Obrázky na stránke
PDF
ePub

nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius, nihil esse ei beatum, cui semper aliquis terror impendeat? Atque ei ne integrum quidem erat, ut ad iustitiam remigraret, civibus libertatem et iura redderet: iis enim se, adolescens, improvida aetate, irretierat erratis, eaque commiserat, ut salvus esse non posset, si sanus esse coepisset.

CICERO, Tusc. v. 21. 61.

BRAVERY OF ONE OF THE FABII.

87. Servus ei dicitur comes unus fuisse nutritus una, eoque haud ignarus linguae eiusdem; nec quicquam aliud proficiscentes, quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam, ac nomina principum in populis accepere; ne qua inter colloquia insigni nota haesitantes deprehendi possent. Iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis armati. Sed neque commercium linguae, nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat a fide, quemquam externum Ciminios saltus intraturum. Usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur: ibi, qui essent, fateri Romanum ausum: introductumque in senatum, consulis verbis egisse de societate amicitiaque: atque inde comi hospitio acceptum, nuntiare Romanis iussum, commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram. Haec quom relata consuli essent, impedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post impedimenta ire iussis, ipse substitit cum equitatu: et luce orta, postero die obequitavit

stationibus hostium, quae extra saltum dispositae erant: et, quom satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit, portaque altera egressus, ante noctem agmen assequitur.—Lıvy, ix. 36.

VIRGILIAN ALLEGORY, BY ANTICIPATION.

88. Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum,

quom Priami patriam Pergamum, divina moenitum manu,

armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus et mille numero navium decumo anno post subegerunt.

non peius termento ruit, praeut ego erum expugnabo meum.

nunc huc prius quam senex venit, lubet lamentari, dum exeat.

O Troia! o patria ! o Pergamum! o Priame, periisti, senex,

qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis!

Nam, ego has tabellas opsignatas, consignatas quas fero,

non sunt tabellae, sed equos, quem misere Achivi ligneum;

Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumta, Mnesilochus Sinost

relictus: ellum, non in busto Achilli, sed in lecto adcubat,

atque hic equos non in arcem, verum in arcam, faciet impetum:

exitium, excidium, exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.

nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio

ego Ilio;

miles Menelaust; ego Agamemno, idem Ulixes. Lartius;

Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae:

is Helenam abduxit, quoia causa nunc facio obsidium Ilio.

Nam illi itidem Ulixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum.

dolis ego deprensus sum; ille mendicans paene inventus interit,

dum exquaerit ibi fata Iliorum. adsimiliter mi hodie obtigit.

vinctus sum, sed dolis me exemi; item ille se servavit dolis.

Ilio tria fuisse audivi fata, quae ei forent exitio ;

signum ex arce si perisset; alterum autemst. Troili mors;

tertium, quom portae Phrugiae limen superum scinderetur. PLAUT. Bacchides, v. (925).

GENUINE PLEASURE OF PLINY.

89. O Diem laetum! adhibitus in consilium a praefecto urbis audivi ex diverso agentes, summae spei, summae indolis iuvenes duos, Fuscum Salinatorem et Numidium Quadratum, egregium par, nec modo temporibus nostris, sed literis ipsis ornamento futurum.

Mira utrique probitas, constantia salva, decorus habitus, os Latinum, vox virilis, tenax memoria, magnum ingenium, iudicium aequale: quae singula mihi voluptati fuerunt: atque inter haec illud, quod et ipsi me ut rectorem, ut magistrum intuebantur, et ii qui audiebant me aemulari, meis instare vestigiis videbantur. O diem (repetam enim) laetum, notandumque mihi candidissimo calculo! Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere? aut mihi optatius, quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum? Quod gaudium ut perpetuo capiam, deos oro: ab iisdem, teste te, peto ut omnes qui me imitari tanti putabunt, meliores esse quam me velint. Vale.-PLIN. Ep. vi. 11.

ILL LUCK OF CAECINA WHEN ENGAGING

WITH ARMINIUS.

90. Nox per diversa inquies, cum barbari festis epulis, laeto cantu aut truci sonore subiecta vallium ac resultantis saltus complerent, apud Romanos invalidi ignes, interruptae voces, atque ipsi passim adiacerent vallo, oberrarent tentoriis, insomnes magis quam pervigiles. Ducemque terruit dira quies: nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse. Coepta luce missae in latera legiones, metu an contumacia, locum deseruere, capto propere campo humentia ultra. Neque tamen Arminius, quamquam libero incursu, statim prorupit. Sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites,

incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos jubet, clamitans en Varus et eodem iterum fato vinctae legiones!' Simul haec, et cum delectis scindit agmen, equisque maxime volnera ingerit. Illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentes. Plurimus circa aquilas labor, quae neque ferri adversum ingruentia tela neque figi limosa humo poterant. Caecina dum sustentat aciem, suffosso equo delapsus circumveniebatur, ni prima legio sese opposuisset. Iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium; enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida. Neque is miseriarum finis. Struendum vallum, petendus agger; amissa magna ex parte per quae egeritur humus aut exciditur caespes; non tentoria manipulis, non fomenta sauciis: infectos caeno aut cruore cibos dividentes, funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.

TAC. Ann. i. 65.

IACUIT CATILINA CADAVERE TOTO.

91. Sed confecto praelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae: nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa animo corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paullo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans, fero

« PredošláPokračovať »