Obrázky na stránke
PDF
ePub

iret: iuvenes stare ad ianuam duos quosdam, qui eum magnopere evocarent: surrexisse illum, prodisse, vidisse neminem : hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur Scopas, concidisse: ea ruina ipsum oppressum cum suis interiisse. Quos cum humare vellent sui, neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur, ex eo quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator uniuscuiusque sepeliendi fuisse. Hac tum re admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime qui memoriae lumen afferret.-CICERO, de Orat. ii. lxxxvi. 351.

PROLOGUE OF THE MEDEA.

41. Utinam ne in nemore Pelio securibus
caesa cecidisset abiegna ad terram trabes,
neve inde navis inchoandae exordium
coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argivi in ea dilecti viri
vecti petebant pellem inaurati arietis

Colchis, imperio regis Peliae, per dolum:

nam numquam era errans mea domo ecferret pedem

Medea, animo aegra, amore saevo saucia.

Q. Ennius.

A SON PRAYS BURIAL.

42. Mater, te appello, tu, quae curam somno suspenso levas

neque te mei miseret, surge et sepeli natum

tuum :

1 Cf. Hor. S. ii. 3. 60; Cic. Tusc. i. 44. 106.

neu relliquias quaeso meas sieris denudatis ossibus per terram sanie delibutas foede divexarier.

M. PACUVIUS.

PARASITUS LOQUITUR.

43. Ut illum di perdant primus qui horas repperit, quique adeo primus statuit hic solarium,

qui mihi comminuit misero articulatim diem.
nam olim me puero venter erat solarium,
multo omnium istorum optumum et verissumum :
ubi ubi monebat esse, nisi quom nil erat.
nunc etiam, quom est, non estur, nisi soli lubet.
itaque adeo iam oppletum oppidumst solariis,
maior pars populi ut aridi reptent fame.

AQUILIUS.

ONE OF THE BLEMISHES OF OLD AGE.

44. Edepol, senectus, si nil quicquam aliud viti adportes tecum, cum advenis, unum id sat est, quod diu vivendo multa quae non volt videt. CAECILIUS STATIUS.

PROVERBIAL PHILOSOPHY.

45. Comes facundus in via pro vehiculo est.

deliberando discitur sapientia.

desunt inopiae pauca, avaritiae omnia.
discipulus est prioris posterior dies.

malum est consilium quod mutari non potest.

P. SYRUS.

A SALAD.

46. Hortus erat iunctus casulae, quem vimina

pauca

et calamo recidiva levi munibat harundo,
exiguus spatio variis sed fertilis herbis.
non illi deerat quod pauperis exigit usus;
interdum locuples a paupere multa petebat,
nec sumptus erat illud opus sed regula curae.

ac primum, leviter digitis tellure refossa,
quattuor educit cum spissis allia fibris,
inde comas apii graciles rutamque virentem
vellit, et exiguo coriandra trementia filo.
haec ubi collegit, laetum consedit ad ignem,
et clara famulam poscit mortaria voce.
singula tum capitum nodoso cortice nudat,
et summis spoliat coriis, contemptaque passim
spargit humi atque abicit: servatum in ger-
mine bulbum

tingit aqua, lapidisque cavum demittit in
orbem ;

hinc salis inspergit micas, sale durus adeso
caseus adicitur, dictas super ingerit herbas,
dextera pistillo primum fragrantia mollit
allia, tum pariter mixto terit omnia suco.
it manus in gyrum: paullatim singula vires
deperdunt proprias; color est e pluribus unus,
nec totus viridis, quia lactea frusta repugnant,
nec de lacte nitens, quia tot variatur ab herbis.
[VERG.] Moretum, 61.

A ROMAN HEROINE.

47. Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto quem de visceribus traxerat ipsa suis,

'Si qua fides, volnus, quod feci, non dolet, inquit,

'sed quod tu facies,-hoc mihi, Paete, dolet.' MARTIAL i. 14.

ANECDOTE OF ARRIA.

48. Adnotasse videor facta dictaque virorum feminarumque illustrium alia clariora esse, alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius quae marito et solatium mortis et exemplum fuit. Multa referebat aviae suae non minora hoc sed obscuriora, quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore quam mihi audienti fuerunt. Aegrotabat Caecina Paetus, maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur: filius decessit, eximia pulcritudine, pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus : quin immo, quoties cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat. Ac persaepe interroganti quid ageret puer, respondebat Bene quievit, libenter cibum sumpsit. Deinde, cum diu cohibitae lacrumae vincerent prorumperentque, egrediebatur. Tum se dolori dabat. Satiata, siccis oculis, composito voltu redibat, tanquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem

D

illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam Paete, non dolet; sed tamen ista facienti dicentique gloria et aeternitas ante oculos erant: quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrumas, operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. PLIN. Ep. iii. 16.

EPITAPH ON ASDRUBAL.

49. Asdrubal hic situs est. Hic Africa tota triumphos

et spes Carthago condidit alta suas.

Mars gemit ad tumulum; tumulo decorata superbo

Italia extincti suspicit ossa ducis:

Tu quoque, Roma, doles; nam, dum cadit aemula virtus,

in te converti quae geris arma vides.

Anth. Lat. 726.

ON THE DEATH OF CATO UTICENSIS.

50. Iussa manus sacri pectus violare Catonis

haesit, et inceptum victa reliquit opus.
Ille ait infesto contra sua volnera voltu :
'Estne aliquid magnus quod Cato non potuit ?
dextera, quid dubitas? durum est iugulasse
Catonem ?

sed modo liber erit; iam, puto, non dubitas.
fas non est vivo quemquam servire Catone,
nedum ipsum: vincit nunc Cato, si moritur.'
Anth. Lat. 746.

« PredošláPokračovať »