Obrázky na stránke
PDF
ePub

In breve te cogi, plenus cum languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
Carus eris Romæ, donec te deserat ætas.
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Cœperis, aut tineas pasces taciturnus inertes,
Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.

10

non nemo proscindet. Nosti vero te in arctum compingi, cum lector primo avidus, mox fastidiosus, negligit. Quod si non insanit augur odio delinquentis, Romæ in pretio eris usquequo te juventus deficiat. Cum autem vulgi manibus tritus negligi incipies, vel clam nutries blattas inutiles, vel ablegaberis Uticam, vel obligatus

de Arte Poët. 103. 1. Epist. 17. 8. 11. Epist. 2. 16. Potius conferre debebat 11. Epist. 1. 221. seq.' Fea. In ejus sententiam pedibus iverunt anonymus Traj. ad Rhen. 1713. Sanad. Merv. Gesn. Sandby, Dorigh. Oberl. Combe, Wakef. Wetz. Zeun. Kidd. Bipont. et Jaeck. ubi quis etiam Fea et Deering. ubi te quid Cuning.-8 Chisian. 5. cogi te. Chisian. 6. unus Bentleii, edd. Bentl. Traj. ad Rhen. 1713. Cuning. Sanad. Mervill. Phil. Gesn. Valart. Bipont. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Kidd. Fea, Bothe, Jaeck, et Doering. plenus cum languet. Barberin. Schoenborn. 2. 3. 4. Harl. 3. 7. alii codd. quamplurimi, et edd. antiq. cum plenus languet.-9 Schoenborn. 2. 4. decipit. Vat. 19. dissipit. Angelic. 3. despicit. Vatt. 15. 17. et Angelic. 2. deserit; ita alii Mss. apud Valart. edit. Med. 1476. Venn. 1478. 1479. 1483. 1486. 1490. 1495. Flor. 1482. Bentl. deseret Vatt. 9. 10. 18. Chisian. 5. alii Mss. apud Val. ita edit. Med. 1477. Cun. Sanad. Merv. Sandby, Val.— 11 Contractatus nonnulli codd. ap. Feam, Gott. Exc. Sax. Zarot. et Schoenborn. 2.-12 Bamberg. inertis. Schoenborn. 4. pascet, et suprascr. s, ut sit pasces.-13 Vat. 17. et Barberin. 2. aut unclus; ita alii codd. apud Valart. edit. Princ. Med. 1476. Ven. 1478. ita aliæ multæ ex primis, Aldus 1501. 1509. 1519. Junta 1503. inde apud alios usque ad Lamb. qui restituit vinctus; iterum refutat, late præter necessitatem, Bentleius. Sed nemo rem acu tetigit. Aut fugies Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam. Sensus ex juris civilis notione pendet. Exulabis, inquit Horatius libro suo, in longinquas terras. Ex tribus speciebus exilii duæ erant, lata fuga,' et 'relegatio' in locum determinatum; ut exponit Marcianus in 1. Exilium 5. ff. de Interd. et Releg. Ad primam alludit Horatius, cum ait, fugies, quocumque volueris; puta in Africam, Uticam; ad secundam spectat mitteris Ilerdam.' Fea. Ilardam Vat. 7. Vat. Rom. 9. Hilerdam Vat. Rom. 7. et Angelic. 3. ilerdas Schoen

NOTE

7 Scis In breve te cogi, &c.] Scis in angustum et discrimen redigi te, cum jam aspernari incipit qui prius diligebat. Alii sic: Scis te contrahi et complicari; vel, non integrum te legi, sed quædam pervolvi duntaxat, et pleraque præteriri a lectore jam defesso et languente.

9 Quod si non odio, &c.] Si non omnino fallor, si bene auguror, primo quidem novitate celebraberis, at sen

sim in fastidium incurres. Sic enim fere fit.

12 Tineas pasces] Neglectum et projectum exedent tineæ et blattæ. Taciturnus] Obscurus, et despectui ha. bitus; jam tacentibus de te hominibus.

13 Fugies Uticam] Tanquam exilio mulctatus, sermone Romanorum haud amplius celebris.

Uticam] Urbs est Africæ Catone

Ridebit monitor non exauditus; ut ille

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus: quis enim invitum servare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.

Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,

15

deportaberis Ilerdam. Tunc ridebit castigator non auditus : velut iste qui asinum non obedientem iratus impulit in præcipitium. Ecquis enim conetur invitum servare? Illud etiam tibi continget, ut senex balbutiens te adhibeat docendis pueris primas literas ultimis in vicis. Cumque Sol tepescens plures auditores tibi præbu

born. 4.-15 Vat. 19. Vallicel. 1. et unus ap. Cruq. protrudit. Vat. 5. promisit. Glar. et Venet. ap. Zeun. detrusit. Triginta codd. Feæ, alii ap. Lamb. Pulm. et Cruq. protrusit : ita notatum ex cod. in marg. Ald. 1501. in Biblioth. Vatic. et Ald. 1509. in Biblioth. Barberin, restituit Lamb. inde G. Fabric. Chabot. Bond. Talbot. Dacer. Baxt. Bentl. Cuning. Sanad. Mervill. Phil. Gesn. Dorigh. Oberlin. Comb. Wakef. Wetzel. Zeun. Kidd. Fea, Bothe, Jaeck, et Doring. pertruxit Schoenborn. 2.-16 Chisian. 5. laborat.-19 Vat. 15. Vat. Rom. 9. et Angelic. 2. sol trepidus. Bamberg. pluris. Vat. 10. a m.

NOTE

minori nobilitata: in qua nimirum sibi mortem ille conscivit; et ab ea dictus Uticensis. Vide 1. Od. 12. et II. Od. 1.

Vinctus mitteris Il.] Veluti captivus. Ex te fient mercium aut literarum involucra Ilerdam mittendarum. Olim Epistolas chartis intectas obligari obsignarique mos erat. Alii legunt unctus, optimo sensu. Nam salsamenta, garum, piper, thus, aliaque ejusmodi bene multa involvi solent chartis inutilibus. Vide 11. Epist. 1. in fine. Catul. Et laxas scombris sæpe dabunt tunicas.' Pers. Sat. 1. 43. Nec scombros metuentia car

mina nec thus.'

. Ilerdam] Hæc urbs v. Lerida, Hispaniæ Tarraconensis, sive Cataloniæ, ad Secorim fluvium. Ejus ita meminit Lucanus lib. IV. 'fundata vetusta Surgit Ilerda manu; placidis prælabitur undis.'

15 Qui male parentem] Quidam rusticus asinum cernens ad præcipitem

rupem obstinate contendere, retrahebat pro viribus: at pertinax bestia renitebatur: tum iratus ille asinum impulit quo tendebat, detrusitque in præcipitium.

17 Ut pueros elementa docentem Occupet, &c.] Ut atteraris vili mann senis cujuspiam balbi, pueros docentis elementa. Juvenalis pariter notat miseram hanc sortem cum Virgilii tum nostri Horatii. Sat. vII. 226. cum totus decolor esset Flaccus, et hæreret nigro fuligo Maroni: Rara tamen merces,' &c. Vide, si vacat, quæ ibi pridem annotavi.

18 Extremis in vicis] Ludimagistri scholam habere amant in triviis, in quæ incidunt ac desinunt plures vici, loco nempe maxime frequentato. Vel Horatius designat vilem magistrum in remotissima urbis regione habitantem.

19 Cum tibi sol tepidus, &c.] Cum vero non pueri tantum, sed et alii plures ad te audiendum confluxerint,

Me libertino natum patre, et in tenui re,
Majores pennas nido extendisse loqueris ;
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis Urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, præcanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur ævum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

20

25

erit, dices me libertini patris filium, quamvis non opulentum, extendisse alas ultra nidulum: scilicet ut tantum addas virtuti, quantum detraxeris origini. Narrabis gratiosum fuisse me Romæ optimatibus tam in bello quam in pace; statura brevi, canum ante tempus, aprico gavisum, iracundum, sed mitigari facilem. Quod si quispiam a te inquirat meam ætatem, discat me quater undecim hyemes decurrisse quo anno Lollius Lepidum collegam sortitus est.

pr. Vat. Rom. 2. a m. sec. et Harl. 2. 7. admoverat annos.-20 Vat. 5. a m. pr. Vat. 19. et Vallicel. 1. patre natum. Vid. 1. Sat. 6. 6. et 46.-21 Vat. Rom. 3. alinsque codex ap. Pulm.-22 Ut generi quantum demas Vat. Rom. 9. demas generi Schoenborn. 4. aliusque codex ap. Pulm.-23 Chisian. 6. et duo codd. Pulmanni, bello. Schoenborn. 3. domoque.-26 Schoenborn. 4. percunctabitur. -27 Vat. Rom. 2. a m. pr. undenum.-28 Schoenborn. 4. Colleguam. Cuning. ex aure sua, duxit quo.

NOTE

dum fervet æstus: vel sub vesperam et sole jam defervescente, cum dictata discipulis traduntur.

20 Me libertino natum patre, &c.] Multa de me tum narrabis, ex obscura origine evasisse in præclarum nomen ac splendorem, &c.

Libertino nat. patre] Vide 1. Sat. 6. 21 Majores pennas nido extendisse] Natalium ac generis ignobilitatem illustrasse me nobilibus scriptis.

23 Primis Urbis] Mæcenati, Angusto, Pollioni, &c.

24 Corporis exigui] Noster 11. Sat. 3. 'longos imitaris ab imo Ad summum totus moduli bipedalis.'

25 Irasci celerem, tamen ut, &c.] Cic. ad Attic. 1. 14. scribit, 'irritabiles

esse animos optimorum sæpe virorum, eosdemque placabiles: et esse hanc agilitatem mollitiemque naturæ plerumque bonitati.'

27 Quater undenos, &c.] Annos ætatis quatuor et quadraginta comple. visse, cum consulatum inirent Lollius ac Lepidus: anno scil. U. C. 732. Nam Horatius natus erat L. Manlio Torquato et L. Aurelio Cotta Coss. an. U. C. 688. ut dictum est III. Od. 21.

28 Collegam Lepidum quo, &c.] M. Lollius virtute singulari et Cæsaris gratia adeptus consulatum, gessit laudabiliter cum Q. Æmilio Lepido. Dio lib. LIV. Ad eum sunt 1. Epist. 2. et 18. et iv. Od. 9.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER II.

[ocr errors]
[ocr errors]

EPISTOLA I.

AD AUGUSTUM.

Post splendidum et numerosum principium, quo laudes Augusti egregie canit, subtiliter Augustum movet in favorem sui temporis poëtarum. Baxt. Cum Augustus, quemadmodum Suetonius in Vita Horatii tradit, questus esset, quod nihil ad se et de se scriberet; ne talem tantumque virum negligere videretur, scripsit, opinor, hanc Epistolam, qua inprimis hoc egit, ut causam afferret, cur ad res Augusti scribendas non accederet, præmissa historia quadam critica de poësi ejusque pretio apud Romanos. Ordo autem sententiarum, quem sequitur, hic est: Ne te, Auguste, occupationibus pro Reip. salute distentum morer, hæc pauca a me accipe. Romulus, Bacchus, Castor et Pollux, demum post mortem inter Deos sunt relati; verum populus tuus tibi vivo divinos tribuit honores; atque in hoc uno genere recte sentit, in poëtis æstimandis autem a vero et æquo recedit longe. Nam, spretis recentioribus, non nisi antiquissimos, velut Ennium, Nævium, Pacuvium, Accium, Afranium, Plautum, Cæcilium, laudat et legit. Interdum quidem recte judicat; sed ferri non potest, si negat vitia plane illis inesse, aut ob solam antiquitatem vel ob unum alterumve eleganter dictum poëmata ex toto magnifacit ac præfert, atque ita recentiora odit. Græci secus fecerunt, quibus novitas placuit ita, ut semper novi aliquid molirentur. Apud Romanos, qui olim juri, rei familiari operam dederunt, nunc mutato studio, pueri et patres, docti et indocti versus scribunt. Hoc studium insanum tamen habet hæc commoda: poëtæ, alieni ab avaritia et fraudandi libidine, paucis sunt contenti; sermonem formant puerorum, fingunt mores, exemplis instruunt, hymnis celebrant Deos. Prisci agricolæ olim quotannis tempore festo cantabant Fesceninna carmina; quæ cum nimis essent mordacia, postea pœna lata ad benedi. cendum sunt redacta. Postquam tandem Romani Græcorum literas cog. noverunt, poësis quidem cultior est facta, et inprimis Tragedias, ad quas Rom. ingenium est aptius, scribere cœperunt, sed minus emendatas.

Multo minus res cessit in Comœdiis, præsertim cum populus magis spectaculis, rebusque quæ oculos feriunt, quam ludis scenicis delectaretur, et adeo poëtæ ab hoc genere poëseos deterrerentur. Verum ne quis forte putet, me reprehendere quæ ipse facere non audeam; confirmo, me poëtam comicum tragicumque bonum maximi facere. Ut vero et aliorum carminum existant idonei auctores, horum aliquam habeas velim rationem. Sed, fateor, nos poëtæ sæpe nobis nocemus, cum carmina tibi importune tradimus, reprehensione unius versus offendimur, nostris carminibus plus tribuimus quam par est, et statim præmia expectamus. Verumtamen probe videndum est, ut non indigno poëtæ res gestæ committantur et munera dentur, quemadmodum Charilo Alexander M. a cujus stultitia longe distat prudentia tua de Virgilio Varioque poëtis, quos et dilexisti et ornasti. Nam non magis per statuas apparent vultus virorum clarorum, quam mores animique eorum per carmen. Equidem mallem tuas res carmine celebrare ac virtutes, quam Satiras scribere aut Epistolas, si modo pudor meus et ingenii tenuitas rerum tuarum caperet magnitudinem. Verum ut imago male expressa est dedecori, ita carmen malum magis est turpitudini quam honori.

CUM tot sustineas et tanta negotia solus,

Res Italas armis tuteris, moribus ornes,

Legibus emendes; in publica commoda peccem,

Quandoquidem, o Auguste, portas unus-molem tot tantarumque rerum, Italiam armis defendis, institutis exornas, legibus corrigis, ego sane peccarem adversus uti

Epistola septima Libri secundi in Ed. Sanad.-1 Dum tot Barberin. 1. sustentes Cuning. ut supra 1. Epist. 18. 54.-2 Bamberg. Vatt. 1. 9. 19. Vat. Rom. 3. Chisian. 5. alii ap. Lamb. tuearis. Bentl. conj. mænibus ornes, improbante Chishul. Inscript. Sig. p. 185.—3 Vat. 1. Florent. 1482. Venett.

NOTÆ

1 Cum tot] Epistolam hanc sane eximiam expressit Augustus ab Horatio, cum ad eum scripsisset his verbis: 'Iratum me tibi scito, quod non in plerisque ejusmodi scriptis mecum potissimum loquaris. An vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse?' Nempe legerat sermones Horatii Cæsar, suique nullam in eis factam mentionem ægre ferebat. Antea vero jam Sæculare Carmen imperaverat scribere, item Vindelicam victoriam privignorum suorum Tiberii ac Drusi Neronum: Odarumque librum IV. Sueton. in Vita Horatii.

Sustineas] Summus Princeps alios quidem adhibet in consilium, at solus imperii molem sustinet. Talis est orbis judicio LUDOVICUS MAGNUS.

Solus] Discussis jam factionibus, victo Lepido, Antonio profligato.

2 Res Italas] Rom. Imperii splendorem.

Moribus] Optimis institutis, rectaque disciplina, quibus mores optimi formantur.

3 Legibus emendes] Cic. Philip. r. 'Lex est recta et a numine Deorum tracta ratio, imperans honesta, prohibens contraria.' Suetonius Octav. 32. 34. &c. utiliter ab eo sancita ple

« PredošláPokračovať »