Obrázky na stránke
PDF
ePub

FLEXIT AMANS OCULOS.

34. Iamque pedem referens casus evaserat omnes, redditaque Eurydice superas veniebat ad auras, pone sequens; namque hanc dederat Proserpina legem ;

quom subita incautum dementia cepit amantem, ignoscenda quidem, scirent si ignoscere manes; restitit, Eurydicenque suam jam luce sub ipsa immemor heu! victusque animi respexit. Ibi omnis

effusus labor, atque immitis rupta tyranni foedera, terque fragor stagnis auditus Avernis. illa, Quis et me,' inquit,

perdidit, Orpheu?

miseram, et te

quis tantus furor? en iterum crudelia retro
fata vocant, conditque natantia lumina somnus.
iamque vale: feror ingenti circumdata nocte,
invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!'
Dixit, et ex oculis subito, ceu fumus in auras
commixtus tenues, fugit diversa; neque illum,
prensantem nequidquam umbras, et multa vo-
lentem

dicere, praeterea vidit; nec portitor Orci
amplius obiectam passus transire paludem.

I VERG. G. iv. 485.

IRRITAMENTA MALORUM.

35. Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum: admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis, et importantur non

1 Cf. Ov. M. x. init.

merces solum adventitiae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum. Iam qui incolunt eas urbes, non haerent in sedibus suis, sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo longius atque etiam quom manent corpore, animo tamen excurrunt et vagantur. Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando, quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant. Multa etiam ad luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus suppeditantur mari; quae vel capiuntur vel importantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas illecebras multas cupi-. ditatum.--CICERO, de Rep. ii. 4.

ROMANI, RERUM DOMINI.

36. Gens quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus, sacra

natosque maturosque patres
pertulit Ausonias ad urbes,
duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
per damna, per caedes ab ipso
ducit opes animumque ferro.

οὐχ ἔχε νήδυμος ὕπνος.

HOR. C. iv. 4.

37. Crimine quo merui iuvenis, placidisse divom, quove errore miser, donis ut solus egerem, Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque

feraeque,

et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus: occidit horror
aequoris, et terris maria acclinata quiescunt.
septima iam redeuns Phoebe mihi respicit
aegras

stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque re-
visunt

lampades, et totiens nostros Tithonia questus praeterit, et gelido tangit miserata flagello. unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille quae sacer alterna tantum statione tenebat Argus, et haut unquam vigilabat corpore toto. Somne, veni: nec te totas infundere pennas luminibus compello meis,-hoc turba precatur laetior-extremo me tange cacumine virgae,sufficit aut leviter suspenso poplite transi. STATIUS, Silv. v. 4.

DREADFUL BLOW TO CICERO'S VANITY.

38. Non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar arrogasse, si de Quaestura mea dixero. Quamvis enim illa floruerit, tamen cum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum sit ex Quaesturae laude repetendum, sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia Quaesturam aut gratiorem aut clariorem fuisse. Vere mehercules hoc dicam: sic tum existimabam nihil homines aliud Romae nisi de Quaestura mea loqui. Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram : negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, municipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in

omni officio diligentissimus. Excogitati quidem erant a Siculis honores inauditi: itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem. At ego, cum casu diebus iis, itineris faciendi causa, decedens e provincia, Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi solent esse in iis locis, concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem, et numquidnam esset novi. Cui cum respondissem me a provincia decedere, Etiam mehercules,' inquit, ut opinor, ex Africa.' Huic ego iam stomachans fastidiose, Immo ex Sicilia,' inquam. Tum quidam, quasi qui omnia sciret, Quid? tu nescis,' inquit, hunc Syracusis Quaestorem fuisse? Quid multa? destiti stomachari, et me unum ex iis feci qui ad aquas venissent. Sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati.

6

6

6

[ocr errors]

CICERO, pro Plancio, xxvi. 64.

PERORATION OF LAELIUS ON FRIENDSHIP.

39. Sed, quoniam res humanae fragiles caducaeque sunt, semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur. Caritate enim benevolentiaque sublata, omnis est e vita sublata iucunditas. Equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. In hac mihi de republica consensus, in hac rerum privatarum consilium; in eadem requies plena oblectationis fuit. Nunquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim ; nihil audivi ex ipso quod nollem. Una domus

munes.

erat, idem victus, isque communis: neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque comNam quid ego de studiis dicam cognoscendi semper aliquid atque discendi, in quibus remoti ab oculis populi omne otiosum tempus contrivimus. Quarum rerum recordatio et memoria, si una cum illo occidisset, desiderium coniunctissimi atque amantissimi viri ferre nullo modo possem. Sed nec illa extincta sunt, alunturque potius et augentur cogitatione et memoria; et, si illis plane orbatus essem, magnum tamen afferret mihi aetas ipsa solatium; diutius enim iam in hoc desiderio esse non possum : omnia autem brevia tolerabilia esse debent, etiam si magna sunt. Haec habui de amicitia quae dicerem.

CICERO, de Am. xxvii. 102.

A GOOD MEMORY: ANECDOTE OF SIMONIDES OF KEOS.

40. Non sum, inquit Antonius, tanto ego ingenio quanto Themistocles fuit, ut oblivionis artem quam memoriae malim gratiamque habeo Simonidi illi Keo, quem primum ferunt artem memoriae protulisse. Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam, fortunatum hominem et nobilem, cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi caussa, poetarum more, in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse, se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum; reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret, si ei videretur. Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi, ut prod

« PredošláPokračovať »