Obrázky na stránke
PDF
ePub

3. Stipulationes commodissimum est ita componere, ut quaecumque specialiter comprehendi possint, contineantur, doli autem clausula ad ea pertineat, quae in praesentia occurrere non possint et ad incertos casus. Iul. 1. 53 eod. 4. Ex ea parte cautionis 'dolumque malum huic rei promissionique abesse abfuturumque esse stipulatus est ille spopondit ille' incerti agetur. Pap. 1. 121 pr. eod.

d. 1. Cum quid ut fiat, stipulemur poenam, sic recte concipiemus 'si ita factum non erit;' cum quid ne fiat, sic 'si adversus id factum sit! Ulp. 1. 71 eod.

2. In huiusmodi (sc. faciendi) stipulationibus optimum erit poenam subiicere, ne quantitas stipulationis in incerto sit ac necesse sit actori probare, quid eius intersit. § 7 I. h. t. 3. Si ita stipulatus sim 'si fundum non dederis, centum dare spondes?' sola centum in stipulatione sunt, in exsolutione fundus. Paul. 1. 44 § 5 D. de O. et A. 44, 7.

B. Des Beweises halber pflegte man über die mündlich abgeschlossene Stipulation eine schriftliche Urkunde (cautio) aufzusehen, in welcher die Stipulationsformel selbst als Schlußklausel dem Vertrage angehängt wurde, was sich namentlich dann empfahl, wenn das Übereinkommen, welches den Inhalt der Stipulation bildete, ein sehr umfassendes und zusammengesettes war. a) Dies führte allmählich dazu, daß bei einer solchen schriftlichen Bescheinigung der Anwendung der Stipulationsformel die persönliche Anwesenheit der Kontrahenten vorausgesezt auf das wörtliche Aussprechen derselben kein Gewicht mehr gelegt wurde, ja daß schließlich eine Präsumtion selbst für die Anwesenheit der Kontrahenten stattfand. c)

a.

1.- fere novissima parte pactorum ita solet inseri: ‘rogavit Titius, spopondit Maevius. Ulp. 1. 7 § 12 D. de pact. 2, 14. 2. Duo societatem coierunt, ut grammaticam docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esset; de ea re quae voluerunt fieri, in pacto convento societatis proscripserunt, deinde inter se his verbis stipulati sunt: haec quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri, neque adversus ea fieri; si ea ita data facta non erunt, tum viginti milia dari. Paul. 1. 71 pr. pro soc. D. 17, 2.

b, 1. Quodsi scriptum fuerit instrumento, promisisse aliquem, perinde habetur, atque si interrogatione praecedente responsum sit. Paul. V. 7. § 2.

2. Cum Septicius litteris suis praestiturum se caverit pecuniam, . . si inter praesentes actum est, intelligendum etiam a parte Lucii Titii praecessisse verba stipulationis. Paul. 1. 134 § 2 D. h. t.

c. Item verborum obligatio inter absentes concepta inutilis est. Sed cum hoc materiam litium contentiosis hominibus praestabat,.. ideo nostra constitutio.. introducta est, per quam disposuimus, tales scripturas, quae praesto esse partes indi

cant, omnimodo esse credendas, nisi ipse, qui talibus utitur improbis allegationibus, manifestissimis probationibus, vel per scripturam vel per testes idoneos, approbaverit, in ipso toto die, quo conficiebatur instrumentum, sese vel adversarium suum in aliis locis esse. § 12 I. de inut. stip. 3, 19. C. Jhrer Natur nach war die Stipulation eine außerordentlich schmiegsame und daher sehr beliebte Kontraktsform, welche jeden juristisch möglichen Inhalt eines Vertrages in sich aufnehmen konnte. Jedem obligatorischen Vertrage konnte somit durch Einkleidung in die stipulatio, oder Anhängung der Stipulationsformel (B. a. 1.), Klagbarkeit und der Charakter einer streng verpflichtenden Obligation verliehen werden: woraus sich zugleich erklärt, wenn die Römer bei Erörterung der allgemeinen Lehren des Obligationen-R. (insbesondere der Grundsäße über die Eingehung der Verträge) in der Regel die Stipulation als den Haupt- und Normalfall der Obligationen zu Grunde legen.

a. Conventionales (sc. stipulationes) sunt, quae ex conventione rerum fiunt; quarum totidem genera sunt, quot, paene dixerim, rerum contrahendarum: nam et ob ipsam verborum obligationem fiunt et pendent ex negotio contracto. Pomp. 1. 5 pr. D. h. t.

b. Obligationum firmandarum gratia stipulationes inductae sunt. Paul. V. 7 § 1.

c. Omnibus pactis stipulatio subiici debet, ut ex stipulatu actio nasci possit. Id. II. 22 § 2.

II. Ein zweiter Fall der verborum obligationes ist die dotis dictio, d. h. eine dem Verlobten gemachte und von diesem formlos acceptirte Zusage - Versprechen oder bloße Festsehung? - einer bestimmten dos, welche aber nur gewisse Personen verpflichtete. (Vgl. § 146. II.)

a. Dotem dicere potest mulier, quae nuptura est, et debitor mulieris, si iussu eius dicat; item parens mulieris virilis sexus per virilem sexum cognatione iunctus, veluti pater, avus paternus. Ulp. VI. 2.

b. 1. Ch. Dos, Pamphile, est decem talenta. - P. Accipio. Terent. Andr. V. 4, 47.

2. Ille nisi dixisset 'accipio,' dos non esset; datio enim ab acceptione confirmatur. Donat. ad h. 1.

III. Über die iurata operarum promissio des libertus f. § 38. I. b.

§ 118. (§ 108.) b. Adstipulatio und adpromissio.

Bürgschaft.

[Müll. § 141. 142. B. II. § 22. P. § 264. Schi. § 280. K. § 190. Ku. I. § 650-65. II. 437-43. D. § 156. 136.]

1. Sowohl auf der aktiven als der passiven Seite der verborum obligatio können zu den ursprünglichen Kontrahenten andere Per

sonen, als accessorische Gläubiger oder Schuldner derselben Leistung (§ 111. II. D.) hinzutreten. Die Form hiefür war die adstipulatio und adpromissio.

Item minus adstipulari potest, plus non potest. . non solum autem in quantitate, sed etiam in tempore minus et plus intelligitur. In eo iure quoque par condicio est omnium, sponsorum fidepromissorum fideiussorum, quod ita obligari non possunt, ut plus debeant, quam debet is pro quo obligantur: at ex diverso, ut minus debeant, obligari possunt, sicut in adstipulatoris persona diximus: nam ut adstipulatoris ita et horum obligatio accessio est principalis obligationis, nec plus in accessione esse potest, quam in principali re. Gaj. III. § 113. 126.

II. Adstipulator ist der vom prinzipalen Stipulator zugezogene Dritte, welcher vom Schuldner dieselbe Leistung sich promittiren läßt. (Idem mihi dare spondes?) a. Zwischen ihm und dem Hauptgläubiger besteht Korrealität, doch haftet er leyterem auf die Herausgabe der vom Schuldner empfangenen Leistung, — wofür anfangs wohl Restitutionsstipulation erforderlich? mit der actio mandati, sowie für die durch ihn bewirkte arglistige Zerstörung der Obligation mit der actio legis Aquiliae (§ 133. I. b. 2.) da die actio doli (oder mandati?) erst später eingeführt wurde. - b. Die adstipulatio hatte ursprünglich wohl den Zweck, die gerichtliche Geltendmachung der Forderung durch einen andern, als die Bestellung eines Vertreters noch ausgeschlossen oder sehr beschränkt war, zu ermöglichen; später beschränkte sich ihre Anwendung auf die stipulatio post mortem, mit deren Anerkennung sie von selbst verschwand. (Vgl. § 112. I. a. 6.) c. Aus diesem Zwecke der adstipulatio erklären sich auch die bei ihr geltenden besonderen R-säge.

a. 1. Possumus ad id quod stipulamur, alium adhibere qui idem stipuletur, quem vulgo adstipulatorem vocamus. Et huic proinde actio competit proindeque ei recte solvitur ac nobis; sed quidquid consecutus erit, mandati iudicio nobis restituere cogetur. Gaj. III. § 110. 111.

2. Capite secundo (sc. legis Aquiliae) in adstipulatorem, qui pecuniam in fraudem stipulatoris acceptam fecerit, quanti ea res est, tanti actio constituitur. Ib. § 215. b. 1. Adstipulatorem vero fere tunc solum adhibemus, cum ita stipulamur, ut aliquid post mortem nostram detur, [quod cum] stipulando nihil agimus, adhibetur adstipulator, ut is post mortem nostram agat: qui si quid fuerit consecutus, de restituendo eo mandati iudicio heredi nostro tenetur. Ib. § 117.

2. Post mortem suam dari sibi nemo stipulari poterat, non magis quam post eius mortem, a quo stipulabatur. . Sed cum ex consensu contrahentium stipulationes valent, placuit nobis etiam in hunc iuris articulum necessariam inducere

emendationem, ut sive post mortem, sive pridie quam morietur stipulator sive promissor concepta est, valeat stiputio. § 13 I. de inut. stip. 3, 19.

c. In hoc autem iure quaedam singularia observantur: nam adstipulatoris heres non habet actionem; item servus adstipulando nihil agit, qui ex ceteris omnibus causis stipulatione domino adquirit; idem de eo qui in mancipio est magis placuit, nam et is servi loco est; is autem qui in potestate patris est, agit aliquid, sed parenti non adquirit, quamvis ex omnibus ceteris causis stipulando ei adquirat, ac ne ipsi quidem aliter actio competit, quam si sine capitis diminutione exierit de potestate parentis. Gaj. III. § 114.

III. Was die adstipulatio auf der aktiven, ist die adpromissio auf der passiven Seite der Obligation. a. Es gibt drei Arten von adpromissio, nämlich sponsio (§ 117. I. A. b. 1.), fidepromissio, fideiussio, deren gemeinsamer Zweck insbesondere Sicherung der Forderung des Gläubigers Bürgschaft (§ 125. I. b. § 128. I. b.) ist. b. Jhrer rechtlichen Bedeutung nach unterscheiden sich diese drei Bürgschaftsformen in verschiedenen Punkten, insbesondere darin, daß die sponsio und fidepromissio nur bei verborum obligationes, die fideiussio dagegen bei allen Obligationen zulässig ist.

c. Gemeinsam ist ihnen 1. daß Bürgen jeder Art das beneficium legis Corneliae haben; 2. daß der zahlende Bürge Regreß an den Hauptschuldner nehmen kann (actio depensi§ 192. II. b. — mandati). d. 3u beachten ist, daß infolge des zwischen Bürgen und Hauptschuldner bestehenden Korrealitätsverhältnisses schon durch die Litiscontestation mit dem einen der andere befreit wurde, - eine Wirkung, welcher man durch die Form der sog. Indemnitätsbürgschaft vorzubeugen suchte, welche aber durch Justinian vollends beseitigt ist. a. Pro eo quoque qui promittit solent alii obligari, quorum alios sponsores, alios fidepromissores, alios fideiussores appellamus. §. Sponsor ita interrogatur: idem dari spondes? fidepromissor: idem fidepromittis? fideiussor: idem fide tua esse iubes? §. Sponsores quidem et fidepromissores et fideiussores saepe solemus accipere, dum curamus, ut diligentius nobis cautum sit. Gaj. III. § 115-117.

b. 1. Sponsoris vero et fidepromissoris similis condicio est, fideiussoris valde dissimilis. §. Nam illi quidem nullis obligationibus accedere possunt nisi verborum, quamvis interdum ipse, qui promiserit, non fuerit obligatus: velut si mulier aut pupillus sine tutoris auctoritate aut quilibet post mortem suam dari promiserit. Fideiussor vero omnibus obligationibus, i. e. sive re sive verbis sive litteris sive consensu contractae fuerint obligationes, adiici potest; ac ne illud quidem interest, utrum civilis an naturalis obligatio sit, cui adiiciatur: adeo quidem, ut pro servo quoque

obligetur, sive extraneus sit, qui a servo fideiussorem accipiat, sive dominus in id quod sibi debeatur. Ib. § 118. 119. 2. Praeterea sponsoris et fidepromissoris heres non tenetur, . . fideiussoris autem etiam heres tenetur. Ib. § 120. 3. Item sponsor et fidepromissor lege Furia biennio liberantur, et quotquot erunt numero eo tempore quo pecunia peti potest, in tot partes diducitur inter eos obligatio et (a) singuli(s) viriles partes debentur. Fideiussores vero perpetuo tenentur, et quotquot erunt numero, singuli in solidum obligantur; itaque liberum est creditori a quo velit solidum petere: sed nunc ex epistula D. Hadriani compellitur creditor a singulis, qui modo solvendo sint, partes petere. [ideoque si quis ex fideiussoribus eo tempore solvendo non sit, hoc ceteros onerat. § 4 I. de fidej. 3, 20.] Sed cum lex Furia tantum in Italia locum habeat, evenit, ut in ceteris provinciis sponsores quoque et fidepromissores proinde ac fideiussores in perpetuum teneantur et singuli in solidum obligentur. Ib. § 121.

4. Praeterea inter sponsores et fidepromissores lex Apuleia quandam societatem introduxit: nam si quis horum plus sua portione solverit, de eo quod amplius dederit, adversus ceteros actiones constituit. Quae lex ante legem Furiam lata est, quo tempore in solidum obligabantur: unde quaeritur, an post legem Furiam adhuc legis Apuleiae beneficium supersit; et utique extra Italiam superest -. Ib. § 122. 5. Praeterea lege Cicereia cautum est, ut is qui sponsores aut fidepromissores accipiat, praedicat palam et declaret, et de qua re satis accipiat et quot sponsores aut fidepromissores in eam obligationem accepturus sit; et nisi praedixerit, permittitur sponsoribus et fidepromissoribus, intra diem trigesimum praeiudicium postulare, quo quaeratur an ex ea lege praedictum sit; et si iudicatum fuerit, praedictum non esse, liberantur. Qua lege fideiussorum mentio nulla fit; sed in usu est, etiam si fideiussores accipiamus, praedicere. Ib. § 123.

C. 1. Sed beneficium legis Corneliae omnibus commune est: qua lege idem pro eodem apud eundem eodem anno vetatur in ampliorem summam obligari creditae pecuniae quam in XX milia. Ex quibusdam tamen causis permittit ea lex in infinitum satis accipere: veluti si dotis nomine, vel eius quod ex testamento tibi debeatur, aut iussu iudicis satis accipiatur. Ib. § 124. 125.

2. In eo quoque par omnium causa est, quod si quid pro reo solverint, eius reciperandae causa habent cum eo mandati iudicium; et hoc amplius sponsores ex lege Publilia propriam habent actionem in duplum, quae appellatur depensi. Ib. § 127.

« PredošláPokračovať »