Obrázky na stránke
PDF
ePub

face ut hinc furoris ictu reditum in nemora

ferat,

mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
age, caede terga cauda: tua verba patere:
face cuncta mugienti fremitu loca retonent:
rutilam ferox torosa cervice quate iubam.
Ait haec minax Cybelle, religatque iuga manu.
ferus, ipse sese adhortans, rapidum incitat
animum:

vadit, fremit, refringit virgulta pede vago,
At ubi ultima albicantis loca litoris adiit,
tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,
facit impetum. Ille demens fugit in nemora
fera;

ibi semper omne vitae spatium famula fuit.

CATULLUS, lxiii. 74.

SIEGE OF AVARICUM BY G. IUL. CAESAR, B.C. 52.

263. Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda quae ab quoque tradantur aptissimum. Nam et laqueis falces avertebant, quas cum destinaverant tormentis introrsus reducebant; et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae, atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque erup tionibus aut aggeri ignem inferebant, aut milites

occupatos in opere adoriebantur; et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianas agger expresserat, commissis suarum turrium malis adaequabant; et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque adpropinquare prohibebant.-CAES. B. G. vii. 22.

THE DEATH OF G. IUL. CAESAR.—IUPPITER CONSOLES VENUS.

264. Non tamen insidias venturaque vincere fata praemonitus potuere deum, strictique feruntur in templum gladii, neque enim locus ullus in Urbe

ad facinus diramque placet, nisi Curia, caedem.
tum vero Cytherea manu percussit utraque
pectus, et aetherea molitur condere nube
qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
et 2 Diomedeos Aeneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: Sola insuperabile fatum,
nata, movere paras? intres licet ipsa Sororum
tecta trium, cernes illic molimine vasto

ex aere, et solido rerum tabularia ferro,
quae neque concursum caeli neque fulminis
iram

nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas :
invenies illic inclusa adamante perenni

fata tui generis: legi ipse animoque notavi,
et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

1 Homer, Iliad, iii. 380 seqq.

2 Ib. v. 432 seqq.

R

hic sua complevit, pro quo, Cytherea, laboras,
tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
ut deus accedat caelo templisque colatur,
tu facies, natusque suus: qui, nominis heres,
impositum feret Urbis onus, caesique parentis
nos in bella suos fortissimus ultor habebit:
illius auspiciis obsessae moenia pacem
victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
Emathiaque iterum madefacti caede Philippi,
et magnum Siculis nomen superabitur undis.
Ov. Met. xv. 799.

QUO SPECTET FABULA NOSTRA VIDE.

265. Si quisquamst qui placere se studeat bonis quam plurimis, et minime multos laedere, in his poëta hic nomen profitetur suum. Tum si quis est, qui dictum in se inclementius existimavit esse, sic existimet,

responsum, non dictum esse, quia laesit prior: qui bene vertendo, et easdem scribendo male,

ex

Graecis bonis Latinas fecit non bonas.
Idem Menandri Phasma nunc nuper dedit,
atque in Thesauro scripsit, causam dicere
prius unde petitur, aurum quare sit suum,
quam ille qui petit, unde is sit thesaurus sibi:
aut unde in patrium monumentum pervenerit.
Dehinc, ne frustretur ipse se, aut sic cogitet:
defunctus iam sum, nihil est quod dicat mihi:
is ne erret, moneo, et desinat lacessere.
Habeo alia multa quae nunc condonabitur,

quae proferentur post, si perget laedere,

ita ut facere instituit. Quam nunc acturi

sumus

Menandri Eunuchum, postquam Aediles eme

runt,

perfecit sibi ut inspiciundi esset copia,
magistratus quom ibi adesset, occeptast agi.
Exclamat furem, non poëtam, fabulam
dedisse, et nil dedisse verborum tamen :
Colacem esse Naevi, et Plauti veterem fabulam,
parasiti personam inde ablatam et militis.
Si id est peccatum, peccatum imprudentiast
poëtae, non quo furtum facere studuerit.

TER. Eunuch. Prol.

THE MODEL ORATOR.

266. Atque ego in summo oratore fingendo talem informabo qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit, sed quid sit illud quo nihil possit esse praestantius, quod in perpetuitate dicendi non saepe, atque haud scio an nunquam, in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud alios densius, apud alios fortasse rarius. Sed ego sic statuo, nihil esse in ullo genere tam pulcrum quo non pulcrius id sit unde illud, ut ex ore aliquo, quasi imago, exprimatur, quod neque oculis, neque auribus, neque ullo sensu percipi potest, cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et his picturis, quas nominavi, cogitare tamen possumus pulcriora. Nec vero ille artifex, cum faceret

Iovis formam aut Minervae, contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed ipsius in mente insidebat species pulcritudinis eximia quaedam, quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem artem et manum dirigebat. Ut igitur in formis et figuris est aliquid perfectum et excellens cuius ad cogitatam speciem imitando referuntur ea quae sub oculos ipsa cadunt, sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus, effigiem auribus quaerimus. Has rerum formas appellat ideas ille non intelligendi solum sed etiam dicendi gravissimus auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait semper esse ac ratione et intelligentia contineri; cetera nasci, occidere, fluere, labi, nec diutius esse uno et eodem statu.-CICERO, Orator, ii. 7.

HOW CICERO SUPERINTENDED THE ALTERATIONS ON HIS BROTHER'S ESTATE.

267. Fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere: de eo quid videatur, ipse constitues. Calvus aiebat, aqua dempta, et eius aquae iure constituto, et servitute fundo illi imposita, tamen nos pretium servare posse, si vendere vellemus. Messidium mecum habui: is se ternis numis in pedem tecum transegisse dicebat: sese autem mensum pedibus aiebat passuum IV CIC; mihi plus visum est. Sed praestabo, sumptum nusquam melius posse poni. Chilonem arcessieram Venafro. Sed eo ipso die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat. Idibus Sept. in Laterio fui. Viam perspexi, quae mihi ita placuit, ut opus pub

« PredošláPokračovať »