Obrázky na stránke
PDF
ePub

admoveas, cuius tunc munere retia misit.
Esse aliquid Manes et subterranea regna
et contum et Stygio ranas in gurgite nigras
atque una transire vadum tot milia cumba,
non pueri credunt, nisi qui nondum aere
lavantur :

sed tu vera puta. Curius quid sentit et ambo
Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,
quid Cremerae legio et Cannis consumpta
iuventus,

tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos
umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur
sulphura cum taedis et si foret humida laurus.
illuc heu! miseri traducimur. Arma quidem
ultra

litora Iuburnae promovimus et modo captas
Orcadas ac minima contentos nocte Britannos :
sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe
non faciunt illi quos vicimus.-IUVENAL, ii. 143.

CORNELIA TO HER DAUGHTER, HUSBAND, AND SONS.

143. Filia, tu specimen censurae nata paternae,
fac teneas unum, nos imitata, virum.

et serie fulcite genus: mihi cumba volenti
solvitur, aucturis tot mea fata meis.

'Cornelia, daughter of one P. Corn. Scipio and Scribonia, afterwards the wife of Augustus, was married to Paullus Aemilius Lepidus, consul B.C. 34, censor B.C. 22. The filia is Aemilia Lepida, of whom nothing is known. The sons are (1) L. Aem. Paulus, husband of Iulia the granddaughter of Augustus, consul. A.D. 1; (2) M. Aem. Lepidus, consul A.D. 6.

haec est feminei merces extrema triumphi,
laudat ubi emeritum libera fama rogum.

nunc tibi commendo communia pignora, natos,. haec cura et cineri spirat inusta meo.

fungere maternis vicibus, pater: illa meorum
omnis erit collo turba ferenda tuo.

oscula cum dederis tua flentibus, adice matris :
tota domus coepit nunc onus esse tuum.
et si quid doliturus eris, sine testibus illis :
cum venient, siccis oscula falle genis:
sat tibi sint noctes quas de me, Paulle, fatiges,
somniaque in faciem credita saepe meam.
atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
ut responsurae singula verba iace.

seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
sederit et nostro cauta noverca toro,
coniugium, pueri, laudate et ferte paternum ;
capta dabit vestris moribus illa manus.
nec matrem laudate nimis: collata priori
vertet in offensas libera verba suas.

seu memor ille mea contentus manserit umbra,
et tanti cineres duxerit ille meos,

discite venturam iam nunc sentire senectam,

coelibis ad curas nec vacet ulla via.

144. M.

PROPERT. V. 11, 67.

DOTATA REGIT VIRUM CONIUNX.

MEGADORUS, EUCLIO.

Meo quidem animo, si idem faciant ceteri,

opulentiores pauperiorum filias

ut indotatas ducant uxores domum,

et multo fiat civitas concordior,

et invidia nos minore utamur quam utimur,

et illae malam rem metuant quam metuont magis,

et nos minore sumtu simus quam sumus.

hoc ita si fiat, mores meliores sibi

parent, pro dote quos ferant, quam nunc
ferunt:

nulla ergo dicat Equidem dotem ad te attuli
maiorem multo quam tibi erat pecunia.
enim mihi quidem aequum est purpuram atque
aurum dari,

ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.
E. Ut matronarum hic facta pernovit probe!

moribus praefectum mulierum hunc factum velim.

M. Nunc, quoquo venias, plus plaustrorum in

aedibus

videas, quam ruri, quando ad villam veneris.

sed hoc etiam pulcrumst prae quam ubi sumtus petunt :

stat fullo, phrygio, aurifex, lanarius,

ciniflones, patagiarii, indusiarii,

flammearii, violarii, cerinarii,

aut manulearii, aut murobrecharii,
propolae linteones, calceolarii,
sedentarii sutores, diabathrarii,
solearii adstant, adstant molochinarii,
petunt fullones, sarcinatores petunt,
strophiarii adstant, adstant semizonarii.

iam hosce absolutos censeas: cedunt: petunt trecenti: circumstant phylacistae in atriis. E. Compellarem ego illum, ni metuam, ne desinat memorare mores mulierum: nunc sic sinam. PLAUT. Aul. 432.

DETAILS OF THE PRIVATE LIFE OF T.
POMPONIUS ATTICUS.

145. Neque vero minus ille vir bonus paterfamilias habitus est quam civis: nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator. Ipsum tectum antiquitus constitutum plus salis quam sumptus habebat, in quo nihil commutavit nisi si quid vetustate coactus est. Usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima: si forma, mediocri. Namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi, plurimi librarii, ut ne pedisequuş quidem quisquam esset qui non utrumque horum pulcre facere posset. Supellex non modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset. Nec hoc praeteribo, quanquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques, scimus non amplius quam terna milia aeris peraeque in singulos menses ex ephemeride expensum sumptui ferre solitum. Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur : neque unquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, et eos vocabat quorum mores a suis non abhorrerent. Cum maxuma pecuniae facta esset accessio, nihil de quotidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque

usus est moderatione ut neque in HS vicies quod a patre acceperat parum se splendide gesserit neque in HS centies affluentius vixerit quam instituerat parique fastigio steterit in utraque fortuna.

CORN. NEP. Att. 13, 14.

THE LAST PENALTY!

146. Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor
quos colere debet impio laedit versu,
erret per urbem pontis exul et clivi,
interque raucos ultimus rogatores
oret caninas panis improbi buccas.
illi December longus et multa bruma
claususque fornix triste frigus extendat.
vocet beatos clamitetque felices
Orciniana qui feruntur in sponda.
at cum supremae fila venerint horae
diesque tardus, sentiat canum litem
abigatque moto noxias aves panno;
nec finiantur morte supplicis poenae,
sed modo severi sectus Aeaci loris,
nunc inquieti monte Sisyphi pressus,
nunc inter undas garruli senis siccus
delasset omnes fabulas poëtarum :
et cum fateri Furia iusserit verum,

prodente clamet conscientia Scripsi.-MART. X. 5.

« PredošláPokračovať »