Obrázky na stránke
PDF
ePub

11

PHILONIS IUDAEI

QUAESTIONUM ET SOLUTIONUM EORUM,
QUAE IN GENESI SUNT,

SERMO TERTIUS.

Quid est: Ego sum dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Chaldaeorum, ut darem tibi terram hanc in hereditatem? *)

Quando quidem littera manifesta est, quod

[ocr errors]

P. A..

167

ad sententiae vim attinet, reddendum erit hoc modo. Terra Chaldaeorum symbolice mathematica theoria est, cuius pars agnoscitur astronomia, cui non frustra neque segniter student Chaldaei. Duplici igitur dono honorat sapientem: primum eruendo ipsum de secta astrologorum, videlicet de Chaldaeismi hallucinatione; quae ut captu difficilis, magnorum malorum et impietatis caussa reperitur, factis creatoris virtutes adscribens et opera mundi deo venerari ac colere persuadens. Secundo P. A. concedendo ipsi sapientiam fructiferam, quam symbolice 168 terram nuncupavit. Ostendit autem pater (universi) sapientiam et virtutem invariabiles et immutabiles esse; quoniam non convenit, ut deus monstret alicui id **) quod potest variationem aut mutationem subire: monstratum enim ab immutabili et constante exsistere oportet;

*) Genes. 15, 7. **) Vel: monstretur aut figuretur velut aliquid, quod etc.

quod autem mutationi obnoxium est, ut semper fluxum pati solitum, neque propriam ac divinam demonstrationem recipit.

Cur dicit: Domine secundum quid noscam, me hereditaturum esse eam? *)

§. 2. Indicium quaerit pro scitu promissiouis. Verum duo describuntur studio digna : unum, quod mentis est affectio, credere deo iuxta dictum praemissum: et alterum, summo desiderio ferri, ut non privetur etiam signis quibusdam, quibus sensibiliter noscat confirmationem promissionis. Illi vero, qui promisit, venerationem condignam praestat **) per dictum, Domine: Scio enim te, dicit, dominum principemque universorum, qui etiam omnia potes et non est apud te impotentia. Ego sane et si credidi iam promissioni tuae, nihilo minus opto citius assequi, si non adimpletionem, certe tamen signa evidentia, quibus consummatio indicetur. Etenim creatura sum; atque etiam si in P. A sunmam perveniam probitatem, impetum desiderii sem-169 per detinere non possum, ita ut quum viderim aliquid boni aut audierim, tarde et non statim illud consequi velim. Ideo precor ut notitiam aliquam mihi praebeas, per quam futura comprehendam illa.

Quare dicit: Accipe mihi iuvencam trimam et oapram trimam et arietem trimum, turturem et columbam? ***)

§. 3. Quinque memorat animalia, quae in sacro altari offeruntur: nam in hostias distincta haec sunt, de terrestribus tria, bos, capra, pecus; et de volucribus duo, turtur et columba; celebrat enim sempiternas hostias originem duxisse a patriarcha, qui et gentis

*) Genes. 15, 8. **) In Armeniis verbis desideratu verbum praestat vel praestatur (veneratio). ***) Gen. 15, 9.

origo fuit. Ceterum pro illo, ferto mihi, optime dictum est, accipe mihi; quando quidem creaturae nihil proprie peculiare est, sed omnia sunt dona gratiaeque dei: cui placet omnino, ut quum quis aliquid sumpserit, toto affectu gratias referat. Trimum vero unumquodque animalium iubet accipere; quoniam plenus ac perfectus numerus est trinus, consistens principio, medio, fine. Attamen dubitare licet, quare ex tribus animantibus duas feminas inducat, vitulam et capram, unum vero masculum, arietem? Ne forte ideo, quod vitula, et capra ob peccatum offeruntur, non autem ovis; sicut et peccare ex fragilitate provenit, fragilis autem est femina.

Tantidem apposite iam dicere visum est. Non tamen ignoro, huiusmodi omnia ansam praebere homi- P. A. nibus inaniter criminantibus ut de sacris libris detrahant. 170 Nunc itaque nihil aliud dicunt nisi immolationem delineari atque indicari per divisionem animalium inquisitionemque viscerum: quod autem adsederit eis, indicationem aiunt esse convenientiae et occurrentis ex visibilibus similitudinis. Verum isti, ut mihi (scire) videor, ex illis sunt, qui ex unica parte diiudicant totum, non vero opposite ex toto partem; quae melior est diiudicatio, qua tam nomen, quam res omnino probentur.

Est itaque legis latio (h. e. scriptura sacra), ut ita dixerim, vivens quoddam unitum: quod totum totis oculis nitide oportet circumspicere et universam intentionem universae scripturae vere, certe, manifeste circumcernere, non dissecando harmoniam neque unitatem disiungendo; alias aliena omnino et absurda apparerent omnia, communitate vel aequitate deturbata. Quid ergo est intentio legis lationis praetensa? Scientifica *),

*) Poterat verti etiam scientialis aut praesaga aut potius prognostica.

et quidquid scientificas circumscribit species: quoniam convenientiam et coaptatum verbum opinionemque recipit immolatio, atque omnis scientia; quibus non solum veritatis vestigia usurpantur, verum etiam obducuntur, ut adulatione dilectio; ita ut commutentur *) rebus alienis et inexpertis ipsa genuina et experimento comprobata.

Atqui praelaudatorum animantium naturae familiaritatem gerunt cum universi partibus. Terrae bos, ut P. A. arator et agricola. Et aquae capra, (Graece et Arme-171 niace a vel ajx) animal agens et impetum faciens dictum (ab yw, toow), quoniam impetuosa est aqua; et testes sunt fluminum cursus et latitudinis maris extensiones, et ipsum mare fluxu laborans. Aeri autem aries, ut valde violentus et vivax; unde et animal animantibus universis utilior hominibus aries, qui et indumentum eis praestat. Propter has igitur rationes, ut puto, feminas illas primas sumere monet, capram et vaccam, quoniam ambo ista elementa, terra et aqua, materialia sunt ac fere feminae; tertium vero masculum, arietem, quia aer sive ventus quasi masculus est redditus. Si quidem cunctarum rerum naturae, aut in corpus aut in terram et aquam distinctae sunt et feminae ex natura; quod autem animae praefert similitudinem, in aera et magis vitale spiraculum; et hoc, ut dixi, masculum est: si ergo masculum oportet vocare moventem caussam et agentem, femina erit dicenda, quae movetur ac patitur.

Volatilibus autem, ut sunt columba et turtur, familiaris reperitur totum caelum, distributum in plane- P.A. tarum fixarumque (stellarum) gyrum. Planetis itaque 172 addicat columbam, cicur est enim et mansuefactum animal; sicut et planetae familiares magis nobis sunt, ut viciniores terrae et, compatientes nobiscum. Fixis au

*) Verbum deest in Arm., unde pendeat sententia.

« PredošláPokračovať »