atque exercendis capiendisque artibus apti 145 sensum a caelesti demissum traximus arce, cujus egent prona et terram spectantia. mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare juberet, 150 dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus conjungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos 155 160 Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis. vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen? XVI. Quis numerare queat felicis praemia, Galli, tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt, curabilis ut sit cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot 5 10 15 20 milia clavorum. quis tam procul absit ab urbe 25 30 Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 sacramentorum. convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit, et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos, 40 vana supervacui dicens chirographa ligni, 45 quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi, nec res atteritur longo sufflamine litis. 50 Solis praeterea testandi militibus jus vivo patre datur; nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, 55 omne tenet cujus regimen pater. ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis jam trèmulus captat pater. hunc favor aequus provehit et pulchro reddit sua dona labori. ipsius certe ducis hoc referre videtur, ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem, ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes. K 60 A. PERSII FLACCI SATVRA V. VATIBUS hic mos est, centum sibi poscere voces, centum ora et linguas optare in carmina centum, fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo, vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum. 'Quorsum haec? aut quantas robusti carminis offas 5 ingeris, ut par sit centeno gutture niti? grande locuturi nebulas Helicone legunto, si quibus aut Prognes, aut si quibus olla Thyestae tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, ore teres modico, pallentis radere mores hinc trahe quae dicis, mensasque relinque Mycenis cum capite et pedibus, plebeiaque prandia nôris.' Non equidem hoc studeo, bullatis ut mihi nugis 10 15 |