Obrázky na stránke
PDF
ePub

THE LACEDAEMONIAN SKYTALE.

147. Lacedaemonii veteres, cum dissimulare et occultare literas publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus exceptae forent, consilia sua noscerentur, epistulas id genus factas mittebant. Surculi duo erant teretes, oblonguli, pari crassamento eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter; unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur: alterum domi magistratus cum iure atque cum signo habebant. quando usus venerat literarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erant, complicabant, volumine rotundo et simplici, ita ut orae adiunctae undique et cohaerentes lori quod plicabatur coirent. literas deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras, versibus a summo ad imum proficiscentibus, inscribebant: id lorum literis ita perscriptis revolutum ex surculo imperatori commenti illius conscio mittebant: resolutio autem lori literas truncas aque mutilas reddebat, membraque eorum et apices in partes diversissimas spargebat. propterea, si id lorum in manus hostium incidebat, nihil quicquam coniectari ex eo scripto quibat: sed ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo compari, quem habebat, capite ad finem, proinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque ita literae per ambitum eundem circuli coalescentes rursum coibant, integramque et incorruptam epistulam et facilem legi praestabant. hoc genus epistulae Lacedaemonii σKUτáληv appellant.-AUL. GELL. xvii. 9.

ON A PORTRAIT OF CAESONIUS.

148. Maximus ille tuus, Ovidi, Caesonius hic est,
cuius adhuc voltum vivida cera tenet.

hunc Nero damnavit, sed tu damnare Neronem
ausus es, et profugi, non tua, fata sequi,
aequora per Syllae magnus comes exulus isti,
qui modo nolueras consulis esse comes.
si victura meis mandantur nomina chartis
et fas est cineri me superesse meo,
audiet hoc praesens venturaque turba, fuisse
illi te Senecae quod fuit ille suo.

MARTIAL, Vii. 44 (42).

PROCEEDINGS AT AN AUCTION, AND THE CONSEQUENCES.

149. Aebutio negotium datur: adest ad tabulam ; licetur Aebutius: deterrentur emptores multi, partim gratia Caesenniae, partim etiam pretio: fundus addicitur Aebutio, pecuniam argentario promittit Aebutius quo testimonio nunc vir optimus utitur sibi emptum esse. Quasi vero aut nos ei negemus addictum, aut tum quisquam fuerit qui dubitarit quin emeretur Caesenniae; cum id plerique scirent, omnes fere audissent, hi coniectura assequi possent, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate deberetur, eam porro in praediis collocari maxime expediret, essent autem praedia, quae mulieri maxime convenirent, ea venirent, liceretur is quem Caesenniae dare operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset

suspicari. Hac emptione facta, pecunia solvitur a Caesennia, cuius rei ipse putat rationem reddi non posse quod ipse tabulas averterit, se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi expensa pecunia lata sit, acceptaque relata: quasi id aliter fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent quemadmodum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locavitque, neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Ut in pauca conferam, testamento facto mulier moritur. Facit heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam adspergit: hanc sextulam illa mercedem isti esse voluit assiduitatis et molestiae, si quam susceperat.-CICERO, pro Caecina, vi. 16.

QUIS IURIS NODOS LEGUMQUE AENIGMATA

SOLVAT?

150. Antoni incredibilis quaedam et prope singularis et divina vis ingenii videtur, etiamsi haec scientia iuris nudata sit, posse se facile ceteris armis prudentiae tueri atque defendere. Quamobrem hic nobis sit exceptus: ceteros vero non dubitabo primum inertiae condemnare sententia mea, post etiam impudentiae. Nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum,

testamentorum ruptorum aut ratorum ceterarumque rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, quare denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.

CICERO, de Orat. i. 38. 172.

QUAM FERUS ET VERE FERREUS USUS ERAT!

151. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta

sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi;
arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt,
et lapides et item silvarum fragmina rami,
et flamma atque ignes, postquam sunt cognita
primum.

posterius ferri vis est aerisque reperta,
et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
quo facilis magis est natura et copia maior.
aere solum terrae tractabant, aereque belli
miscebant fluctus et volnera vasta serebant
et pecus atque agros adimebant; nam facile
ollis

omnia cedebant armatis nuda et inerma.

inde minutatim processit ferreus ensis

versaque in obprobrium species est faleis ahenae,
et ferro coepere solum praescindere terrae
exaequataque sunt creperi certamina belli.
et prius est armatum in equi conscendere costas
et moderarier hunc frenis dextraque vigere
quam biiugo curru belli temptare pericla.
et biiugus prius est quam bis coniungere binos
et quam falciferos armatum escendere currus.

inde boves lucas turrito corpore, taetras,
anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
sufferre et magnas Martis turbare catervas.

LUCRET. V. 1281.

THE NEWS OF THE VICTORY AT THE METAURUS IS RECEIVED IN ROME. B.C. 207,

152. Numquam per omnes dies, ex quo Claudium consulem profectum fama adtulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro: matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtestationesque versae per omnia delubra vagae supplices votisque fatigare deos. Tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit, duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae opposita erant, venisse ex praelio nuntiantes caesos hostes. Et primo magis auribus quam animis id acceptum erat ut maius laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent: et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum dicebatur. Litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur de Narniensium equitum adventu. Hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia exciverunt: tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae concursum est, ut adire nuntius non posset, traheretur a percontantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in senatu litterae recitarentur. Tandem submoti et coerciti a magistratibus, dispensarique laetitia inter impotentes ejus animos potuit. In senatu primum deinde in contione

K

« PredošláPokračovať »