Obrázky na stránke
PDF
ePub

(b) Accepi tuas literas, quas legi libentissime, plenissimas amoris, humanitatis, officii, diligentiae. His igitur respondebo: sic enim postulas. Recentissimas te meas literas habere ais, et scire vis tuas ego quas acceperim. Quaedam ab Appio constituta rescidi. Stomachatur ille. Hoc idem est ac si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico, qui sibi successerit, si, quae ipse in curando constituerit, mutet ille.

CICERO, Epist.

DEBUERAS ABSTINUISSE, CAPER.

(c) Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras hircus, Bacche, tuis victima grata sacris. MARTIAL, iii. 24.

FOENUM HABET IN CORNU.-DEVICE OF HANNIBAL.

21. Primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa acti. ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos concitentur montes. et metus ipse relucentis flammae ex capite, calorque, iam ad vivum ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves. quo repente discursu, haud secus quam silvis montibusque accensis, omnia circum virgulta ardere : capitumque irrita quassatio, excitans flammam, hominum passim discurrentium speciem praebebat. qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi

in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexerunt, circumventos se esse rati, praesidio excessere; qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos ab suis gregibus inciderunt. et primo, quom procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo adtoniti constiterunt: deinde, ut humana adparuit fraus, tum vero insidias rati esse, dum maiore metu concitant se in fugam, levi quoque armaturae hostium incurrere. ceterum nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. interea, toto agmine Hannibal transducto per saltum, et quibusdam in ipso saltu hostium oppressis, in agro Allifano posuit castra.-Liv. xxii. 17.

SCYLLA AND NISUS.

22. Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet. Thalamos taciturna paternos

intrat, et, heu facinus! vitali nata parentem crine suum spoliat, praedaque potita nefanda per medios hostes,-meriti fiducia tanta est,pervenit ad regem,' quem sic affata paventem

est:

'suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriosque meosque penates:

1 Minos.

praemia nulla peto nisi te. Cape pignus amoris
purpureum crinem: nec me nunc tradere crinem
sed patrium tibi crede caput,' scelerataque
dextra

munera porrexit. Minos porrecta refugit,
turbatusque novi respondit imagine facti:
'Di te summoveant, o nostri infamia saecli,
orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur.'

OVID, Met. viii. 81.

MOVEMENTS OF M. TER. VARRO IN SPAIN. B.C. 49.

23. Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gadis contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur, simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sponte sua, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae Vernacula appellabatur, ex castris Varronis, adstante et inspectante ipso, signa sustulit seseque Hispalim recepit, atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum iti

C

nere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et quid ubique habeat frumenti et navium ostendit.-CAESAR, B. C. ii. 20.

SAEVIT VIOLENTIA TURNI.

24. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit, turbatosque duces, subita spe fervidus ardet; poscit equos atque arma simul, saltuque superbus emicat in currum, et manibus molitur habenas. multa virum volitans dat fortia corpora leto: semineces volvit multos, aut agmina curru proterit, aut raptas fugientibus ingerit hastas. qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat, atque furentes bella movens immittit equos: illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque volant: gemit ultima pulsu

Thraca pedum, circumque atrae Formidinis ora,
Iraeque, Insidiaeque, dei comitatus, aguntur.
talis equos alacer media inter praelia Turnus
fumantes sudore quatit, miserabile caesis
hostibus insultans: spargit rapida ungula rores
sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena.
VERG. Aen. xii. 324.

DIDO AENEAE.

25. (a) Quo fugis? obstat hiemps! hiemis mihi gratia prosit.

aspice ut eversas concitet Eurus aquas.

quod tibi malueram, sine me debere procellis:
iustior est animo ventus et unda tuo.

non ego sum tanti, quamvis merearis, inique,
ut pereas, dum me per freta longa fugis.
exerces pretiosa odia et constantia magno,
si, dum me careas, est tibi vile mori.
quid, si nescires insana quid aequora possint?
expertae totiens quam male credis aquae!
ut pelago suadente etiam retinacula solvas,
multa tamen latus tristia pontus habet.

vive, precor: sic te melius quam funere perdam!
tu potius leti causa ferere mei.

Ovin, Heroid. vii. 41.

CICERO CURIO S. D.

(b) Ego vero iam te nec hortor nec rogo ut domum redeas; quin hinc ipse evolare cupio et aliquo pervenire ubi nec Pelopidarum nomen nec facta audiam.' Incredibile est quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus intersim. Ne tu videris multo ante providisse quid impenderet, tum cum hinc profugisti. Quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius est quam videre. Consul nuper renuntiatus est Caninius, qui usque ad Kal. Ian. esset, quae erant futurae mane postridie. ita illo consule scito neminem prandisse. Nihil tamen eo

« PredošláPokračovať »