Obrázky na stránke
PDF
ePub

Quum pars Niliacæ plebis, quum verna Canopi

Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,

Ventilet æstivum digitis sudantibus aurum,

Nec sufferre queat majoris pondera gemmæ:

Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquæ

Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,

Causidici nova quum veniat lectica Mathonis,

Plena ipso; post hunc magni delator amici,
Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest; quem Massa timet, quem munere palpat
Carus, et a trepido Thymele submissa Latino.

Quid referam, quanta siccum jecur ardeat ira,.

Quum populum gregibus comitum premat hic spoliator

Pupilli prostantis? Et hic damnatus inani

Judicio (quid enim salvis infamia nummis?)

Exsul ab octava Marius bibit, et fruitur Dîs

Iratis; at tu victrix provincia ploras?

Hæc ego non credam Venusina digna lucerna?

Hæc ego non agitem? Sed quid magis Heracleas
Aut Diomedeas aut mugitum Labyrinthi,
Et mare percussum puero fabrumque volantem;
Quum leno accipiat mochi bona, si capiendi
Jus nullum uxori?

Quum fas esse putet curam sperare cohortis,

Qui bona donavit præsepibus et caret omni

Majorum censu, dum pervolat axe citato

Flaminiam, puer Automedon nam lora tenebat?

Nonne libet medio ceras implere capaces

Quadrivio: quum jam sexta cervice feratur

Hinc atque inde patens ac nuda pæne cathedra,

Et multum referens de Mæcenate supino,

Signator falso, qui se lautum atque beatum

Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?

Occurrat matrona potens, quæ molle Calenum

Porrectura viro miscet sitiente rubetam,

Instituitque rudes melior Lucusta propinquas

Per famam et populum nigros efferre maritos?

Aude aliquid brevibus Gyaris et carcere dignum,

Si vis esse aliquis! Probitas laudatur et-alget.
Criminibus debent hortos, prætoria, mensas,
Argentum vetus et stantem extra pocula caprum.
Si natura negat, facit indignatio versum,
Qualemcumque potest, quales ego vel Cluvienus.
Ex quo Deucalion, nimbis tollentibus æquor,

Navigio montem ascendit sortesque poposcit,

Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,

SATIRA III.

QUAMVIS digressu veteris confusus amici,
Laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
Destinet, atque unum civem donare Sibyllæ.
Janua Baiarum est et gratum litus amœni
Secessus. Ego vel Prochytam præpono Suburæ.
Nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
Deterius credas horrere incendia, lapsus
Tectorum assiduos ac mille pericula sævæ
Urbis, et Augusto recitantes mense poetas?
Sed dum tota domus reda componitur una,
Substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.
Hic, ubi nocturnæ Numa constituebat amicæ,
Nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Judæis; quorum cophinus foenumque supellex;
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat silva Camenis.
In vallem Egeria descendimus et speluncas
Dissimiles veris. Quanto præsentius esset
Numen aquæ, viridi si margine clauderet undas
Herba, nec ingenuum violarent marmora tophum !

10

20

Hic tunc Umbricius, “Quando artibus,” inquit, "honestis
Nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum ;

Res hodie minor est, here quam fuit, atque eadem cras
Deteret exiguis aliquid: proponimus illuc

Ire, fatigatas ubi Dædalus exuit alas,

Dum nova canities, dum prima et recta senectus,

Dum superest Lachesi quod torqueat, et pedibus me
Porto meis, nullo dextram subeunte bacillo.

Cedamus patria: vivant Artorius istic

Et Catulus; maneant qui nigrum in candida vertunt, 30 Quis facile est ædem conducere, flumina, portus,

« PredošláPokračovať »