Obrázky na stránke
PDF
ePub

cum et ex reipublicae caussa esset mihi quidem molestam, sibi tamen gloriosam victoriam consecutus, et per aetatem magistratus petere posset, non modo permittente patre sed etiam suadente ab eo semigravit et cum domus patris a foro longe abesset, quo facilius et nostras domus obire et ipse a suis coli posset, conduxit in Palatio, non magno, domum. CICERO, pro Caelio, vii. 17.

DISCUSSION ON THE TRIBUNATE BETWEEN M. T. CICERO, AND HIS BROTHER QUINTUS.

163. Q. In ista quidem re vehementer Sullam probo, qui Trib. pl. sua lege iniuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit : Pompeiumque nostrum ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque refero laudibus: de Tribunicia potestate taceo, nec enim reprehendere libet, nec laudare possum. M. Vitia quidem Tribunatus praeclare, Quinte, perspicis; sed est iniqua in omni re accusanda, praetermissis bonis, malorum enumeratio vitiorumque selectio: nam isto quidem modo vel Consulatus vituperabilis est, si Consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris: ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali: sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. Nimia potestas est Trib. pleb. quis negat? sed vis populi multo saevior multoque vehementior, quae, ducem quod habet, interdum lenior est, quam si nullum haberet : dux enim suo periculo progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet. At aliquando incenditur, et quidem

saepe sedatur.

Quod est enim tam desperatum collegium in quo nemo e decem sana mente sit? Quid enim Ti. Gracchum aliud perculit nisi quod potestatem intercedendi collegae abrogavit? Sed tu sapientiam maiorum in illo vide. Concessa plebi a patribus ista potestate, arma ceciderunt, restincta seditio est, inventum est temperamentum quo tenuiores cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit civitatis salus. At duo Gracchi fuerunt. Et praeter eos quamvis enumeres multos licet: cum deni creantur, nonnullos in omni memoria invenies perniciosos tribunos.-CICERO, de Legibus, iii. 9. 22,

NE CAPIARE CAVE.

164. Illa vero deridenda arrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremes, aut etiam maiores, gubernare didicisse. Tu mihi, cum in circulo decipiare adversarii stipulatiuncula, et cum obsignes tabellas clientis tui, quibus in tabellis id sit scriptum quo ille capiatur, ego tibi ullam caussam maiorem committendam putem ? Citius hercule is qui duorum scalmorum naviculam in portu everterit in Euxino ponto Argonautarum navem gubernarit. Quid? si ne parvae quidem caussae sunt, sed saepe maximae, in quibus certatur de iure civili, quod tandem os est illius patroni qui ad eas caussas sine ulla scientia iuris audet accedere? Quae potuit igitur esse caussa maior quam illius militis, de cuius morte cum domum falsus ab exercitu nuntius venisset, et pater eius, re credita, testamentum mutasset, et quem ei visum esset fecisset heredem

essetque ipse mortuus? Res delata est ad centumviros, cum miles domum revenisset, egissetque lege in hereditatem paternam. Nempe in ea caussa quaesitum est de iure civili, possetne paternorum bonorum exheres esse filius, quem pater testamento neque heredem neque exheredem scripsisset nominatim. Quid? nuper cum ego Auratae iudicio privato caussam defenderem, nonne omnis nostra in iure versata defensio est? Cum enim Marius aedes Auratae vendidisset, neque servire quamdam earum aedium partem in mancipii lege dixisset, defendebamus, quidquid fuisset incommodi in mancipio, id si venditor scisset neque declarasset, praestare debere. Quo quidem in genere familiaris noster M. Bucculeius, homo neque meo iudicio stultus et suovalde sapiens, et a iuris studio non abhorrens, simili in re quodam modo nuper erravit. Nam cum aedes M. Fufio venderet, in mancipio lumina, uti tum essent, ita recepit. Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Bucculeio quod, cuicunque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.

CICERO, de Orat. i. 38. 174.

PORTRAIT OF A ROMAN BLUE-STOCKING.

165. Illa tamen gravior quae, cum discumbere coepit, laudat Vergilium, periturae ignoscit Elissae, committit vates et comparat; inde Maronem atque alia parte in trutina suspendit Homerum. cedunt grammatici, vincuntur rhetores, omnis

turba tacet, nec causidicus, nec praeco loquatur,
altera nec mulier: verborum tanta cadit vis,
tot pariter pelves, tot tintinnabula dicas
pulsari: iam nemo tubas, nemo aera fatiget,
una laboranti poterit succurrere lunae.

*

non habeat matrona, tibi quae iuncta recumbit,
dicendi genus, aut curtum sermone rotato
torqueat enthymema, nec historias sciat omnes,
sed quaedam ex libris et non intelligat: odi
hanc ego quae repetit volvitque Palaemonis
artem,

servata semper lege et ratione loquendi,
ignotosque mihi tenet antiquaria versus,
nec curanda viris opicae castigat amicae
verba: solaecismum liceat fecisse marito.
nil non permittit mulier sibi, turpe putat nil,
cum virides gemmas collo circumdedit et cum
auribus extentis magnos commisit elenchos.
intolerabilius nihil est quam femina dives.

IUVENAL, vi. 399.

INCIDENTS IN THE BLOCKADE OF CASTRA VETERA BY CIVILIS, A.D. 69.

166. Congestis circum lignis accensisque, simul epulantes, ut quisque vino incaluerat, ad pugnam temeritate inani ferebantur. Quippe ipsorum tela per tenebras vana : Romani conspicuam barbarorum aciem, et si quis audacia aut insignibus effulgens, ad ictum destinabant. Intellectum id Civili, et restincto igne misceri cuncta tenebris et armis iubet. Tum

vero strepitus dissoni, casus incerti, neque feriendi neque declinandi providentia : unde clamor acciderat, circumagere corpora, tendere artus: nihil prodesse virtus, fors cuncta turbare, et ignavorum saepe telis fortissimi cadere. Apud Germanos inconsulta ira: Romanus miles periculorum gnarus ferratas sudes gravia saxa non forte iaciebat. Ubi sonus molientium aut adpositae scalae hostem in manus dederant, propellere umbone, pilo sequi, multos in moenia egressos pugionibus fodere. Sic exhausta nocte novam acies dies aperuit. Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae,-is aequissimus locus-propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere, multa superstantium pernicie, pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione: simul a legionariis peritia et arte praestantibus plura struebantur. Praecipuum pavorem intulit suspensum et nutans machinamentum, quo repente demisso praeter suorum ora singuli pluresve hostium sublime rapti verso pondere intra castra effundebantur. Civilis omissa oppugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.-TAC. Hist. iv. 29.

ἀεὶ Μούσαισιν ἅμ ̓ εἴην.

167. Avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo: iuvat integros accedere fontes atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam unde prius nulli velarint tempora musae; primum quod magnis doceo de rebus et artis

« PredošláPokračovať »