Obrázky na stránke
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

Carm. i. 2. 10. 12. 20. 22. 25. 30. 32. 38; ii. 2. 4. 6. 8. 10.

16;
iii. 8. 11. 14. 18. 20. 22. 27; iv. 2. 6. 11. Carm. Sæcul.-
Prior compositus est ex trochaica dipodia, choriambo, iambica
dipodia catalectica. Cæsura est post arsin choriambi vel post
sextam syllabam. Interdum versus hypermeter est, ii. 2, 18.
16, 34; iv. 2, 22. 23. C. S. 47. Conjunguntur diviso vocabulo
vel secundus versus cum tertio vel tertius cum quarto, i. 2, 19.
25, 11; ii. 16, 7. Adonium non dactylicum sed choriambicum
dieam, et quo similior sit Sapphico et quia Spondeus nunquam
admittitur. Sapphicum autem ipsum logaœdicum non esse
probat insequens metrum, facili mutatione ex Sapphico hende-
casyllabo constituendum. Nam

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

ita facile efficitur, ut priorem accipias abjecta Sapphici hen-
decasyllabi dipodia trochaica, alterum addito altero etiam
Choriambo. Carm. i. 8. In Sapphico majore cæsura post quin-
tam syllabam et diæresis post primum choriambum ubique
observatæ sunt.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

Carm. i. 9. 16. 17. 26. 27. 29. 31. 34. 35. 37; ii. 1. 3. 5. 7. 9. 11. 13. 14. 15. 17. 19. 20; iii. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 17. 21. 23. 26. 29; iv. 4. 9. 14. 15. Alcaicus hendecasyllabus compositus est ex monometro iambico hypercatalectico et versu logaœdico simpl. dactyl. duplic. troch. catalectico; ad quam versus compositionem tertius et quartus versus egregie accommodati sunt; etenim qua ratione Alcaici prior pars iambica cum dimetro trochaico, eadem altera Alcaici pars cum logaœdico conjungitur, ita ut Alcaici partes iteratas et auctas in reliquis habeamus.-Alcaicus raro incipit ab iambo, gravitatis causa; diæresis ante ordinem logacdicum quinquies neglecta est, i. 16, 21; i. 37, 5; i. 37, 14; ii. 17, 21; iv. 14, 17; sed bis in vocabulo cum præpositione conjuncto. Deinde hiatus in diæresi admissus est ii. 20, 13, et syllaba brevis iii. 5, 17. Etiam dimeter iambicus quo gravior fiat a spondeo solet incipere; hypermetri sunt ii. 3, 27; iii. 29, 35.

Restat, ut de lege quadam moneamus, quam ab Horatio observatam esse Meineccius primus animadvertit. Nam ea quoque carmina, quorum metra aut eundem versum perpetuo ordine repetunt (κατὰ στίχον) aut δίστροφα sunt, ita instituit Horatius, ut versuum numerus quaternorum versuum strophas

[blocks in formation]

conjungi pateretur. Quare fuerunt, qui ea quoque metra in
carminibus TETρáστρopa haberent. Nam quod eandem legem
in Epodis observatam non videmus, id eam sententiam non
solum non refellit, sed adjuvat etiam. Quare quum unum sit
carmen iv. 8, quod huic rationi adversetur, critici aut inter-
polatum illud esse putarunt aut mutilatum. Sed nonne Hora-
tius quam sibi ipse imposuisset legem post tot annos relinquere
potuit? Difficultates certe, quibus illud carmen laborat, ista
ratione non pelluntur. (DILLENBUrger.)

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

[blocks in formation]

CARMEN I.-AD MECENATEM.

MECENAS atavis edite regibus,

O et præsidium et dulce decus meum:
Sunt quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis

Terrarum dominos evehit ad Deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;
Illum, si proprio condidit horreo,
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis conditionibus

Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum
Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui; mox reficit rates
Quassas indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die
Spernit, nunc viridi membra sub arbuto
Stratus, nunc ad aquæ lene caput sacræ.

Multos castra juvant et lituo tubæ
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Jove frigido
Venator teneræ conjugis immemor,
Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederæ præmia frontium
Dis miscent superis; me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis vatibus inseres,
Sublimi feriam sidera vertice.

CARMEN II.

-AD AUGUSTUM CESAREM.

JAM satis terris nivis atque dire
Grandinis misit Pater, et rubente
Dextera sacras jaculatus arces
Terruit Urbem,

Terruit gentes, grave ne rediret
Seculum Pyrrhæ nova monstra questæ,
Omne quum Proteus pecus egit altos
Visere montes,

Piscium et summa genus hæsit ulmo,
Nota quæ sedes fuerat columbis,
Et superjecto pavidæ natarunt
Equore dama.

Vidimus flavum Tiberim retortis
Litore Etrusco violenter undis
Ire dejectum monumenta regis
Templaque Vestæ ;

Iliæ dum se nimium querenti
Jactat ultorem, vagus et sinistra

30

10

« PredošláPokračovať »