quinque millia passuum ab urbe, agrumque Romanorum est populatus. Missi Româ ad eum oratores de pace, atrox responsum retulerunt. Iterum deinde missi, ne in castra quidem admissi sunt. Sacerdotes quoque suis infulis velatos îsse ad eum supplices

traditur, et nihil magis flexisse animum, quàm legati flexerunt. Tum matrona coëuntes pervicerunt, ut Veturia Coriolani mater, exactâ ætate mulier, et Volumnia uxor, duos parvos ex Marcio filios ferens secum, in castra hostium irent cum frequenti mulierum comitatu, et eam urbem precibus lacrymisque defenderent, quam viri armis non poterant. Ubi ad castra ventum est, nunciatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen; qui motus non fuerat nec publicâ majestate in legatis, nec religione in sacerdotibus, multo obstinatior erat adversus muliebres lacrymas. At ut matrem aspexit: Expugnásti, inquit, et vicisti iram meam, ô Patria, admotis matris meæ precibus, cui tuam in me injuriam condono ! Continuòque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. Plut. in Coriol. Livius, l. ii. c. 35, &c.

2. Prætor tradidit triumviro necandam in carcere mulierem sanguinis ingenui, capitali crimine damnatam. Is qui custodiæ præerat, misericordiâ motus, non eam protinus strangulavit. Dedit quoque aditum ad eam filiæ, sed diligenter excussæ, ne quid cibi inferret. Existimabat enim futurum, ut inediâ consumeretur. Cùm autem jam dies plures effluxissent, miratus quòd tamdiu viveret, curiosiùs observatâ filiâ, animadvertit illam exerto ubere lenire famem matris lactis sui subsidio. Quæ res tam admirabilis, ad judices perlata, impetravit matri remissionem pœnæ. Nec tantum matris salus donata est filiæ pietati, sed ambæ perpetuis alimentis sustentatæ sunt, publico sumptu, et carcer ille consecratus est, extructo ibi Pietatis templo. Quò non penetrat, aut quid non cogitat pietas, quæ novam rationem invenit genetricis servandæ in carcere? Quid tam inusitatum atque inauditum, quàm matrem natæ uberibus alitam fuisse ? Putaret aliquis hoc contra naturam factum esse, nisi prima nature lex esset diligere parentes. Valer. l. v. c. 4. Plin.

1. vii. c. 36.

Filia alia, cui nomen Pero, admovit velut infantem pectori suo, atque aluit patrem suum, grandi ætate senem, qui in custodiam traditus fuerat. Valer. ibid.

« PredošláPokračovať »