Obrázky na stránke
PDF
ePub

ON THE POSSIBILITY OF COMBINING HUNTING AND STUDY.

Plinius Cornelio Tacito suo S.

76. Ridebis, et liceat rideas. Ego ille, quem nosti, apros tres, et quidem pulcerrimos, cepi. Ipse? inquis. Ipse non tamen ut omnino ab inertia mea et quiete discederem. Ad retia sedebam: erant in proximo non venabulum aut lancea, sed stilus et pugillares. Meditabar aliquid enotabamque, ut, si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem. Non est quod contemnas hoc studendi genus. Mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur. Iam undique silvae et solitudo, ipsumque illud silentium, quod venationi datur, magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde, cum venabere, licebit, auctore me, ut panarium et lagunculam, sic etiam pugillares feras. Experieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare. Vale.

PLIN. Ep. i. 6.

HAPPY THE WOOING THAT'S NOT LONG A DOING.

SIMO, CHREMES.

77. S. Iubeo Chremetem. Ch. O, te ipsum quaerebam. S. Et ego te. Ch. Optato ad

venis.

aliquot me adiere ex te auditum qui aiebant,

hodie filiam

meam nubere tuo gnato: id viso tune an illi insaniant.

S. ausculta paucis: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.

Ch. ausculto: loquere quid velis.

5

S. per te deos oro et nostram amicitiam, Chreme,

quae incepta a parvis cum aetate accrevit

simul,

perque unicam gnatam tuam et gnatum

meum,

cuius tibi potestas summa servandi datur,
ut me adiuves in hac re, atque ita ut nup-

tiae

10

fuerant futurae fiant. Ch. A! ne me obsecra : quasi hoc te orando a me impetrare oporteat. alium esse censes nunc me atque olim quom dabam?

si in rem est utrique ut fiant, arcessi iube: sed si ex ea re plus malist quam commodi utrique, id oro te in commune ut con

sulas,

16

quasi illa tua sit, Pamphilique ego sim pater. S. Imo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme: neque postulem abs te nisi ipsa res moneat. Ch. Quid est ?

S. Irae sunt inter Glykerium et gnatum. Ch.

Audio.

20

S. Ita magnae ut sperem posse avelli. Ch.

Fabulae.

S. Profecto sicst. Ch. Sic hercle ut dicam tibi: Amantium irae amoris integratiost.

TER. Andr. iii. 3.

DISCOVERY BY CICERO OF THE TOMB OF
ARCHIMEDES.

So Tully paus'd, amid the wrecks of Time,
On the rude stone to trace the truth sublime;
When at his feet, in honour'd dust disclos'd,

The immortal Sage of Syracuse repos'd.-ROGERS. 78. Non ego iam cum huius (Dionysii) vita, qua taetrius, miserius, detestabilius excogitare nihil possum, Platonis aut Archytae vitam comparabo, doctorum hominum et plane sapientium; ex eadem urbe Syracusana humilem homunculum a pulvere et radio excitabo, qui multis annis post fuit, Archimedem. Cuius ego Quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum. Tenebam etiam quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cylindro. Ego autem, cum Ego autem, cum omnia collustrarem oculis, est enim ad portas Achradinas magna frequentia sepulcrorum-animadverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis,— erant autem principes mecum-dixi me illud arbitrari esse quod quaererem. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Quo cum patefactus esset ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma, exesis posterioribus partibus versiculorum, dimidiatis fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset.

CICERO, Tusc. Disp. v. 23. 64.

DEMOLITION OF ALBA, BY ORDER OF
TULLUS HOSTILIUS.

79. Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor qualis captarum esse urbium solet, cum, effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet, sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos ut prae metu obliti quid relinquerent quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas, ultimum illud visuri, pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tamen deum, ita enim edictum ab rege fuerat, temperatum est.-Lıv. i. 29.

80.

*

CONSCIENCE.-STORY OF GLAUKOS.

(Cf. Hdt. vi. 86.)

Cur tamen hos tu
evasisse putes, quos diri conscia facti
mens habet attonitos et surdo verbere caedit
occultum quatiente animo tortore flagellum?
poena autem vehemens ac multo saevior illis,
quas et Caedicius gravis invenit et Rhada-
manthus,

nocte dieque suum gestare in pectore testem.
Spartano* cuidam respondit Pythia vates,
haut impunitum quondam fore, quod dubitaret
depositum retinere et fraudem iure tueri
iurando. quaerebat enim quae numinis esset
mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
reddidit ergo metu, non moribus; et tamen

omnem

vocem adyti dignam templo veramque probavit,
extinctus tota pariter cum prole domoque
et quamvis longa deductis gente propinquis.
has patitur poenas peccandi sola voluntas.

nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,
facti crimen habet.

IUVENAL, Xiii. 191.

THE DELIGHTS OF SPRING BY THE SEA-SIDE.

81. Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni

Taurus et alternum Castora fugit hiemps;
ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbor,
Ismarium pellex Attica plorat Ityn.

« PredošláPokračovať »